Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

de perpetua feminarum tutela. 229

differens saepe solennitas defuit, evertendis malevoli ea abuti possint & abutantur : feminae item absque curatore laesae quandoque, exemplo minorum, in integrum restituantur l. f. C. de juris.fam qn. l. 3. C. Wb. de in integr. res.

JUS GERMANICUM EXPONIT.

I. Tutela perpetua, apud nationes Germanisas, mundium dimi

tator mundualdus, mundiburnus, mundiburdus; unda mainbour, momber. Harum vocam natales examinantur. II. Cum Graecorum

tutela sexus convenit, quod viduae in tutela fliorum. III. Dissiere ab ea , quod mariti, apud Germanos priscos , per omnia uxorum tuissores e qua coemtae, per nuptias flatria potesate liberabantur. IV. maritalis tutela apud Gallos, Hispanos, Belgar,-Frisos utrosque. V. Eadem apud Bremenses , Hamburgenses s Labe Ues , non tamen Germaniam universam. VI. Maritus est ιutor xxoris legitimαι, caelibum dativi. Charta antiqua Alamannica excussa. VII. AώΠο-ritas tutorum muliebriam an hodie ex intervallo interponi possit equis inierpstae M ectus. VIII. quatuordecim differentiae, inter ιutelam hanc Germanicam, tutelam ac curam Romanorum. IX. Curatore ad litem opus est, si musire in judicio agat. Ineptiae Speculi Sax. ejusque interpresis. X. Mulier hodie sola persuam sandi in judicio non habet; sed marito, vel euratore opus. XI. Exin, trajudicialia nexula asia curatorem paseulant. XII. Alia non iιem, quae ad r8. classes revocata. Boeri de hujus tale e usu iudicium.

XIII. μῶ, εαibus tutela dativa b legitima fnitur , antiqui cae

novi.

s. I. DS prisca Romanorum sexus sequioris tutela , prolixius

aliquanto egimus hactenus ; sicut currente rota, quae urceum instituerat, amphora saepius exire solet. Nunc instituti ratio ad Germanos nos vocat, quorum tutelae lon gius inhaerendum foret, nisi a recentioribus, Mevio, Carp

242쪽

13o Tifertatio quarta

Zov io, Bergero, Beycro , aliisque Saxonicis Jurisconsuli is passim, magis quam isthaec Romana, csset cxculta atque illustrata. Selcctiora igitur quaedam , dc non pertrita, nec Pragmaticis ingrata dabo. Ad haec autem antequam perveniamus, a primis incunabulis, & velut ab ovo, res repetenda erit; ut non heri aut nudius tertius tutores apud nos exortos, ted ab ultima gentis nostrae origine, eos jam in usu fuisse patescat. Tacitus equidem de Mor. Germ. cap. VIII. memoriae prodidit, sanctum aliquid & providum inaesse feminis, nec aut consilia earum aspernanda, aut responsa negligenda , credidi ite Majores nostros. Maris tamen naturam digniorem, atque imperantem esse, simul agnoverunt , sexumque infirmum , cui Valde metuebant, suae custodiae atque curae subjiciendum existimarunt: sicut vetustissimi Galli, uxores suas, earumque fortunas in potcstate dc tutela sua habuisse, traduntur a Caelare lib. VI. de Bello Gall. cap. i8. Mansit hic mos diu apud Gentes origine

Germanicas omnes, ut feminae nuptae in maritorum , vi te& puellae parentibus orbatae in agnatorum aliorumve tutelacssent. Langobardorum Rex Rotharis lib. 2. tit. Io. cirisca annum 6 o. constituit: Nulli mulieri liberae sub regni nostri ditione , lege Langobardorum viventi, liceat in suae potestatis albitrio, id es , sne mundio vivere ; nis semper sub potestate

viri, aut potestate curtis Regiae debeat permanerer nec aliquid de rebus mobilibus aut immobilibus , sne voluntate ipsus, in ca ius mundio fuerit , habeat potestatem donandi, aut alienandi Mundium notat tutelam , nomenque accepisse fertur a munc

ore, sive ab orando dc loquendo, quod pupilli causam in judicio & extra judicium agere debebat. Hinc pupillus on mund , & majores fel monden dicti. Ita Uosi' lib. a. de vii serm. Lat. c. i 2. dc Schilterus Exerc. ad T. 36. S. 6 . sed qui sententiam suam, curis secundis, in glossario Alamanico, rejecit. Goldastus in dist. de.repraes in primog. munde potestatem. auctoritatem , & dominium actuale Germanis fuisse scribit: prorsus ac Rotharis, in laudata lege Lango-

243쪽

de perpetua feminarum tutela. 23 I

bardorum sine mundio vivere, suae potestatis es c interpretatur. Alii amund , quod cogitare, curare notat. AElfredus Rex in praefatione, tractatui de lingua Gotthorum a Vulcanio subjuncta : tha gemmnde ich , tum cogitabam. Alii rurissus a munto , quod tueri significat, apud Olfridum 3 Evang. I. Suniar se imo munIo , hoc est: ita mater infantem tuetur. A mundio dicta mundiata mulier, quae in tutela est. In Legibus Luitprandi Regis Longob. rubrica tit. 68. cst: De mundiata in sacramentum missa. Inde & mundualdus tutor constitutus, qui mundii curam gerit, a Nahen, wahren. arten, vel wati potestas. Tabularium Casauriense : Ego Melberga fila quondam Luponi, consentiente mihi Sigoso suo, ii mundualdo meo, concedo ad Ui- fruendum vobis. Eadem notione Mundiburnum dixit Burchardus Wormati ensis in lege Familiae : Si quis sitam alterius vi rapuerit, cuncta vestimenta , quibus tunc induta fuerat, quando rapta es, Ingulariarer in triplum patri ejus vel mundiburdo resiluat. Rursus in formula emstucationis A. i 33 s. scripta, quam exhibet Fre-der. a Sande in comment. de essestucatione c. x. Constiturus in judicio , dominus Iacobus, dictus Vrs, investitus Eccissae de Dus eris, θ' Hilla ejus uxor se itima , cum suo electo Mundiburdo ,Vsbi judicialiter dato. Mundiburdis est onus

tutelae, a mund 8c burde. Hinc in capitularibus Caroli M.fc apud Marculsum I. form. 24. pro quavis defensione accipitur , quod Hieron. Bignonius ad dictam sormulam, aliique pluribus docuere. A mundiburni etiam voce depravata &contracta, Gallorum & Belgarum Mainbour, Mombois , Munisbour , Momboor, Momber , Hoormomber fluxere, non a MonLMet fidejusor, quod Grotius volebat lib. I. mav d. S. ψ. Uideatur Κilianus in Diction. Menagii pag. 32o. Tutor vocatur in antiquissima lege Saxonum cap. VII. apud Leib-nitium tom. I. Script. rerum Brunsvicens pag. 79. viduam ducere vult, erat tutori pretium emtionis ejus, consentientibus ad hoc propinquis ejus. Si tuor abnuerit, convcr sat se ad proximo; eias. Diqitigod by Corale

244쪽

23a Dissertatio quarta

f. II. Satis testimoniorum de perpetua Germanorum tutela At modus ejus, & ratio deserendi non omnibus eadem. Quod enim supra singulare apud Graecos fuisse demonstravimus. viduas matres filiorum subjici tutelae, idem apud Germanos obtinuit ; qui viduas non in suorum, sed in defunctimariti agnatorum manu esse voluerunt. Vetus charta, de

A. 8 4. ex chartario Casauriensi, apud Mabillon. de re diplom. lib. v I. u. Ioy. de apud Balvetium in Appendice ad Agobard. Respondit ipse Sisenandus: Vne ipsam Gundi ego uxorem habeo , eo quod mihi eam ad legitimum maIrimoniam tradidit Amafredus, fisus ejus, cum Mundualdo suo. Et illud, quod dicitμr, quia veste religionis induta post moriem rasonis, qui fuit amerior vis ejus, non es veritas. Et statim : Et ipse Sisenandus dedit guadiam scautionem ) ipsam Gundi uxorem suam . ad placitum adducendam , una simul cum Amefredo, Νιο--ndualdo suo, quem dicebat ei ad axorem eam Irad disse , posto inter eos consituto. Item: Et dixi, quod mihi eam ad uxorem tradidisset Amalfredus filius eius. N Munduaiadus ejus. Apertius id constat ex alia charta Tabularii Casauriensis, apud Cangium in voce Mundium; cujus verba sunt ista: Ego Helegrina , flia quondam Caroli - - consensu tavoluntate , de suo meo Aliperio . in cujus mundium ego permaneo , venundavi. Eodem spectat lex antiqua Langobardorum lib. 2. tir. 6. S. I. tit. 37. b. A. ia clarior Saxonum tit. VII. ιι mortuus viduam reliqueris, Iutelam eius suus, quem ex alia uxore habuit, accipias: s is forte defuerit, qui frater es defuncti e s frater non fuerit, proximus paterni generis , vel ejus consanguineas. Eleganter docuit Schilterus Exerc. XXXVII. F. a I. rationem hujus juris cx jure fi miliae pendere, quod maritus, vcteri Germanorum more, sibi ac familiae suae acquirebat; hoc effcctu, ut si vidua ad

secunda procederet vota, novus maritus emtionis pretium

tutori solvere teneretur. Idem vetusti hujus juris vestigia injure Provinciali Saxonico ec Suevico latere ostendit. Sic enim

245쪽

de perpetua feminarum tutela.

enim lib. I. art. die Soehne blanen thren Jahren fetu

tein , und is der Mnder Hormund daran , bis se zu thren yabis ren hommen. Et in fine : Ar is auch der Witben Vormund , bis dasf Sie einen Mann nimi , ob Er thr ebenburte s. Jus Suevicum similiter cap. XXVIL nisi quod viduae arbitrio committat: Er is auch der I iben Vmmund , Hedi eil bis obn Man ist, ob Sie misi, und ob Er iis ebrabitrii s. Sed hoc jure non amplius utimur. S. III.

Mulieres nuptae autem , apud Graecos & priscos Romanos, certo modo ic fine, in manu maritorum fuere; ut praeter ea, quae capite praecedente allata sunt , Callicratides Pythagoricus apud Stobaeum c. 83. ostendit. At Germani, plenius & per omnia eas maritorum consilio regi voluere : quo viris obnoxiae essent & subjectar, neve quid aliud agerent, quam ut illis in omnibus obsequerentur. Lege Attica, uxores hactenus minorennibus aequiparatae, ut non possent contrahere, nisi usque ad medimnum hordei. Sed aristius quid Hertius in notis ad Pulandorf. lib. III. c. 6. f. s. apud nationes Germanicas observavit. Jure Suetico enim, maritus contractum, ab uxore sine ejus consensu initum, rescindere potest, si pretium solidi summam excedat. Jurc Lubecensi autem uxor nihil aliud, quam linum di telam, ad usum rei domesticae . comparandi facultatem habet. lib. III. iit. 6. art. i 3. Plane majorum nostrorum aetate, Tacitus scribit, sic unum feminas accepisse maritum, quo modo unum corpus, unamque vitam; ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tanquam maritum, sed tanquam matrimonium ament : quin ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonitam, venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idcm in praelio passuram ausuramque. Inde in hunc dicm pro lege observata bonorum omnium communio descendit, obicrvante Grotio de Antiquit. Reip. Batav..c. 2. Nuptiis quoque filiae patria

246쪽

α3 Dissertatio quarta

i,otestate liberabantur; unde quos Caesar lib. VI. de Beli. Germ. impuberes discit, Graecus ejus interpres vertit, idque vox Froen , matrimonium inire , satis indicat. Mais ritus vero sponsam coemebat pariter, ac apud Romanos, quod potestatis maritalis erat indicium. Fredegarius enim in Gregorii Turoncialis historia epitomata cap. XVIII. testatur , apud Francos sponsum sponsalia initurum , sponsae obtulisse solidum dc denarium, idque secundum legem Salicam tit. IV. cap. I. Per annulum quoque manus, per calceamenta pedes sponsae vinciebantur, in subjectionis lignum ;auctore eodem Gregorio in vitis Patrum cap. XX. Hinc maritus uxoris mundium ab ejus parente acquirere dicitur in Lege Alem. rii. μ. dc Rex Rotharis . cum in L. Longob. lib. 2. iit. Io. mulierem in Selbstmundio vivere prohibuisset, subjicit limitationem , nisi semper sub potestate viri. Inde

dc Speculum Saxonicum lib. I. arr. 4s. s. s. sancit, maritum esse tutorem uxoris legitimum, post thalami conscemsionem: Adde Constitutionem Augusti Electoralem M. parte Il. quam sex & triginta definitionibus illustravit Carpetovius, di Jacobi Dissi do Curvi. mulier. Sax. habita

Ligy. 1683. g. IV. Eadem haec curatela maritalis, variis etiam locorum consuetudinibus & Statutis, tum ob sexus fragilitatem. tum ob mariti honorem , tum denique propter utriusque utilitatem resuscitata est & confirmata, ita ut maritus hodie sub nomine Curatoris uxorii , Des Ebevogis, odo Ebelichen Vommundes , in plerisque regionibus venire soleat. Vid. Brun-nem. ad i. q. C. de EnWat. n. Iure Gallico Mari & Baiι Vulso appeIlatur tutor muliebris , - in consuetudinibus municipalibus : idque ex prisca maritorum potestate, cujus meminit Caesar l. VI. d. n. G. c. 6. Vid. Charondas ad cons. Paris ari. 223. dc Baquetus du Droit duabatae c. I 7. n. F.

De Hispanorum tutela perpetua & generali, testatur Alphonsus de Algeved. ad Ag. consi. His. lib. V. Iis. 3. Flore

247쪽

de perpetua feminarum tutela. 23stiae, Papiae, Ticini, Eugubii, Mediolani, dc in aliis quam

plurimis Italiae locis, sine mariti consensu, uXorem testari, aut contrahere non posse, docet Baldus lib. I. conj. 488. ec in I. velles C. de Revoc. donat. & Pancirolus lib. I. Tar. terit. cap. 92. Apud Belgas, Flandros ec Brabantos, contractus, sine mariti auctoritate initus, non sortitur cffectum. Burgundus ad consuet. Flandr. tr. n. I. dc Uoetius ad Iti. de Iudic. n. I I9. dc de ritu nupt. n. I. ad 62. In antiqua

Frisionum lege tit. 9. S. 8. & 9. qui puellam virginem rapuerit tertium meregildum patri, sive tutori pupillae componere jubetur. De hodierno tutore in Frisia Occidentali San- de lib. u. tit. 4. def. I. & Herbajus Rer. quotid. cap. 13. videantur. Frisiae Orientalis hoc est Statutum : Alle unishri Edreus Mnder, und alle Frauens Personen schoeten hebben ei-mn gebobrnen te gelo nen Vormund. Eene ionc froue, Ma .get . Ute me aee, os te ander Frouens Persohnen schoelen nichimoegeu Semeiten, vel hopen, verpanden mes, Esse ostite merse, danu die Froue mit veriseis oehres Mannes , und die Jonc stoae und medume mit orios des Richters. At noviori consuetudine ad jus civile reditum esse, compluribus supremae Curiae

provincialis praejudiciis comprobat Cl. Eybeia in Di p. deiatela faem. p. I. membr. I.

g. V. Iure Bremensi tutoris auctoritas olim adeo necessaria suit mulieri, ut ne quidem testimonii dictio ei permitteretur sine curatore. Ita in Ordchl 38. Dar en mu neen Pave, edder,urie Frouwe,emand vortueten, vor unsen uerren Vagede, iod tame eruvet, ediar en angen mit Vormuniarn. Id quod nunc quidem usu non servatur , & plerisque rationem habere non videtur: at infra ostendemus hunc, vetustissimum gentium Germanicarum fuisse morem , ne mulieres pers nam standi in judicio haberent. In Statuto Hamburgensipari. I. tit. 9. art. s. expresse dicitur: Der Frauen Vormundis iis Mann. so lange re lebet. De Iure Lubecensi lc praxi communi, Mevii verba addam ad lib. I. tit. 7. art. 4. n. q.

248쪽

Thyertatio quarta

Moribus nostris , in universa fere Germania cius illud anit adimrecepIum reperitur , nam ex istis feminae perpetuae tutelae ferme subjacent. Cum quo facit Gifanius in comment. ad i. 3. C. de legit. tui. Moribus nostris jus vetus fere invaluit, ut mulieres vere snt in perpetua tutela; maratae quidem in mariti, coelibes vero aut viduae in agnatorum, aut a magisratu datorum potestate. His accedat tertius Brunnemannus ad i. Σ. C. Qui dare tui. Hodie non tantum Jure Saxonico , sed etiam conis suetudinario, passim ubique locorum mariti sunt tutores ac curatores uxorum legitimi. Nec tamen inficiari ausim, introducto

semel jure Romano, quasdam provincias juri patrio, maxime quod ad virgines & viduas, repudium misisse ; sive quod prisca feminarum simplicitas cessare, sive quia curatela illa litium nimis ferax esse videbatur. In Gallia feminas innuptas , si justae aetatis sint, nullius viri auctoritate regi, scri-Dit Duarcnus ad Iit. de Ritu nupt. pag. 2 3'. Apud Hollando, dc Trajecti nos similiter marito destitutae, liquidem minorennes reguntur auxilio curatorum , si majorennes suae tutelae relinquuntur. Grol. I. manud. 4. in M. Rodcnburg in prolet. de jure conii. n. II. Licet Notarii quidam, in instrumentis suis, tutoris mentionem facere soleant, quos ignorantiae fratres Anton. Matthaeus ad s. I. IV. de tutelis perstrinxit. In Pomerania Mevius pari. V. dec. 99. narrat, arbitrio mulierum rclinqui, utrum Curatorem petere velint,

nec ne, & illas nihilominus sine ejus consensu agere &contrahere posse. Quin hodie in dubio pro jure civili standum , & marito de receptitiis curatorio nomine agenti. ex ceptionem legitimationis valide opponi polle, scribit Halin.

def. r. Quibus junge Mev. p. IV. dec. 32 s.

Liquet ex his , tutorem mulierum alium esse legitimum, alium dativum. Legitimus uxoris fuit maritus, L Langob. I. a. tit. FF. n. Σ. Si quis dixerit de uxore aliena, quod muniarium de ea ad ipsum pertim ἔ, non ad maritum. Virginum

autem Duiligod by G oste

249쪽

de perpetua feminarum tutela . 2 3T

autem dc viduarum tutores adgnati. L. Langob. l. a. tit. II. n. 2. Si quis mundium de muliere libera aut puella in potesatem habens, excepto patre aut fratre dcc. Maritus hodie statim ex nuptiis, postquam thorum conjugalem est ingressus, sine decreto, ipso jure sociae suae curator essicitur, licet ipse minorennis sit, eo quod tum ex patria dc curatoria potestate exit, atque ex statuto majorennis essicitur. Mulier vero contractis intra minorennitatem nuptiis, cura pristina liberatur , & in hanc transit. Si vero majorennis nubit, hoc ipso velut in minorennium classem rejicitur, ic marito, tanquam tutori suo, incipit esse subjecta. Vigente enim communione bonorum, aut jure statutario, ex 'uo maritus

mobilium heres est, & fructus sibi vindicat rei muliebris,

nil vetat, maritum uxoris suae curatorem esse, imo utilius id esse videtur, ad tuendam mulieris fortunam , quae communicatione fit mariti quoque communis. Ut adeo cessante juris Romani ratione, a redditione rationum desumta, id aus, meliore Germanorum sensu, non receptum videatur. Uid. Landrecht I. I. art. 4s. & lib. 3. art. s. Argentrae. ad cons Britann. art. ψ o. CarpZOv. p. 3. c. 2 i. def. 3O. n. s. Strych. UL moL Pand. ad lib. 27. tit. I. S. 7. Dativi tutores a Magistratu jurisdictionem, etiam in seriorem, habente ex ossito, vel ad petitionem feminae , dato curatorio constituuntur, postquam manu stipulata, vel tactu baculi judicialis , fidem promisere. In aucatu Guel ferbytano corporale jusjurandum praestandum est , Bryer Dec. Par.

Germ. c. 27. 3. Is. Dantur Curatores omnibus feminis,

virginibus ic viduabus , etiam extraneis in Saxonia negotium gesturis. Personae tamen illustres jurisdictionem ha bentes , & Ecclesiasticae jam jure Germanorum medii aeVisuerunt exceptae, de nunc excipiuntur. Uid. Schiltcrus G. X. f. i8. Nescio tamen an ad has reseram charta1n antiquam, ab Alamannis Rege Carolomanno scriptam, in qua Cotativiria, ancilla Dei , tutore aut non adhibito, aut certe ejus nomine non indicato, quod hodie tamen requiri-

250쪽

a 8 Dissertatio quarta

tur, si donatio rata este debeat. Indicavit eam Goldastutin notis ad Dosithei fragmenta , & digna est, quae hic legatur: In Dei nomine: ego Cotauvina ancilla Dei, dono atque irado monaserium Sancti Galloni, ubi ejus sacrus requiescit corpus. Et hoc es, quod ego in Lutinach visura sum habere, Nin alio loco , qui dicitur BQndorf,'in locis, campis, silvis. V omnia, quae inibi visura sum habere, casatos tres his nominibus. Ruiverius cum infames suos, his nominibus Rethero. manruone, Moricho. θ' uxore sua Fastrata,'Ilio eorum LGlfrido ,inservo ejus Uamberto. N alis servo nomine moto Haccone, qui es in concambio cum Iohardo, s redimere se vult, det alium mancipium XL manuum longum. Hi sunt te-ses , qui praesentes fuerunt N Agnaverunt. Sig. Cotauuinae, qui hanc traditionem sιri rogavis. Sig. LUGardi SIG. TUTO. A.

Ego Darue Albulnus clericus rogatus ab cotaurina

hanc cartam frias sub die VII. GL Octob. tu

anno I. Regnante Carolomanno Reaee.

f. VII. Osficium tutoris dativi maritus enim dominus 3c legitimus administrator est) pariter ac apud Romanos, non con sistit in rebus administrandis. sed interponenda saltem auctoritate, sive integranda persona mulieris fragilis & multis captionibus obnoxiae. Consensus ille apud Saxones i in specialis esse debet, 2. non verus tantum, sed & cxpressus, 3.) tempore celebrati negotii interpositus ; anticipatus vel cxintervallo per rati habitionem additus nil operatur. Carp-ZOV. p. z. c. I s. def. 3o. 3I. Quae sententia licet juris Romani subtilitatibus conveniat, ab ea tamen non immerito recessit Berger. in Euct. proc. execui. g. I 8. p. 22. Ririnus ad Ord. Proc. t. 8. enunc. 38. & Titius in Iure privato lib. 6 c. I9. g. s. quos in responso secuti sunt Iurisconsulti Halenses apud Strych. in Usmod. lib. 26. tit. 8. 3. 3. Haud dubie enim illa tantum apud Germanos obtinent, quae eπ

SEARCH

MENU NAVIGATION