장음표시 사용
211쪽
servavit Tribonianus in pr. IV. Qiib. mod. tui. fη. & Inis distincte pupillos pupillasque, quum puberes esse coeperunt, tutela liberari scribit: dein etiam subjicit , se antiquitatis normam, in feminis bene positam relinquere , ut post duodecim annos completos Viripotentes esse credantur: id quod multis cum Raevardo lib. II. Varior. cap. Io. duisbium vel obscurum videri possit, si cum antiqui juris monumentis conferatur. Quapropter sciendum cst, duplicem olim fuisse mulierum tutelam, aliam aetatis , aliam sexus. Illa cum maribus sexui sequiori erat communis, in hanc vero per aetatem duodecim annorum, a tutoribus pupillaribus liberatae, recidebant. De tutela autem aetatis tantum loqui . tur Imperator, simulque juris antiqui non usum ind.at, quia isto aevo tutela sexus non erat in usu, ut infra ple nius dicemus. Utriusque meminit Aulus Gellius lib. V. Noct. Att. c. I 3. ubi haec verba recitat Masurii Sabini, ex lib. 3. juris civilis, prout ea emendavit Guil. Ranchinus lib. I. Var. le si . cap. 4. In ossciis apud mavores ita observarum est , primum tutelae, deinde hospiti, dein e clienti, tum coissato , postea Gni. De qua causa feminae viris potiores suis abitae , PUPILLARI E tutela MULIEBRIS praelata.
Et Macrobius signanter tutelae puerilis mentionem facit, quia aliam feminarum esse sciebat. Verba ejus ex lib. in Somn. Scip. cap. 6. sunt haec: Tutela puerili quas virile jam robum absolvitur, de qua tamen feminae , propter votorum festinationem maturius biennio legibus liberantur. Non θνbus Iulia & P sia. ut .C iacius volebat, sed Responsis prudentum, ec escriptis imperatorum in I. s. D. Qui res. De. I. 4. C. eod. quae ec Laeges dicuntur, ut docet Modestinus in I. r. D. de Excusat. itit. Describi potest Tutela sexus, quod sit jus dc obligatio mulieris, quae sui juris est, negotia obligatoria dirigendi, iisdemque valorem consilio & auctoritate sua conciliandi, sive in judicio sive extra iudicium expediantur. Aliis forsan Servii definitio tutelae paululum mutata magis placebit , sed hos sensu suo abundare facile patia
212쪽
mur. Masurius apud Gellium, verbis modo laudatis, muliebrem , Boetius in Topica Cic. eam perPetuam mulierum tute- iam appeIlavit. f. IV. An usitata Romanis fuerit talis, qualem definivimus, Tutela, prius demonstrari necesse est, quam ad alia veniamus. Tiraquellus ad Plauti Aululariam actus III. Q. s. I . nos ablegat : at de viris, non de seminis loquitur, nec scaena illa Romae , sed in Graecia fingebatur. Auctores igitur locupletiores, & in quos non cadit cXceptio , dabo. Primas teneat M. Tullius, disertissimus inter Iurisconsultos Orator, & Jurisconsultus inter Oratores cruditissimus , cujus quatuor habemus testimonia in Topicis, pro Flacco, pro Caecina , & pro Muraena, sed ultimum hoc loco recitasse susticiat, ex capite ejus orationis XXVII. Mulieres omnes , propter infirmitatem consili, majores in tutorum potesate esse volseruul ; Hi, JCti formularii invenerκnt genera tutorum , quae potestate mulierum continerentur. Alterum feret M. Porcius Cato Consul, apud Livium lib. XXXIV. cap. 2. is enim pro lege Oppia, de finiendis matronarum cultibus , retinenda disserens gravi oratione, ait c Majores nostri nullam , ne privatam quidem rem, agere feminas sne auctore voluerunt in manu esse parentum , fratrum , virorum. Cui respondens L. Valerius Tribunus plebis cap. 7. ita Quirites alloquitur : Si legem Oppiam abrogaveritiΙ, non ve si i arbitrii erit, s quid ejus vetare volueriris, quod nunc lex vetat. Minus suae, uxores , sorores etiam quibusdam in manuerunt. Nunquam salvis suis exuiIur servitus muliebris,'ipsae libertatem, quam viduitas Orbitas facit, detesantur. Invesro arbitrio suum ornatum, quam in legis malunt esse: Netos in manu N Iutela non in servitio ribetis habere eas: tae
malle patres vos aut viros, quam dominos dici. De recentioribus, Antonini Pii, ac fratrum Antonini Philosophi &Veri temporibus, testem addo Apuldum , Oratorem, Philosophum dc JCtum doctissimum , in Apologia coram Loia
213쪽
1oo Tissertatio quartaliano Avito , Bithyniae Praeside dicta. De Pudentillae uxoris suae tutore ibi: Ades etiam , inquit, tutor , auctor mulieris , vir gravi mus sanctissimus , omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus. suaere , Maxime, cujus emtionis auctor fuerit: quantulo pretio mulier locuples agellum suum praestinarit. Huc etiam pertinet lapis antiquus apud Gruteis rum Pag. MC. n. 6. quem eo lubentius adferam, quod totus ad sacra nostra pertinet, & Falcidiae meminit:
LEPIDIA. SEPTIMIA. POPULO CONCESSIT . . f V- . ' .
Quod ad originem hujus Tutelae attinet, in diversa ab- .eunt Antiquitatum Romanarum auctores, quia Cicero &Cato in locis allatis tantum ad majores provocant, Plutarchi auctoritate innixi: qui Numam id privilegii Vestalibus largitum ait, ut a tutela essent immunes. Alii ad Romuli & Numae Pompilii leges Regias ascendunt. Hotmanus, Marcilius & Rittershusius Legibus XII. Tabularum de Tutula hac cautum suspicantur: Schilterus ex moribus Graecorum ad Romanos eam transsatam pro certo habet, Exerc. XXXVII. ad D. S. 227. Rectius putem, ad mores & instituta populi Romani, quae ante Lib. XII. Tabularum fuerunt, eam reserendam esse : sicut Tacitus XIII. Annal. c. 32. prisco instituro, & Suetonius in Tiberio cap. XXXV. mori majorum acceptum fert illud jus, ut maritus una cum propinquis de capite famaque uxoris adulterae co
214쪽
de perpetua feminarum tutela. a orgnosceret, & Ulpianus, Ρraetorianum tutorem moribus mulie ri dari, ait tit. XI. S. Nec enim in Legum Regiarum aut Decemviralium fragmentis , ullum hujus Thuciae vestigium superest, ut Jacobus Gothos redus in praefatione legibus XII. Tabb. praemissa observavit: ad haec multa in leges
XII. non relata, quae usu tamen valuerunt ut Cicero lib. .
II. de LL. his verbis significat: Et si quae folle hodis a rastrogabuntur , quae non in nostra Republica , nec funisti Iamen erant fere in more mavorum , qui tum ut lex valebat Confirmat Livius, quando lib. VI. c. I. praeter XII. Tabulas, Regias quoque leges separatim Romae habitas serv. atasque scribit. Pari ratione, qua donationes inter virum lc uxorem majores prohibuisse dicuntur , in oratione Antonini in I. 3. D. de Donat. int. vir. quas vcro moribus di. jure veteri vetitas esse , tradit Ulpianus I. I. dc l. 22. g. IC. eodem. Nec tamen prorsus retragabor, si quis e lege Regia votusta , morem illum per consequentias, Prudentum interpretatione , elicitum esse contendat: quemadmodum alia luxu riae muliebri coercendae, vel imperitiae adjuvandae, moribus
introducta , dein Legibus, Plebiscitis vel Senatusconsultis confirmata leguntur. Neque enim novum cst , aliquid jure mixto, id est, scripto & non scripto introductum fuisse. Vide Paul. U. Sent. tu. ψ. s. 6.
Non me sugit, apud Graecos . seminas, etiam puberes, auctoritati alienae subsuisse, earumque tutores omnibus actitibus intervenire oportuisse. In univcrsum de Graecis testem laudo Ciceronem, in oratione, qua L. Flaccum, adversus Decianum, qui in Apolondiensium civitate, a socru Amyn. tae, praedia falso tutore Polycrate emerat, defendit. Verba ejus cap. 3o. sunt ista : Nam emtiones, falsas praediorum prae-sriptiones , cum mulieribus aperta circumscriptione fecisti: tutorris rebus Graecorum legibus adhibendus fuit. Prostat apud Demosthenem, oratione adversus Ncaeram , Lex Attica, qua
215쪽
trimonio , repetitionem dotis, & actionem pro alimentis coram Archonte, instituere potest : Si uxorem dimiserit, δε-iem reddito , ni reddat in novem obolos menstruos faenus pendito. adoersus eam in Odeo, de victu uxoris, illius tutori amo dator Nec dotis tantum causa, sed dc aliis nego iis obeundis datus fuit; quia Lex prohibebat seminam, pariter ac puerum, sine tutore pacisci, de re, quae medimni hordei pretium
excederet. Ita Harpocration : ΠιΩχ s aevi γυναικι, un εξην
μιχμνου Puero θ' feminae non licet contrahere su pra medimnum hordei. Id quod ex Isaeo, Suida & Aristophanis Scholiaste amplius confirmat Meursius lib. II. Them Αα. cap. s. & post Salmasium cap. Io. de modo usur. pag. 13. illustrat Schilterus EX. 37. S. 223. 22 . Praeterea cum lis intentabatur mulieri, praeco clamabat Η 'ΔΕINA . ro' xYpioΣ. Id est , Haec mulier accusatur cum Domino , cum tutore suo. Et hac propter Comicus Smicythen perstringens, parumque virilem ostendens, E. iis illi dat:
Certum ergo manet, mulieres jure Attico in perpetua fulta tutela, sed a qua Romanorum tutela sexus , si ordinem, quo delatae, respicias, longe disserebat. Ibi tutores fiebant hoc ordine; pater, avus paternus, qui dotem dederat, frater eX eodem patre, liberi qui ex ephebis excessissent; filiorum nullus esset, maritus , dc hoc deficiente, quemcunque Magistratus idoneum judicabat. Maritus erat ipse uxoris κοι, i, non bonorum Rus, sed filii ex priore matrimonio, si nati essent annos viginti. In horum vero, tanquam dominorum . potestate erat vidua mater, ut nec nubere, nec bona alienare, nec vix quicquam posset, sine eorum consensu : id quod Romae inauditum ; Athenis autem obti. nuisse, vel ex oratione priore contra Stephanum colligitur, qua Demosthenes contendit , se cum fratre debere esse πνριον της μητρος, dc demensum ei admetiri, unde vivat. tib cratis, Isiei dc aliorum testimoniis hoc firmavit Meursius lib. IV. . II. leII. cap. 24. Salmasius cap. IV. de Modo Uu
216쪽
de perpetua feminarum tueta. 2 3
yam. Ubbo Emmius A. descript. Reip. Athen. tit. leges matrim. Amon. Matthaeus miscellan. exerc. cap. 7. f. VI I. At vero non est cur a Graecis tantum natales hujus tutelae repetamus , quia & Gallis & Germanis, ut infra videbimus , fuit in usu, dc vel sola ratio Romanos ejus neccssitatem docere potuit. Patebit hoc, si in causas , quae legislatores moverunt, diligentius inquiramus. Dio Chrysostomus orat. 73'. mulieres Athenis, ait, contradaere non potuisse , ultra modium hordei, r. υς γυλιηι πιλνες propter Iudicis imbecillitatem. Eandem dedit Cicero, in verbis supra prolatis : Propter infirmitatem consilii. Et Isidorus lib. XI. Orig. in fin. Ideo feminae sub viri potesate conssunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Unde N aequum erat, eas viri auctoritate reprimi. Proinde Ueteres voluerunt feminas innuptasque, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem, in tutela conssere. Non equidem maligne cum muliebribus ingeniis egit natura; par illis saepe vigor, par ad sapientiam facultas. Henricus Cornelius Agrippa, de nobilitate & praecellentia sexus feminei, imperfectiones ejus, ab educationis neglectu, dc consuetudine vitae solitariae, derivare conatus est. Anonymus Gallus accuratius aequalitatem utriusque sexus naturalem demonstravit. Sed unde cunque animi impotentia oriatur, pleraeque sane magis, quam viri , affectibus indulgent, magnaque consilii inopia laborant , dc ut omnium imperitorum animus, maXime tamen muliebris, in lubrico est. Vere Comicus in Hecyra Act. III. Sc. I. Itidem illae mulieres sunt ferme, ut pueri,' levi sententia. Ad feminas Romanas quod attinet , Priscae quidem , obtristem & tetricam Sabinorum disciplinam , erant lanificae, domi sedae, virique magis ac familiae curandae, quam rerum gerendarum studiosae; unde tutorem ipsae optasse videntur, qui in conventibus virorum , negotia earum c pediret; quia ad frequentandos hominum coetus sese in-
217쪽
habiles . muliisque insidiis obnoxias esse comperiebantur.
omnia per viros alere decet mulieres, quae quidem sapiunt. Posterioribus autem luxuriosis dc deperditis, etiam invitis, tutores praeponendi fuerunt, ne furiosum libidine, gula & conviviis patrimonii sui exitum facerent. Seneca in mores illarum suo aevo corruptos invehitur vehementer, cum alibi, tum inprimis epist. 93'. Maximus alis Medic rum, is hujus scientiae conditor , feminis nee capillos desuere dia. xit, nec pedes laborare. Atqui hae jam capillis destiuuntur, N pedibus aegrae sunt. Non mutata feminarum natura , sed
vita est. nam cum virorum licentiam aequaverint, corporum quoaque virilium vitia aequaeterunt. Non mim pervigilam , non minus potant, oleo tamero viros pro cant: aeque invitis ingesta visceribus per os reddant.'vinum omne vomitu remeatiuntur e aeque nivem rodunt. sodalium stomachi ouamtii. & quae sequuntur. Sed elegantissimus , & quam maxime ad rem praesentem faciens, est locus Ulpiani in fragmentis rit. M. Tutores Uituuntur tam masculis quam feminis Sed masculis quidem impu-bas dumtaxat, proprer aerasis is is, Panem rfeminis autem tam impuberibus , quam puberibus, s 'propter sexus is mitatem , tis propter forensum rerum ignorantiam. Duplicem, ecce, adfert rationem, alteram a sexus imbecillitate, alteram ab ignorantia rerum forensium depromtam. Utraque essecit. ut in multis juris articulis, qui juris privati Et domestici sunt, deterior habeatur feminarum conditio, quam masculorum 2 9. D. de Statu 'hom. nec alia etiam causa est, cur sequior seXus, apud plerasque Sentes, tam speciosis jurium beneficiis munitus est : de quibus
Iuvabit tamen utramque rationem paucis adhuc illustranse. Varii siquidem sunt casus, quibus laeditur luditurque impensissime mulierum genus, sexus infirmitatem, ut dici
218쪽
de perpetua feminarum tutela. et os
dicitur in I. 9. pr. de Iuris & fact. ign. Hinc Senatusconsultum Veli anum opem tulit mulieribus, proprer sexus imbecillitatem , multis h uscemodi casibus si positis atqtae objectis, ait Ulpianus in l. f. E. D. ad SCt. Vel id. Aristoteles lib. I. Polit. c. ult. Femina , inquit , habet quidem eo biarandi facultatem , sed irritam imbecillem. Quintilianus declamat. 338. Per se imbecilla res es femina. Nec alia ratione Sexum natura invalidum vocat Tacitus lib. U. & imbecillum feminarum aninium definit lib. VI. Annal. cap. 69. Infirmitatem fragilitatis condisionem iis adscribit Arnob. lib. VII. Uarium praeterea 8c mutabile semper femina, Virgilio audit l. IV. AEneid. s69. Ter cas in hora mutari, docet Baldus in I. quoties. versu dic quae mulier C. de Diruit. herer & blanditiis eas facile commoveri, late deducit Tiriquet t. de L L. Connub. lib. I. n. 7 I. Haec itaque ratio est , cur feminae sine tutore esse laon possint; Jalia est, ne debeant , propter forensium rerum ignorantiam. Plato in sua
Republica non tam mulieres, quam vetulas, ad causas agendas adniisit Lib. XL. de Leg Et Romae olim quoque, ante V. Afraniam , improbissimam seminam , postulandi potestas feminis fuit, postea non item , docente Ulpiano' l. i. f, 6. de Postul. Quintilianus decl. 6. ad feminas: non militaris vos, non forensis ratio deducit. Alioqui semper ' Esis intra 'domum, plurimum in loco, levibus odimas vae. Plane Judiees dari haud potuere, non quia non h3beant judicium , sed quia
receptum est, ut civilious negotiis non fungantur l. ΙΣ. f.
a. in I. D. de λudis. Similiter in I. ult. C. de Recepi. arb. feminae in Q arbitrium suscipere , suae pudicitiae meis
mores cae operum, quae ei natura permi N a quibas eas iussi ab incre , N ab omni iudiciali agmine separat. In univertum huc pertinet, quod Cato apud Livium libyXXXIV. cap.
Σ. feminas impotens natura is indomitum animal appellat. Nec mitius Seneca impudens animal, cu nis scientia accessit, ac multa eruditio, ferum, cupiditatum incontinens, in libro de
219쪽
g. IX. His igitur rationibus omnes mulieres , quae nec in parenis tum, nec in maritorum manu , perpetuae tutelae suriectae fuerunt. Nunc age , ut intentius institutum nostrum persequamur, tutelam pupillarem cum nostra conferamus, sic enim brevi conspectu natura tutelae nostrae apparebit. Facilius latent , quae non comparantur , scite ait Seneca III. controv. s. Hoc pacto etiam plus quam manifestum fiet, neque tutoris officium , neque curatoris nomen , nostro tutori. ex regulis artis, aut dari posse, aut convenire, quod jam olini Lasius lib. 2. Resp. 17. animadvertit. Disserunt auistem hi tutores non uno modo, sed maxime si potestatem intueamur. Non, quod mulieri. idem pupilla, hac propter recte scripsit Quintilianus lib. V. Inst. orat. Cap. Io. ad Ciceronis locum mox proferendum alludens. Pupillorum pupillarumque tutores ic negotia gerebant , & auctoritatem anterponebant, & quantum ad providentiam pupillarem attinet , domini loco habebantur, I. 27. D. de A . tui. I. I. g. 2. Pro emt. Mulierum autem tutores negotia non administrabant, sed auctoritatem duntaxat interponebant, auctore Ulpiano tit. XI. g. 13. Mulier etenim adulta, licet
judicium infirmum, judicium tamen habet, ut antea diximus. Pupillus vero non modo infirmo animi judicio est, sed nullo s. r. Inst. quib. non es perm. nihil scire posse intelligitur , I. io. D. de Iuris' facit. qu. Q iid Z quod
melius, quam mares puberes , rem familiarem callent feminae; sunt tenaces, est ad rem attentae, unde biennio citius quam mares, a daodecim annis , Postquam viripotentes esse Coepere, ad negotia mittebantur , ut scribit Tertullianiis de veland. virgin. cm. I h. vel ut idem lib. de anima ait: rebus gerendis auemperabantur. Ipsae, non earum tutores gerebant , ait Scaevola I. 26. de stat. θ' cur. dat. Hinc est.
quod pupillo si debitor solvat, ut liberetur, hecessaria est tutoris auctoritas, sine qua nec velle . nec nolle in ea aetate creditur l. II. I. 22. D. de solui. Ar mulieri adultae recte - solvi
220쪽
. de serpe ua semisarum tutela. 2or
Ibi vi poterat, quia nihil amittit, sed acquirit, vel saltem suu nire it, qua parte potissimum solutio spectatur. Testis Cicero
in Topicis cap. XI. Non, quemadmodum, inquit, quod mulieri δε-beas recte ipsi mulieri sine tutore solvas, ita quod pupilia aut pupillo debeas recte possis eodem modo silvere. Qtiae verba Severinus Boetius egregie illustrat , sc simul indolcm hujus tutelae cxponit. non indignus, quem integrum hic adfe- ramus. Verba Boetii : Mulieres anIiquitus perpetua tutela tenebantur: pupilli item sub Iutoribus agunt; sed mulieribus , squid debitum fuisset, sna tutoris auctoritate poterat soni, tu-pillis vero minime. Ergo s quaeratur, an id quod debeatur pupillo cuilibet , renuente tutore possit exsoleti, a differentia si i-rur argumentum A: non scut mulieri sne turoris auctoritate δε- bitum possis exsolvere , eodem modo , nis Iutoris auctoritas ac
cesserit, pupillo solvere, quod debeas, possis. Illae enim perpetua tutela, etiam provecta iam aetate continentur: illorum ruteis Iae , certus annorum numerus terminum facite atque idcirco solvi pupillo sne tutoris auctoritate non poterit. D ert enim persona mulierum a persηa pupillorum, vel in eo, quod pupilli non perpeIua reguntur rutela e mulieres et ero perpetua. vel quod pupillus nullum suae etiam minis1 andae utilitatis judicium habere potes et cum si aliquis mulieribus. eis non 'mus , in explicanda familiari re intellectus. Quid si laesa sit mulier majorennis auctore tutore contrahens, an in integrum restituetur ξ id quidem ratio Edicti in I. i. D. de Minoribus allata suadere videtur, praesertim quia idem Ulpianus eam ad mulieres applicat l. 2. g. 2. ad So. Velib. & alii omnes, qui Curatores havent, eo beneficio fruuntur l. 8. g. I. l. II. D. de Rebus eor. qui sub tot. Sed quia seminae , perinde ac mares, usa rationis gaudent , ac res proprias possident, sine lege loqui erubescimus; quae tutorum repiminc sexui satis consultum esse, censui me vidctur, uti infra cap. II. g. 8. dicemus. f. X. Si quaeras, ad quae negotia igitur seminis auctoritate tutoris opus fuerit, non diu cunctabor, sed praeeuntcm lau-