Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

1 88 missertatio tertia

rentiae tranisationibus, animadverrimus, traoratorem limguae, seu Nutevae , seu Latinae , non satιs gηarum , Imperatoris compellationem, ob jam enarratas easdem , quae Majestatis titulum. reliquis mundi universi Potentatibus Regibus communicare prohibent, rationes, nulli in orbe Christiano , nis uni Ohueli Romanorum Imperatori debitum, Serenitatibus Vesris attribuisse ;verbisque Imperialis ae Imperii, consueto more , hinc inde usum. God quidem etiam, cura Serenitatum vestrarum praescitis a civisse, nulli dubιtamus. Attamen cum nec nobis desvi , qui linguam Ruthenicam in Latinam aut Germanicam vertant, haud

praetereundum duximus , satius in posterum , expeditiusque fore, cum Serenitates V prae litteras suas ad Nos in tingua sua Ru. rhenica , sne transatione transmiserint, ne, quod itidem gravissime ferremus, ejusmodi transationes , ad evitandam praejudicii sequelam alioquin remistere necesse foret.

' Satis ex his conjicere licet, quid spei in Aula Uiennensi

reliquum sit: quod si autem, mutata rerum facie, aliquando eveniat, ut Sacra Caesarea Majestas, Russorum Caesarem agnoscat , nemo ambiget; illum per excellentiam Impera. torem , Gesarem, Augustum mansurum , & reliquis porro Imperatoribus praelatum iri. Fundamenta hujus maeroga

livae a priscis Juris publici Doctoribus, in bestiis Daniel is,

& quarta Monarchia ; vel in dominio orbis 8c continuato Imperio Romano quaerebantur ; sed his saniores diu repudium misere. Multum profuit superstitio, a Pontificinus Romanis injecta ; qui Imperatoris majestatem augendo, suae inserviebant. Hinc imperium sacrum, & Imperator caput oris bis Christiani dictus , ut dominium Ecclesiasticum universale stabiliretur. Ex hoc capite jus Concilia convocandi, dc

ducendi exercitum adversus infideles, Imperatori tributum. Sed & multi Europae Reges , ex Germania trahunt ortum, Burgundiae, Bohemiae, Hungariae atque Daniae principes regiam dignitatem ab Imperatoribus Germanicis consecuti sunt:

nec mirum ergo , si clientes Uasalli patronum suum

202쪽

ῶ Titulo Imperatoris Russorum

coluerunt , nullumque illustrius nomen , immo in rebus

humanis unum hoc, plus quam humanum , ccnsuere. Tanta

sane illius Imperii fuit reverentia, ut exteri etiam Reges, nullo nexu devine hi, fus dignitatibus & honoribus honestari cuperent, ec Clodovaeus, Pippinus ac Carolus M. Consulista atricii nomine superbi memorentur. Accedebat valli Imperii potentia , satis metum incutere apta ; quia ex tot Electorum , Principum & Statuum potentissimorum viribus componitur. Augustiorem pricterea , ceteris Europae regnis, imperialem dignitatem fecit sacrae unctionis charaincter; & nominis Romani cultus ; Petrique beati mcmoria& sedes, quae in capite imperii dc provincia matrice sita

credebatur. Quam in rem notatu digna sunt verba Concilii Romani , habiti sub Agathone , in epistola synodica ad

Constantinum Pogonatum , relata adt. iv. sextae syn. A.

68o. Nos autem licet humillimi, summis viribus innitimur. ut Christiani Imperii respubhca, in qua beati Petri Apostolorum Principis sedes fundata es, covus auctoritatem omnes Christianae nobiscum naiiones venerantur , colunt, per ipsius B. Petri postoli reverentiam, omnium gentium sublimior esse monstretur. Hinc praecessit omnes Reges; etiam Imperatore Graecoruin major habitus Romae, ejusque exemplo apud alios Europaeos Auctor Vitae Urbani V. apud Balugium vit. Pap Aven. pag. 388. Anno I 369. ad Urbanum Papam Romae exi- sensem accessit Iohannes Palaeologus, Imperator Graecorum ; fuit. que receptus honorisce, ac tractatus per dictum Papam.'Car. kinales paulo minus , quemadmodum s fui et Imperator Romanorum. Ipsi Turcae Imperatorem Augustum , ex Principibus Jesus nomen profitentibus primarium, & gentium Christianarum defensorem , & administratorem justitiae appellant. ut Bhisbequius dc Dunclavius testantur. Nec opus est, ut Bariolum ad partes vocemus, qui haereseos infamia notare non dubitavit eos, qui imperandi jus in omnes populos Imperatori negarent: aut ad Baldum provocemus, cui Augu-itus, tanquam stella matutina , in medici ncbulae merida

203쪽

ayo Tisertatis tertia

iis, inter omnes Reges eminere dicitur. Uci sola enim taptingentorum annorum possessione, Caesiruna Germanicorum praerogativa clara in luce collocatur ; neque id, opinor, agit sapientissimus Rustorum monarcha , ut eam diminuat, aut in dubium vocet. Animus Hus excelsus maximarum rcrum species appetit, nec lente generositatis indicia promit; at impossibilia sectari, ut Bias cbat, morbum animi esse, agnoscit. & quanticunque suis se ipsum aesti.

met, tanti tamen haberi , quanti ab aliis aestimatur. Ejus utique & omnium moratiorum calculo damnatus est Iohannis Basilidis fastus , qui non modo sie Imperatoribus parem, sed etiam operiorem videri vcliat, nomen suum lis titulum siem- per Imperatorio praeponens , sive loqueretur , sue scriberet , ait Sigismundus Comm. rer. Moscov. pag. 13. Imagini ejus A. Is I. pictae ,' versus sequentes inscripti linuntur apud

eundem:

Russorum Rex Dominus sum, jure paterni

Sanguinis: Imperii ritulos a nemine . quavis Mercatus prece vel γ etio : nec legibus ullis Subditus alterius, sed Chrso credulus uni, Emendicatos aliis aspernor honores.

S. XIII. Coronidis loco, una Semper Augusi nota, Imperatori

Romano Germanico vindicanda erit, quam Reges, quotquot intra vel extra Europam, Imperatoris titulum affectarunt, &usu obtinuerunt, necdum suam fecere. Idem enim adhuc obtinet, quod suo tempore Orosus scribebat lib. vi. c. RO. Hoc nomen cunctis antea inviolatum, que ad nunc ceteris inausum dominis tantum orbis licite usurpatum apicem declarat Imperii. Uni quippe Imperatori Romanorum . pi cisui indicio , hoc nomen geberi visum fuit, quo aliud non est sanctius , excelsius aut veneratione majus. Nec alia appellatione magis commoda, a dominatoribus barbaris distingui pol rat Principum Christianorum sacratissimus, idemque augusta dignitate summus, ec maximus Imperator. Cohaerct ctiam Diuitiaco by Corale

204쪽

de Titulo Imperatoris Russorum. Istr

illa firmiter imperio Romano; cui per octavium est acquisita, & ad omnes ejus succetares, valido & sempiterno jure, propagata. Tiberius, Cajus, Claudius, Severus dc

Caracalla, vix semct & iterum , in nummis Imperatoris titulum admisere, rarissime in Constantinopolitanorum nummis conspicitur; sed merusi cognomen omnibus placuit; quo jamtum , dum colebant terras, consecrati, dc quasi Deorum numero adscripti, supra communem naturam aestimabantur. Semper August nomen paulo recentioris usus est, nec ultra Diocletiani aevum ; cui tamen assentatores , inter alias voces, per quas hi tempore tanto, mentiti dominis, AEternitate &Verpetuitate Augustis adscripta, praeluserunt. Tritum autem est, per υφι, voces illas copulatas fuisse, ut sempe lenitas, apud Comicum ; sempermarens, apud Nasonem ;& alia quae Scholius collegit lib. I. nodor. Cic. c. I 6. dc 1 7. Praeteriit quidem illua tempus, pagana caligine involutum, quo templis dc flaminibus Principes cultis nec tamen ideo necesse erat, ut Germanico idiomate, eum qui perpetuo augeret imperium interpretarentur : quia Christiani Augusti, nostra etiam aetate, prae ceteris iunt venerabiles.

auspicio divini, re sacrati, exemplo sanctissimi, & tam pro-lirium Semper Augusti nomen habent, quam Christianissimi Galiae, dc Catholici Hispaniae Reges. Unicum quoque hunc esse titulum, quo inter cunctas nationes, sine ambitione, Imperii caput gloriari possit,' singulari dissertatione Schurtz- fiet schius ostendit; ipsique Augusti hoc decus, in tractati bus eacis Westphalicae , sortiter sibi, contra Gallorum cavillationes, asseruerunt. Finiam verbis Ausonii in paneg. ad Gratian . Num est quidem contumelia secundi , sed ex duobus

TANTUM.

205쪽

aρα Tissertatio quarta

DISSERTATIO QUARTA.

PERPETUA FEMPNARUM TUTELA.

Mnis materia, de Tutelis impuberum, satis diligenter, ex jure Romano & m ribus, excussa est & adornata; hodiernus etiam mulierum curator decora Sa-Xonum ingenia exercuit : at feminas viri potentes, & annis viginti quinque majores, in perpetua tutela Romae vi-ε - Nisse, in vulgus cognitum csse, non puto; certe qui opera prosessa id ostenderit, nemo adhuc repertus fuit. Ipse Guillelmus Budaeus , at quantus Vir, in commentariis linguae Graecae pagina so. fluctuans scribebat; Ut autem Atheniensum jure, sic etiam fortasse Romanorum, feminis tutores olim dabantur, sine quorum auctoritate, nihil confisaere dotis poteram. Quapropter operae Pretium esse duxi, si nobile hoc antiquae Iurisprudentiae caput sub incudem vocarem ; Sexusque infirmioris privilegium , an Onus sepultum, ex veterum ruinis restaurarem. Quamvis enim id egerit Tribonianus , ut tutelae hujus vestigia e Pandcctis eliminaret; nonnulla tamen manus ejus evaserunt, quae Vir summus, Jacobus Criacius sagaci ingenio investigavit.

206쪽

de perpetua feminarum tutela '. Isr

gavit. Alii alia subsidia attulerunt , quos su is locis Iauda bimus. Ingenui enim pudoris plenum videtur, fateri per quos profeceris. Ad me quod attinet, duas res sedulo viatare studui , tum ut ne quid diligentiam meam effugeret;

tum etiam ne cum coquo Plautino, diversa jura contunderem ; quapropter Graeca a Romanis, Romana a patriis distinxi. Si quis morouor antiquitatis patronus, tutelam matronarum Romanarum tantum explicandam fuisse opinetur, ei hoc

unum reponam , studiosos in scholis stultissimos fieri, si

nihil ex iis, quae in usu habemus, aut audiunt, aut vident , aut ipsi tentant : hoc enim tantum proficiunt, ut, cum in forum venerint, in alium terrarum orbem se delatos esse putent. Igitur capite primo jus Romanum, altero jus Germanicum eXponetur.

EXPONIT JUS ROMANUM.

s. I. Tutela juris e silis es, tes curatur a Magi iratu, ustae ad terminum legibus definitum. II. Plerique L Latores ad annos respe

xerunt , etiam Romaui, minus tamen prudenter. III. Feminae duodennes, aut minus natae , Romae nubebant , mel in perpetuam

tutelam trainsibant: hine mares puberes dicti, illae viripotenies. IV. Tutela mulierum alia aetatis , alia sexus , quae describitur , , V. Ciceronis, Livii, Apules, marmorisque antiqui auctoritate probatur. VI. origo ellus ex moribus popali Romani petita. VII. Apud Graecos smilis tutela fuit , sed diverses tamen. VIII. Mores femianarum Romae eorrupti. IX. U iani daa rationes, a sexus imbecillitate , rerum forensium gnorantia petitae illuserantur. X. Tutor muliebris non adminiseravit , sed auctoritatem interposuit. Sine eo feminae recte solii potuit, quae laesa vix restituebatur.XI. nistor sis ebat mulieri , si lege ageret, vel judicio, aut quando se obligabat, non se alios sbi. AII. Eo auctore feminae nupseruristae dotem dixerunt. XIII. Sive ea mulieri non licuit coniure te-

samentum, XIV. nec manumistere, XV. neque heressitatem adire.

207쪽

Dissertatio quarta

liae muliebris Et pupilluris tutelae. Feminae habebant tutores Scuratores simul. AVII. Tutores ab ipsis mulieribus electi. Liliata Ciceronis dissicilia loca explicantur. XVIII. Anqquando maritus uxoris lator fuerit, vel non. XIX. Tutela haec asia legitimis, alia Praetoria. Num sutor ex inquisitone datus y an se excusare potueris ' XX. Ei permissum ratela se abdicare , vel eam in Iure cedere proximo. XXI. Ulpianus in fragmentis infeliciter a C a-cio coν rectus. XXII. Lex Claudia cessitam tureiam fusulii, ,

quare. L. 3. C. de Leg. rvt. γ' l. a. C. D. de Tut. creand. explieantur. XXIII. Soluta tutela muliebris σmui capstis diminutioiane, ut arrogatione , conventione in manum. XXIV. t m jure irium vel quatuor liberorum ἱ ex privilegio virgines Vesales, aliaeque illuseres. Plutarchus reprehensus. XX v. Quando qώibus de causis sutela ilia desierit inquisium. Qui mes tria in Pandectis pauca, in codice nulla. SenMusconsulti Veluviani necessuas, origo.

S. I.

OMnis Tutela Iuris Civilis est, & mere positivi, si

ve ejus originem, sive formam 'ectes; & tamen aequitati naturali convenit, ut lubricum aetatis, aut sexus, certo subsidio fulciatur, quique se ipsos tueri non possunt, aliorum judicio regantur. Parentibus ipsum jus naturae liberorum educationem injunxit, quemadmodum ex Creatoris sapientissimi intentione . di naturali gignentium stimulo, brutorum que exemplo satis apparet. His vero deis

functis , ossicium succedit Magistratus & Legis , quo defectus ille suppleatur, illisque qui ob judicii imbecillitatem

rebus suis superesse non possunt, tutores vel curatores constituantur. Et fuit profecto Legislatoribus semper curae& cordi tutela infirmorum. Teitantur id praeter litteras divinas Plato lib. XI. de L L. & Justinianus in Novella sua constitutione 72. Athenis lex jubebat, Archontem curam gerere pupillorum & pupillarum, auctore Demosthene in Macartatum ; & Areopagus juventuti praefectos dabat, qui morum rationem haberent, ut insignis locus Isocratis in

208쪽

de persetua feminarum tutela.

91reopagitica testatur. Romae tutor primum a Praetore, di majore parte tribunorum plebis , post a Consulibus petendus fuit. At M. Antoninus Philosophus creavit hanc in rem novum Praetorem Tutelarem ; de cujus officio Ulpianus librum singularem composuit , a Modestino citatum in I. 6. D. de Excusat. tui. Suvcrus Imp. quoque Ulpio Rufino scribens, gloriatur , omnibusque liquere desiderat, se maximam rationem habere subveniendis pupillis, ec judicio infirmis; cum etiam id ad curam puolicam pertineat, in I. D. Qui pet. Iul. aetas vero ineundis pactis, aliisque negotiis sine tutore cxpediendis idonea, mero jure naturali haud est definita ; quum in quibusdam citius, in aliis tardius judicium maturescat. At Leges civiles certius eam determinant; varie tamen, prout indolem nationis suae solertem aut hebetiorem deprehendunt. Alii cives suos, donec nuptias celcbrarent, alii donec inter viros adscriberentur, tutelae subesse voluerunt. De Solonis, Pittaci & Charondae legibus . videsis Dionys. Halic. I. u cap. 17. . S. I I. Prudentiores tardiosam ac lubricam hanc aestimationem ex annis ccrtiorem reddidero. Apud Hebraeos valebat ero. missio, quam fecisset adolescens, qui annum aetatis tcrtium decimum , puellae, quae duodecimum implesset. Persae pueritiam ad annum usque decimum &septimum , adolescentiam vero ad vigesimum lc septimum impictum porrexere. Indi ab anno decimo octavo pubertatem mellabantur. Apud Romanos lege Laetoria antiquissima, annis quinquc dc vi-

inti finis aetati minori impositus, unde Plautus in Pseudo-o scite eam quinam vicenariam vocavit. Noverant cquidem Qtiirites fragile tamdiu consilium este hominum, multisque captionibus & insidiis expositum , post hoc tempus autem virilem vigorem compleri, vel firmissimae juventutis fieri 'gressum, I. I. D. de Minor. l. . D de Ser v ex

non nisi per partes, maribus auxilium subministrarunt.

209쪽

iss Dissertatis quarta

Ad annum usque decimum quartum completum eos tantummodo tutelae subjecere; inviti autem adolescentes curatores non accipiebant, ni I quorum apud Plaetorem accusata erat petu latia , vel ingenii infra communem sortem hebetudo, unde varii variorum lapsus , cum patrimonii ruina. Profecto si quae alia aetas, haec sane rectore indiget , quia humores tum maxime ebullientes , in prava facile deflecti possunt. Nota est Horatiana Lmbhrbis Iuvenis descriptio : & pulcherrime Isocrates, in orat. prius laudata docet , quam turbulentis affectibus ad Olcscentia jactetur, quantisque cupiditatibus abundet. Vehementi quippe impetu fertur plerumque aetas ista , in promissa facilis, speis lena, dissidere nescia, & liberalitatis famam ubique captans.linc Praetor tandem, post causam vulneratam, in integrum restitutionem minoribus aetate lapsis Edicto concessit, &ad-Versus captiones opitulationem : quum longe praestitisset, intacta eorum jura servasse. atquc prudentiorum consensum in contrahendis obligationibus requisivisse . donec inconsultus ille juventae impetus deferbuisse censeretur. Sed masculorum tutelam , de qua nil nobis est propositum, mit

tamus.

g. III.

Feminarum longe alia fuit conditio. Quanquam enim Leges, propter votorum festinationem, biennio cas citius, quam mares , tutela liberabant. alio tamen modo ipsarum imbecillitati consultum ivere. Scilicet ex Numae praescri-Pto, puellae annos duodecim aut NI . minus natae nuptui da-Dantur, ut mores callos incorruptosque ad sponsum deferrent, auctore Plutarcho in Numa pag. m. Unde Pomponius minorem annis duodecim nuptam memorat in I. 4. D. de Ritu nupt. sicut Papinianus minorem annis Iz deductavi

in l. 68. D. de Iure dot. Decennem utique munia compari Saequasse, constat ex elegantissima inscriptione apud Fabret- tum Cl. VIII. inscript. n. I 86. D. M.

210쪽

de perpetua seminarum tutela. ID. M.

VALERlAR. PROCLAE. CONIUGI. DULCISSIMAE. QUAE . UlXIT. ANNIS. XXII. CON. COIVGE. VIXIT ANNIS. XI. DIEB. XXX. FECI. COIUGI. BENE. MERENTI SEXTUS. NERIANVS FELlX.

Nisi chartae parceremus, cx aliis lapidibus apud Grutorum pag. FI. 7 2. 8i3. n. 8. & 8 s. n. I . demonstrari posisset, frequens & quotidianum Romanis fuisse, feminas duodennes ducere uxores. Hae igitur nubendo transibant in potestatem mariti, nec tutore sexus egebant: Aliae viripotentes factae, in nexu patriae potestatis manebant, si vero emancipatae, aut patre orbatae essent, in tutelam muliebrcm, postfinstam pupillarem, incidebant, sed per conventionem in manum mariti deinceps illa liberabantur. Illae vero, quibus viro maturis sponsus non obvenicbat, quaeve toro per di- Vortium aut mortem rupto, taedis viduatae erant, muliebri tutelae perpetuae subjiciebantur. Hinc puellarum , quae duodecimum annum impleverunt, tutela non finiri, sed tutores pupillares desinere dicuntur, in I. 33. g. ult. de Tut. cecur. dat. Nec Iurisconsultis tantum, sed & aliis Latinis Auctoribus placuit, ut mares quidem puberes nuncuparent, eosque in suam tutelam venire, dc suae tutelae esci , α rem

pere tutelam dicerent i Feminas autem non sic vocarent, sed viripotentes tantum proprio nomine, licet communis u-.trique sexui pubertas. ι. 7. f. a. l. 9. q. I. D. de A . tui.

I. f. 2. uuib. ex caus in poss. ι. fr. D. de Lumi lib. 3.l I3. de V. S. Urius rei non alia ratio dari potest; quam quod

mulieres in perpetua erant tutela, atque hoc tantum innuptiis earum agebatur, an oneri ferundo pares cslcnt. Verrius apud Festum: Pubes ces qui pubem generare potes, istiscipit a quatuordecim annis : femina a duodecim viripotens, sue patiens , ut quidam putant.

S. III sod quia parum accurate hoc verborum discrimen ob-

SEARCH

MENU NAVIGATION