장음표시 사용
271쪽
de Persturio per Genium Principis: as
Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro , Et fac ut emtori verba ded se DTet. iIn testibus hoc vitium detestatur Juvenalis Sat. XIV.
Falsus erit testis , vendet perjuria summa
Exigua, o Cereris tangens oramque pedemque. Omnes accusat Petronius Saur. cap. 81. Nemo coelum putat,
nemo jusjurandum servat, nemo Povem pluris facit. In primis vero amatores periuria sua, aphrodisaea, Venerea & volatica , Iovem ex alto , & Venerem simplicesque Nymphas, velut irrita, ridere credebant; qua de re obvia sunt Ovidii, Horatii & Tibulli loca, quibus accedat Ariadnae questus apud Catullum :Cum jam nulla viro juranti femina credit, Nulla viri speret sermones esse Meles, sui dam ali1uid cupiens animus praegesiit apisci, Nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt, Sed, smul ac cupidae mentis satiata libido est , Dicta nihil metuere, nihil periuria curant. g. V. Contra singulae etiam aetates homines tulerunt, ut Ulpia- .nus ait, perquam timidos, metu divini Numinis , usque ad superstitionem. Ut enim de Pelagianis, Samosatenianis, Anabaptistis, Mennonistis , Quakeris & Socini schola nihil dicam, jam olim Plato jusjurandum e judiciis & foro
eliminandum esse ccnsuit, atque in iis tantum caussis admittendum, ubi nullam utilitatem ex pedurio jurantes aia sequuntur. lib. XII. de L L. Philo item Iudaeus πιρι ..., δικαλ. ., , utilissimum putabat fore , & naturali rationi convenientissimum, omnino a jurejurando abstinere, & sic scr-moni assuescere, ut simplex sermo vim juramenti habeat. Eadem Pythagorae sententia fuit. dc Stoicorum , & Patrum Ecclesiae, de quibus Grotius ad Matth. V. 34. adcatur. Le ge Ottonis IV. in Romani ola , de Principum Italorum sententia cautum, non refragante Papa Johanne XIII. Syno-
272쪽
doque, quae tum Ravennae convenerat, ne deinceps controversiae jurejurando , propter metum perjurii, sed per cet,
tamina, disceptarentur. Longob. Di. yy. l. 3 . lib. 2. R mani vero mediam viam ingressi, non tam in bonis, quam
in necessariis juramenta habuere. Nec enim judicem , nisi in probationum inopia illud deferre , nec extra judicium, nisi delata conditione praestitum, & cx conventione partium valere jusserunt. Moris hujus initia jam a Numae temporibus repctit Dionysius Halicamassensis lib. II. Si qua lis inter duos esset coorta , Iaper contractu sine testibus inito, M gistratus cs iudices pserasque controversias dirimebant ex jurejurando bonae fidei, quae sola scilicet insar erat juramenti. Enimis vero apud vetustissimos Romanorum innocua simplicitas via gebat , quod pectore clausum , idem & lingua promtum erat; adeoque bona fides pro summo legum & poenarum
metu civitatem rcgebat. At postquam pro frugalitate avaritia , pro veritate mendacium incessit, & injuriarum , fraudum atque rixarum plena stet a fiant omnia , Deum testem Vindicem accedere oportuit, & singulorum conscientia sortioris jurisjurandi metu fuit arctanda. Sensim experiebantur Quirites , cor hominum esse pravum & investigabile, ideoque dissdentiam remedium hoc postulare. Sed & mentis inconstantia , ad lapsus & mendacia proclivis, injecto Numinis motu cohibenda, & lites denique saepe ita sunt dubiae, ut tortura hac spirituali , velut delphico gladio, secandae videantur. Tria sunt remedia sopiendarum litium jure civili recepta ; Iudicium, Transactio. Iusjurandum. Sed quia judicium longum est, multariue molestias secum adJunctas habet; per transactionem vero non facile homines adducuntur, , ut de jure suo decedant; ideo paratissima videbatur es.se via per delationcm jurisjurandi , vel praestationem delati
controversiam finire. Cans hoc eleganter observat in l. r. D. de Iurri. Maximum, inquiens , remedium expediendarum litium in usum venit, Drisjurandi religio , qua vel ex pactionei orum litigatorum , vel ex auctoritate judicis deciduntur tam
273쪽
de Periurio per Genium Principis.
troversiae. Quo cum ex asse convenit, quod Gentium Doctor Paulus jam dudum scripserat ad Hebraeos cap. VI. g. I 6.
Nam homines quidem per eum jurant , qui sit major, atque iisdem omnis contro versae terminus est jusjurandam, ad confirmationem.
Tantae utilitatis consideratio, uti apud alias Gentes, sic quam maxime apud Romanos, usum jurisjurandi promovit. Magistratum , nisi qui iurasmet in leges, plus quinque dies gerere non licebat: jurabat Imperator, Senatus, nauta& miles. Iudices obstricti religione judicabant : partes juratae contendebant, seseque provocabant. Nubentes item liberorum procreandorum causa se matrimonium inire juratiasserebant: & pacta denique conventa jurisiurandi religione in Capitolio facta, ut sanctiora essent. Ad rem Cicero III. de ossiciis cap. 31. Nullum vinculum ad stringendam Idem jurejurando majores arctius esse voluerunt. Id indicant Leges in XII. Tabulis , indicant sacra , indicant foedera , quibus etiam eum hoste devincitur Mes r indicant notiones θ' animadversones Censorum, qui nulla de re diligentius, quam de jurejurando judicabant. Ut vero jurantibus religio injiceretur, in aedem sacram deducebantur , quo numen ibi praesens, terrore dc metu tacito, mentem improbam a scelere pedurii revocaret Hinc religio jurisjurandi in I. uti. D. de L3b. ea . I.2r. D. de Dolo. religio judicum , testium , militum ; quia judices jurati judicabant, testes jurati testimonium dicebant, milites sacramento rogabantur. Religio est conscientiae scrupulus, ex divini Numinis testatione. Vid. Budaeus ad l. r. D. ad c Edilis. Edict. Idque est: tactis aris jurare . de quo ritu tam prolixe alii ut solus Virgilius nobis sussiciatneid. XII. p. Tanto aras , 'mediosque ignes O numina resor.
Singularis ara, quae judicibus & litigantibus data in eomitio. Puteal Libonis dicta, non domus aut tribunal, ut.quIbutd-Kk 3 er
274쪽
cruditis persuasum fuit, sed ara , ad quam Iudices sacramentum praestabant, omnimodo sese cum veritate & legum observatione judicium cste disposituros. ut ait Justinianus, in famosa I. i4. C. de Iudiciis , ab Erycio Puteano singulari schediasmate illustrata. Pertinet huc egregius Symmachi locus, a Raevardo lib. V. Var. cap. 8. & Spanhemio Disso. de Praefant. usu num. observatus, sed qui ec hic te gi meretur . ex libro ejus X. epist. 6 i. ubi arae hujus a Gratiano destructae restitutionem his rationibus petit : Ubi is leges vestras verba jurabimus Z qua religione mens falsa ier. rebitur, ne in testimoniis mentiatur Z Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus permis tutus est locus. Sed plurimum valet ad metum delinquendi, etiam praesentia religionis urgeri. Hinc &jusjurandum corporaliter praestitum in l. I. C. Si adversetend. l. 2. I. 3. C. Si minor se major. vetustissimi interpretes a corpore, quod jurans tangit, a signis dc aris , dici volunt. Ego tamen non refragabor , si quis non Alexandri, aut Diocletiani dc Maximiani, gentilium Principum , sed Triboniani illud verbum esse contendat : Christiani enim jurantes , Evangelium , vel sacram Scripturam, vel Crucem, vel Sanctorum reliquias tangebant, re ejusmodi jusj randum potentius esse censebant , renitente Gregorio Naziangeno epist. 2i9. Unde eadem loquendi figura utitur D.
Gregorius lib. VII. Epist. σωματικει λεπιι
apud Balsamonem aliosque distinguuntur ab iis, quae fiunt
instrumento praelecto aut subscripto, ubi os ceteraque corporis membra ad decus invocandi numinis non componuntur. Vid. Merili. v m. Obs. c. o. ubi Criacium, qui corporaliter jurare, manu levata interpretatur, refellit. Nolim tamen quenquam existimare , noviter inventum e sic jurantium gestum , digitos dextrae priores, tanquam fidei symbolum, clevandi; nam ex insigni nummo Impp. Diocletiani dc Maximiani , apud Illustrem Spanhemium ad Juliani orat. I. p. 6 o. is non obscure colligi posse videtur. Olim quoque manum integram ad c ulum , velut Numinis divini
275쪽
de Teburio per Genium Principis. a 6 r
vini sedem, sit blatam csic, eleganter Innocentius Cironius probavit lib. II. Obs. c. io eui adde Genes. XIV. 22. ubi jurans Abrahamus dicit: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum , apud. Virgilium lib. XII. AEneid. 174 Sic prior neas: sequitur se deinde Latinus Suspiciem coelum, renditque adsidera dextram, Haec eadem e Eneas I Terram, mare , sidera jura.
f. VII. De Diis pauca addenda sunt, per quos dicta & promissa
sua firmarunt tam Graeci, quam Romani. Socrates, Zeno
aliique Philosophi res quasque, etiam vilissimas, ut ans remo ciuiem , quercum, hircum, brassicam & capparim sibi delegerunt , quo minor esset summos Deos offendendi occasio. In judiciis autem per Deos juratum , qui utrique fere populo fuerunt communes, & publice approbabantur. Hinc apud Demosthenem Atheniensibus non licebat jurare per homnes, sed per Deos e & Ennius jusjurandum, quasi Iovis Draiaam dicens, indicabat speciem fuisse cultus diis vini. Inde etiam per Dcastros novosque Deos jurans, Romae non magis obligabatur l. F. S. 3. D. de Zurb. quam qui apud Hebraeos idololatriam committebat, Deat. n. p. 13. Jer.
V. t. Masculi per Heroali . per Castorem seminae, Milites,r Martem, Medici Asellinem in Esculapium dejerabant , ut ex solenni illo Hippocratis iure in clo iliaquet, quod Vir Cl. Johannes Henricus Melimmius doctistimo commentario illustravit. Nonnunquam vero per caput suum l. 3. f. 4. D. de iuro. per salutem suam l. . 3. Eodem. per superos, coelum , terras , maria, vel per liberos ic parentes jurabant, ne ipsis ad rerum omnium aucto rem & parentem statim procurrere necesse esset. Formulas abunde congessit Barnabas Bris nius lib. viii. de form. Atque hoc improprium jusjurandum erat, quo sanctos etiam viros, in divinis litteris, usos legimus, ut Grotius lib. II. c. I . S. xi. ec Henelius Ot. Uratist. cap. 2. docuerunt
276쪽
Verum stante Republica sanctissimum & solenne jusjurandum plerumque per Jovem optimum Maximum , Deorum
supremum . atque unum rerum omnium Patrem, perinde ac apud Graecos , concipicbatur. Is o M.. idcirco apud
Hesychium , & dictus. Pausanias in Eliacis sive lib. V. Ante Horcii Iovis pedes aenea tabula es , tu qua incis elegi sunt, ad se erantium terrorem composti. Gellius lib. i. Noct Att. cap eti. yovem Lapidem, quoae sanctissimum jusjurandum es habitum , fum paratus jurare , Virgilium hoc nun.
quam scripsisse. Aput ejus de Deo Socratis: Nam N jusjurandum =ovis . jurandum dicitur, ut ait Ennius. emid stlitircenses p Jurabo per ovem Lapidem, Romano vetusti mo νisu. Postquam autem Principes Rempublicam occuparunt, honor divinus, cum omni reliqua potestate, in ipsbs translatus est, usque adeo, ut mos invaluerit, per eorum Genios, S
lutem, Fortunam , Uitam & Caput jurandi. Vestigia hu , jus ritus innumera apud scriptores, maxime Historiae Au egustae; duo in Codice habemus in I. 2. C. de Reb. creae ι. I. C. de Transact. Unus, sed pulcherrimus locus, iii Pandectis superest, ex Ulpiani lib. XXII. ad Edictum, in. I. XIII. g. 6. D. de Τurejurando ; cujus verba , tanquam Disa. sertationis hujus fundum, adscribo. Sunt autem haec : Si quis juraverit in re pecuniaria , PER GENIUM PRINCLPIS , dare se non oportere, N pejeraverit ; vel dari sbi Opor-
rere ; vel intra certum tempus juraverit se soluturum nee sol- vis r Imperator noster cum Patre resripsi, fusibus eum casia sandum diuittere, S ita ei superdici : nronLTΩΣ ΜΗ ΟΜNTE, id est, Temere ne jurato.
277쪽
g. I. Genium euisse suum credidisse Pythagoreos, Stoicos , Graecos, Romanos, Fecissae Patres, ta quosdam recentiorum. Il. Principis Genius . ceteris excellentior , sicut Juno Augusiarum. Forax a genius dicti; disserunt tamen. III. Priviatorum genii sa-eri , ex decreto Senatus autem primum per caesaris, deinde per Sue-' esorum Genium publice juratum. IV. Cur Sacramentum hoc sau. Erissimum, rimi militiaeque, esiam sub Principibus Christonis. V. . Mos εκ Oriente ad Romanos tranfusus. Genes. c. Σ. iuuserasar. Groitus , PUendosus ποιantur. VI. Principibas divini honores, aena cum nominibus Deorum, tributi. VII. rarisiani non per Ge-
.niam, sed per Vitam , caput, Salutem Principum jurarans , ad empora usque Caroli Magni, qui prohibuit.' s. I. GSniorum apud Veteres infinitus fuit numerus. Cui libet enim rei suum assignarunt Genium , Regnis, a Provinciis , Urbibus . Senatui. Populo , Collegiis, Municipiis , Pagis, Exercitibus, Fontibus, Horreis, Stabulis ψ nec ullus angulus hac umbra vacare fingebatur. Vide Turnebum lib. XIII. Adv. c. I 2. Petrum Fabrum lib. 2. Semella. c. '. & Sponium Misceli. erud. ant. Sest. IV. pag. Ior. Inprimis vero singulis hominibus duos Genios sive Daemonas, alterum bonum , alterum malum agnasci crede- bant, qui omnium actionum id cogitationum essent testes, ta nunc ad bona, nunc ad mala, eos hortarentur. Utriusque exeniplum in historiarum monumentis. Bonus Caesari,
quando Rubiconem trajiciebat , malus Bruto apparuit, re Philippis , dixit , me videbis. Censorinus de Die natali cap. III. Genius es Deus, cujus in tutela, Mi quisque natur es, L l vivit.
278쪽
mivit. Hic sue, quod ut genamur curat, sive quod una geniatur nobiscum ; sive etiam quod nos genitos fuscipit ac ruetur, cerIe a genendo Genius appellatur. Haec opinio quamvis pluribus & recte refellatur a Prudentio lib. 2. contra Symmachum ; non hodie tamen aut nudius tertius nata est. Cui
enim non dictus Genius Socratis Z jam olim a Plutarcho dc Almido libris singularibus , & nuper a Cl. Viro, Gottfrido
dario eruditissima dissertatione illustratus, quae inserta est Hi. storiae Philosophiae Thomae Stanldi p. III. c. 6. pag. 13o Homerus pallim Genios forma humana se homini bin miscentes, cumque illis loquentes introducit. Hcsiodus lib. I. de Operibus & diebus, dc Plato lib. X. de Republica, eos Custodes vitae vocant, dc adjutores eorum , quae quisque elegisset. Seneca Paedagogos hominum , & de plebe Deos facit, eorumque inventum Stoicis tribuit, Epist. CX. Memineris Maj res nostros, qui crediderunt hoc , Stoicos fuisse ; singulis enim vel Genium, vel Iunonem dederunt. Genium scilicet Viris , Iunonem feminis. Non re tam hic, quae praeclare eam in rem observavit Justus Lipsius lib. I. P sol. Stoic. dissert. 18. ω seqq. Memini autem Clementem Alexandrinum Stoicos alicubi Hebraicae veritatis fures vocare ; fortassis & hanc Dersuasionem & a Pythagoreis , & e sacris voluminibus hauserunt , eamque , tot figmentis deformatam , postea ad Patres Ecclesiae transmiserunt. Hominum enim plus semcI sit mentio, qui angelis ducibus usi fuere. Eusebius lib. IV. Dcmonstrat. Evanges. c. 1 7. verba Mosis Deut. XXXV. P. 8. 9. ad Genios transtulit, & Hieronymus Michae cap. 6.9. I 2. Prae ceteris autem Origines principem Tyri, dc principem Persarum . & principem GHecorum , quorum mentio fit Ezech. XXVIII. & Daniel X. Homilia XXXU-
in Lucam, Gentium Daemonas interpretatur, cuique etiaIli hominum geminos adesse angelos , oonum & malum, decerniti lib. I. in Epig. ad Romanos. Idem credidit Isidorus Pelusiota lib. II. ep. 8ς. Augustinus in Psalm. 88. dc Bem nardus Serm. I 2. in i Psalm. 91. Iu i omni loco, ait, in omni
279쪽
de Teburio per Genium Principiri.
angula reverentiam habe Angelo tuo, neque illo praesente facias, quod me praesente erubesceres. inae mia fere verba sunt Epicteti Stoici apud Arrianum tib Ι. cap. r . De Cardani Genio nihil addam , de quo ipse multa habet, in libro, quem de vita propria scripsit, etiam Thuanus, & Thuanorum elogiorum compilator Antonius Teisilerius. Nec in Johannis Bodini, vel potius amici Bodini , bonum genium inquiram: monitorem nunc ei de rebus faciendis &Jugiendis fuisse, pluribus narrat Guido Patinus in Patinianis pag. 3. Henricus Morus in Antidoto adversus Atheismum , non minus fidei se huic narrationi habere, ait , quam Livio dc Plutarcho, quascunque res olim gestas narrantibus. Adde Scaligerum patrem , de Genio suo disserentem, Poetices lib. Iucap. 26. α de Raymundi angelo, Chisset.pro c. 6. S. II.
Suum autem cuique Genium cum tribuerct Romana superstitio, alium tamen alio excellentiorem esse existimarunt. Privatorum Genios nunc Deos, nunc Daemonas, nunc L
res , nunc angelos, mentes, dc divini spiritus particulas appellabant. Principum vero natales a Diis deducebant; ergo & potentior ipsis Genius assignandus erat, felicitatis per- etuae mystagogus . dc Fortunae observator inviolabilis. Iuic omnes Ducum & Magistratuum successus adscribebat adulatorum natio : statuas ctiam, aras dc templa ei ponebant, cum inscriptione GENIO CAESARIS : eidem thiura dapcsque die natali osterebant. I. 233. S. I. D. de V. S. Spartianus in Adriano cap. 8. Assinis ei erat Fortuna publica, quae, ut Florus ait, Imperium Romanum ad Principes transtulit, quaeque inter Imperii insignia , aurea sigura, a Galbae temporibus, in horum cubiculo servabatur, auctore Suetonio in vita Galbae cap. IV. Capitolino in vita Antonini c. XII. Spartiano in Severo cap. XXIII. In nummis hinc Fortuna cum cornu copiae & temone conspicitur, addita inscriptione DIS CUSTODIBUS; quia dc ipsa inter genios custodes locum obtinebat. Apuleius in loco mox laudando,
280쪽
fortunas geniosque conjungit. Ammianus lib. XXX. Ualen. tiniani ForIunam memorat , cum retro habitu , mox discessuram. Graeci utrumque vocant, & Sosipatcr Charisius Genium exponit. Dissiciunt autem primo, quod Fortuna rebus omnibus dominatur ; Genius vero singulis hominibus praesidet , auctore Philostrato lib. 2. de vit.
Soph. in Herode Attico. Dein Genius apud Adolphum Occonem, in nummis Commodi , Licinii & Maximini,
forma adolescentis cernitur , tenentiS deXtra cornu copiae,
sinistra pateram , cum inscriptionibus : Genio Populi Romani; Genio Augusti; Genis Imperatoris ; Genio Aug. N Caesarum; Genio Caesaris. At Fortuna habitu muliebri , tonens co nu Amaltheae, & temonem navis, essingitur. Vide Pluta chum de Fortuna Roman. Galenum in Suasoria , & Fr ne ad Zonarae XIV. Ann. n. 4 Apud Gruterum opere aeterno, crebra Geniorum Impp. fit mentio : pag. 9. n. 6. I. O. M. ET GENIO IMP AUG. pag. Io6. n. 6. LARI
BVS AVG. ET GENIIS CAESARVM. Rursus pag. Io8y.
GENIO. AC. MAIESTATI IMP. ANTONINI. PII. FELICIS. AUG. M. AURELIUS. AURELIANVS. DEVOTISS. NUMINI. EIUS
Qtramvis ergo omnibus viris suus Genius, Genio Principis tamen, Velut Jovis particulae augustiori, divini quid magis inesse credebatur. Sic omnium mulierum Genius erat Iuno , Plin. l. II. Hist. nat. C. 7. Singuli quoque ex semetipsi rotiaem Deos faciunt, Iunones Geniosque taptando sibi. Augustae vero Imperatorum, vel horum sorores ic filiae, per excellentiam Iunones dictae. In lapide apud Gruterum pag. et . n. q. IVNQNIBUS AUG. SACR. Tristanus tom. I. pag. 2qq. numisma exhibet, cum hoc titulo : SABINAE POPPAEAE AUGUSTAE IUNONI. In alio apud Span-Iaemium . Dissert. X. de Praestantia & usu numism. pag. 273. Liviae caput expressum, cum hac epigraphe. . . . .