Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

277 CAPUT III.

DE POENΛ PERIURII PER

GENIUM PRINCIPIS.

S. I. Sab libera Rep. periuriam nulla lege notatam , sed ad Censo-ram , non ad Pontiscum notionem pertinuit. Il. Imperatores Deo. rum invarias diis curae esse voluerant. Quibus quo modo. III. Qui per Genium Principis pejerasses, fustibus casus. Cur tam varie conjiciιur. I V. Vera ratio disterentiae indicatar. V. De praeconis elogio inier fusium ictus dicentis: Petulanter ne jurato. VI. Curia Graece in foro Romano VII. Non omne perjurium per Deam Romae impunitum. VIII. Non necessarium, aut cum crimine falsconjunctam. IX. Perjaria inconsulta volatica ad Deum vin- .dicem missa. L. 2. C. ad let. Taι. Maj., l. 2. C. de Reb. cred. explicatae. X. Tempora distingaeuntur. XI, Varia poenarum genera pejuris apud alias gentes dictara : quae hodie obsineat frictim .sensum.

f. I. OUod in universum scribit Livius lib. I Histor. cap.

18. Nulli gentium mitiores placuisse poenas , quam Romanis , ejus rei testimonium singulare hoc caput dabit. Maximum enim crimen esse Pedurium, non minus agnoverunt Romani, quam ceterae gentes, viX tamen leniorem poenam alibi statutam legas. Quum praelio Cannensi Hannibal decem captivos Romam dimitteret , postquam jurejurando promiserant, in castra Punica se redituros , duo autem commenticio consilio eadem die in castra regressi, non reverterentur, haec eorum fraudulenta calliditas tam turpis existimata est, ut contemti vulgo ac vclut intestabiles, sannis sibilisque discerpti, haud aliam autem senserint poenam, quam quod Censeres eos omnium notarum-damnis N

292쪽

a 3 Sigertatio quinta

ignominiis assecerunt , quoniam quod facturos desera eretni η ufecissent. scribit Gellius lib. VI i. Noch. Att. C. 18. Duplex Censorum Erat nota: ob causas leviores, ut si paulo indecentius oscitassent, Scnatores Senatu movcbantur; Equitiis bus p0blicus adimebatur equus, si esset macilentus , plebeji in Ceritum tabulas referebantur. Graviorum aut m scelerum reis notam quandam infamem dc ignominiosam ad.

sciliabant. auctore Livio lib. 39. cap. 42. Ρrior ignominia levis tantum crat, facile eluenda, qui publica judicia aut testimonia pro se haberet; alii namque Censores saepe motos Senatu rursus probabant. ut ad honores iis aditus, dc in Curiam reditus csict. Vide Ciceronem pro Cluentio dc Livium lib. XL. cap. FI. Altera nota gravior , nec tamen extrema infamia fuit. Hoc enim tenendum in sceleribus

grandioribus Censuram non intervenisse , quia Legibus &judiciis servabantur , ut probabunt exempla Cengoriarum animadversionum apud Valerium MaX. lib. II. cap. 4. Quum igitur , praeter Gellium, Cicero notiones θ' animadversiones Censorum de jurejurando diligentes memorat lib. III. de Officap. 3 i. Certissimum arsumentum est, nullam tum fuisse poenam adyersus pedurium constitutam. Ipsa L.ex, quam

idem Tullius Libro II de Legibus, ex moribus aevi sui

format : PERJURII POENA DIVINA EXITIUM. HUMANA DEDECUS ESTO, hoc ipsum ostendit. De-

decus enim eam significat infamiae notam, quae est in re.& honestorum hominum opinione . non illam, quae legibus aut Edicto irrogatur, haec enim in usu juris absolute infamia vocatur. Vide l. 2. D. de Obseq. par. Censor igiatur , ta solus quidem , stante republica pessurii cognitor fuit atque judex. Neque fidem habuerim Iac o Gotho-fredo, qui in notis ad Tertullianum pag. 4o . ad figmcnta mera , legem istam de Censoria nota restri: Cicero enim . non modo in libris de Ossiciis , Censoribus hanc provinciam dedit, sed & solius divinae poenae meminit pro R scio Comoedo cap. 16. psima a Diis immortalibus serja-

293쪽

do Perjurio per Genium Principis. a I9

νο, haec eadem mendaci constituta es. Q iod item Rae vardus My. IL Var. cap. 3. Dausa ad mrat. c. 6. Hani unius de

jurej. c. 2 aliique per Jovem pejerantes Pontificibus paenas dedisse volunt , id quidem ex Plauti verbis in Rudente Act. U. Sc. 3. Eun' meo Pontifex perjurio es p non satis probatur ; longeque commodius ea verba ad criminis expiatio. nem, quam ad ultionem & burisdictionem referri possunt: expiationes enim ex Pontificum decreto factas , ex Livio docet Jacobus Gutherius lib. II. de Vet. jur. Pontis. cap. 2.

Subacta Republica Principes reliqua Censorum munera Irivatis exercenda dedere, ipsi vero Praefecturam morum sit vindicarunt, ut de Caesare notavit Suetonius cap. 76. de Claudio Tacitus XII. Ann. 4. de Ucspasiano lapides Gr

teriani pag. 89. n. Io. & I76. n. I. testantur. Tum vero,

sublata illa severitate, discrimen servatum; utrum quis per Jovem ceterosve Deos , an per Genium Principis pejerasset. Pedurii per Deos nullum crimen proditum, nulla acincusatio, nulla poena ; sed callido invento, ne suam tantum injuriam ulcisci viderentur Principes, Diis vindictam reliquere, certo eam exacturis dc tarditatem supplicii gravitatet enaturis. Tiberium Consulibus rescripsisse ait Tacitus ib. I. Annal. cap. 63. Tuburandum perinde aestimandum, quam s Iovem minissH.-Deorum injurias mis curae. Horatius lib. II. Oae 8. a s jutris tibi pejerani poena. Iuvenalis Sat. XIII. p. 17 . Nutane perjuri poena 8 Diserte Alexander Imperator Tiberii sententiam modo laudatam suam facit , totamque rem Dei judicio relinquit in l. 2. C de Rebus cred. Iuris iurandi , ait, contemta religio satis Deum v rorem habet. Consulebatur Imperator a Felice , forsan illo, quem praetorianis cohortibus postea praeposuit Gordianus tertius, an nulla esset pessurii poena humana, dc si nulla esset, quamobrem hoc placeret λ Ad hoc apposite respondet Alexander, nullam esse constitutam ; nec mirum id vidcri

294쪽

18o Tissertatio quinta

debere . quia contemtus iste ultorem habeat Deum , quanis, tum est satis ; hanc unam sussiccre , quia gravior alia dicta- ri non possit. Idem loquendi genus usurpat, quod cum dicitur , satis poenae subire eum , qui non defenditur, quia . mittitur adversarius in possessionem bonorum : hoc enim dici intelligimus, ita hanc esse poenam, ut non alia adjiciatur, l. I9. de In jus voc. Quem Vero Deum ultorem .habebit Z Nobis equidem facilis est responsio, qui per Dei .

gratiam, ex tertio praecepto novimus : Ne inurpes nomen Domini Dei tui temere e neque enim Dominus dimittet eum impunitum, qui nomen ejus vane usurpaverit. Verum Alexan der religione paganus erat , nec unius , plurimoi qm .

Deorum cultor, quippe qui praeter illos, quos vulgo Tneologia in censum retulerat, Christo etiam , & Abrahae, &Orpheo, ic Sanctioribus animabus in larario suo rem divinam faciebat. ut A lius Lampridius Babet. Igitur ad Iovem respicit , pariter ac Tiberius apud Tacitum nominata tim , a quo hanc sententiam est mutuatus. Jovem vero trisulco .fulmine pejerantes tangere solitum , Graeci lc R mari , naturae tacita lege, cordibus hominiam divinitus inscripta , intellexerunt. Ita Homerus Iliad. T. piis Virgilius XII. OEneid. p. 2oo. quibus adde Aristophanem &Lucianum apud Turnebum A XXIII. Advers. c. s. Vulgaris insuper persuasio erat, eos, qui pejerassent ,inligni aliqua nota in corpore deturpari, eorumque linguas in summitate pustulam producere, vel unum dentem nigrum fieri,' aut unguem . turpiorem reddi, aud oculorum lumina tolli,

teste Theocrito Id II. IX. Horatio dict. lib. II. Od. 8. &Juvenale Sat. III. Quorsum etiam illud Nasonis pertia

Esse Deos credamne 7 Mem jurata fefellit,

Ei facus illi, uae fuit ante manet, Gam longos habuit nondum perjura , capillos, Tam longos, postquam Numina laesi, habet.. Mi-

295쪽

de Perbrio per Genium Principis. 281 Mirabilia quoque de Indiae, Siciliae & Sardiniae fluminibus

memorant Philoltratus lib. I. cap. 6. Macrobius Lb. V. Sat. c. I9. & Solinus cap. Io. quae peduris ec infidis palam ad Versantur, ita ut oculos manusque eorum pustulis inquinent, coecos, reddant, quin &extinguant confestim. Vide

Haec autem miracula dum non expectabant Imperatores Romani, mox stabiliendae dc tuendae Majc statis gratia, pcr Genium suum pejerantes extra ordinem punivisse vidcntur, donec Severus & Antoninus in lege nostra rescripserunt, fustibus castigatos eos dimittendos esse. Militaris haec poena videri posthi, quia Ρolybius lib. VI. tradit, qui falsum dixissen testimonium hoc supplicii genere affictos, & ali- uando ad mortem caedi soli s , id vero hic prohiberi,um. dimittere vivos ic superstites castigatos jubent. Uerum longe diversa 'fuit illa militaris, ab ictibus fustium, inter poenas iles dudum tum receptis, quemadmodum ex Lipsit de Re mil. cap. 18. cuiVis apparebit. Admonitio fusiam vocatur in l. 7. D. de Poenis. quod satis poeine lenitatem indicat: flagella erant atrociora ; unde homines liberi, & hi quidem tenuiores, fustibus, servi vero flagellis Tumpebantur, ut docuit Brissonius tib. III. Antiq. e. v. At absurdum est . dicat aliquis , fustibus coerceri petulantiam Mus, qui per Principem jurasset, in-

Iuriam vero, eodem genere Deo factam, non coerceri. Invertςndam potius videri poenam, quia jusjurandum est affirmatio religiosa; tum Vero contemnitur religio , quando per Deum pejeratum est , cum pejeratur per Principem, non violatur religio ., sed Princeps. Immo qui per Genium Principis jurat, per ipsum Deum, cujus pars erat Genius,

jurasse videtur. Speciem haec , fateor, habent, sed praeter auctores supra laudatos rotunde hanc differentiam tradit Tertullianus lib. I. ad Nationcs cap. Io. Imo jam per Deos

296쪽

, 8 , Tifertatio quinta

rii randi sertiti cvantiit, potiore habita religione ser C a. 1 Em deserandi, quod is ipsium ad obfuscationem pertinet Deois rum vesti orum: facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur, quam per ipsum Zovem. Hunc more suo imitatur Minucius Felix in libello, qui Octavius inscribitur pag. 283. . edit. OuZel. Sic eorum numen vocant, ad imagines supplicant, Genium, id est daemonem implorant, θ' es eis tuli*s p riovis genium pejerare, quam Principis. Nec deerant colores,

quibus discrimen stabiliretur. Nam si inter homines hoc jus valet, ut permittatur privatis, qui injuriam passi, eam aestimare; quanto justius est, in injuria Deo illata hanc aestimationem illi relinqui, qui solus ad eam noscendam est sapientissimus, ic ad expendendam aequisi1mus, ic ad vin- dicandam potentissimus : ut in re non absimili Grotius ait tib ii. de jure bellic. eto. S. sto. Dis perjuriorum vindices dicti apud Iustinum lib. XIV. c. 4. & Tertullian. ad nat. lib. I. c. Io. Ad haec ultio Diis relicta, quia non satis digne ac merito ab hominibus videbatur puniri posse tam immane crimen, in Majestatem divinam commissum. Poena seu rii cs qua omnino es poena contra eum, qui jusjurandum exigit, convertenda, inquit Iustinianus Nov. si . Hugo Gr tius ad Matth. c. 23. p. I 6. cum jurejurando per Genium Principis comparavit juramentum k. δεν, quod Hebraeorum

magistri supra sacramentum per Tomplum & altare aestimabant; per haec cnim si quis inconuitio calore pejerasset, gratiam facile faciebant, illius non item ; quia ad quaestum, re ditandum gazophylacium pertinebat. Eleganter etiam

Petrus Perennonius lib. ΙΙ. Variar. cap. 8. huc Senecae locum retulit, qui est de ingratis, lib. III. de Beneficiis cap. 6. Hoc frequentissimum crimιn nusquam punitar, ubique improbatur. Neque ab Isimus illud e sed cum dijcilis esset Ἀ- certae rei aesimaIio, tantum odio damnavimus, b inter ea re-βPImas , quae ad vindices Deos mittimus.

f. IV.

297쪽

de Persturio per Genium Principis. 283

6. IV. Econtrario Principcs Majc statem suam recentcm , in civitate libertatis amante , acriter vindicandam censebant ;quamobrem statuis corum major, quam Jovis Olympii, religio dc reverentia fuit exhibenda , auctore Philostrato de vita Apollonii lib. I. c. I s. sed qui legibus obmurmurasset, qui licentius estet jocatus, qui statuas violasset, aut Principis imaginem loco minus honesto admovissici, minutae Majestatis erat reus, ut praeter Senecam , Suetonius vita Tiberii c. s8. testatur. Locupletabant fiscum non tam Voconiae & Juliae leges, quam Majestatis, anicum

crimen eorum , qui crimine vacarent, ait Plinius Paneg. cap. 42. Tacitus omnium accusationum complementum vocat, III.

Annal. 38. Specie crgo laesar Majestatis pcdurium per Genium Principis fuit vindicatum , ut tamen per)uri fustibus castigandi dimitterentur, seu ordinaria poena, qua humiliores bestiis objecti , vel vivi exusti , honestiores capite puniti, non obtincret; quia magis veneratio Principi debita, quam Majestas laesa videbatur, l. 2. C. ad Legem Iul. Mes. otquot Laesarum clementes erant di justi, satis sciebanr, nihil magis bonum Principem decere, quam placide ferre maledicentes , nec facile admittere quaestioncm Majestatis :Loue si in suis Princ*s, quam in alienis , exorabilior inqu-riis. Nam quemadmodum non es magni animi , qui de alieno liberalis es; sed ille, qui quod aliιri donat, sibi detrahit; Ia clementem vocabo , non in alieno dolore facilem, sed eum , qui cum suis simulis agitatur , non prostit ; qui intelligit , magni animi se, injurias in summa potentia Iaii, nec quicquam esse

gloriosust Principe impune laeso , Senecae monitum crat, lib. primo de clementia c. 2 o. Sed & innumera clementiae ejusmodi Principalis exempla prostant apud Tacitum, Suetonium ceterosque Historiae Augustae scriptores; ex quibus liquet, quod in se , vel in cos qui potiore loco erant, jactata verba , convitia & maledicta generoso conlcmtu syr

298쪽

184 Tissertatio quinta

verint, nec ad cognitionem trahere voluerint. Maxime vero eminci Theodosii, Arcadii dc Honorii indulgentiae plenissima sententia , qua gratiam malediisti illis pollicentur. qui aut levitate, aut infamia, aut injuria convitium Principi, vel temporibus ejus, seu saeculo, fecerint in I. un. C. Si quis Imp. malidis. Verumenimvero quia Principes existimabant, interpretationem hujus jurisjurandi ex auspicio rcgio repeti oportere, providondum esse censuere, ne

quid fastigio Principali indignum in mores abiret, & indies pejerando Principis Genius cc majestas magis magisque vili pendcretur. Godnam erit tutum, s in nosra peccatur sigie ebat Theodoricus Rex apud Cassiodoriun M. VII. Var. idem de Genio dici posset. .Viduatur Boccier. de auspicio regio

1 U. Sequitur praeconis logium Videamus, quod interea, dum fustibus caeditur perjurus, Severus & Antoninus superdici jubent: ita ei superdiu, μή , id est, petulanter vel perperam ne jurato. Enimvero cum finis poenarum sit delinquentis emendatio, dc territio aliorum. apud Romanos causa supplicii interdum tabulae inscribebatur, nonnunquam vero praeconis Voce palam, ut ab omnibus audiri posset, praedicabatur . ad circumstantium emendationem.

JEx hoc more imposita fuit inscriptio cruci Jesu Christi Servatoris nostri , quam nomine juris Romani appellat

Johannes cap. XIX. p. 1 O. Metiae, Matthaeus : p. X VII. νὴ 27. Verum hic titulus albo seu tabulae gypsatae erat inscriptus, viis ait Marcus cap. as . 26. alias elogium vel titulus vocabatur apud Suetonium S Tertullianum. Nobis vero hic sermo est de superdicto, quod praeco ore pronunciabat. Usus ejus non solis Romanis proprius ; nam idc apud Hebraeos lapidandus prodibat, ante dente praeis cone, qui hujusmodi verba alta voce exclamabat: Vir ille.

N. N. filius N. N. exit lapidandus ob delictum hoe volillud,

299쪽

de Periurio per Genium Frincipis.

illud , suntque ejus facti testes , ille vel ille, qui noverit aliquid ad ejus innocentiam probandam , veniat & loquatur pro eo, ut est in Sanhedrin cap. S. I. Plato venditorem adulterinae mercis , fustibus jubet caedi , praecone dicente causam , propter quam id pati meruit Lib. XI. de Legibus. Romanorum morem eleganter discimus ex l. 16. C. Ex quib. caus ins ubi Gordianus Fastibus caesum , inquisi . cui per praeco m ita dictum es , tiri κεφα,πισαι, i. c. calumniatus es , ut calumniatorem videri notatum, mavifestum est. Si milia id genus exempla plena manu conduxerunt Cujacius

Lb. VIII obf., . & lib. XIII. Obs. 3. Brisibnius de formulis

lib. V. Faber lib. I L. Semrsir. cap. 6. Heraldus ad Apolog. Tertuli. c. 2. Ra vardus lib. V. Var. cap. 7. Fornerius lib. I. rer. quot. cap. I 3. & qui illorum scrinia suppresso nomine, magnam partem, compilavit, Janus Langlarus lib. XL. Semestr. c. I. nec non Gothosredus pater ad nostram I. ig. sa. de Purb. ubi & Duareno aliquid assingit, quod nunquam ipsi in mentem venisse patet ex Diatriba de in M. Dr. f. Fq. operum 226. Hoc addo, Alciatum , legem nostram non satis intellexisse videri, quando tib. IV. Dispunct. c. a. proverbii loco G eca illa usurpata existimat, & a praecone reum admonendi gratia tantum prolata. Inprimis vero huc pertinet, quod taem Septimius Severus, cum adhuc legatus esset Proconsulis Africae, cumque praecedentibus falcibus, ut antiquum contubernalem, Leptitanus quidam plebejus amplceteretur, fustibus eum caedi jussit, sub elogio praeconis : Legatum P. R. homo plebejus Iemere comple- m noli , auctore Spartiano in ejus vita cap. 2. id autem causae est , dicat aliquis , cur sermone pereogrino , προπινωέ με. α,ει , elogium superdici voluerit Im- perator 3 nam Graeco uti sermone haud quaquam in judis 'ciis Romae receptum , nec provinciarum Priclides nisi Latine decreta sua interposuerunt. Vide Suetonium in vita i

300쪽

186 τι pertatio quinta

Tiberii cap. 7 r. in Claudio cap. XVI Ual. Miximus lib. n. cap. 2. Sed memineriimus. Romam hoc tempore fere Graecam filisse, pueros Graece nugatos, ad ultiores Graece pro, quam Latine declamasse. Ex Spartiano item liquet. rum Athenas propter litteras Graecas peti iste, & Antoninum filium Euripidis amantissimum fuisse , tradit Dio. , Qtain ipsos ctiam Imperatores rescripta sua, lingua Graeca conis cepisse argumento est l. 9. D. de L. Rhodia de jactu: ubi libello Greco Eudaemonis Nicomedicnsis Imperator Antoninus Graece rescribit. Quid obstat igitur, quominus & hoc rescriptum ad Graecos directum , vel Graecum ada- , gium , amore linguae omnibus tum notae, praeconi injunctum crcdamus 8 Iidem quippe Impp. in l. 6. f. fin. D. de

Officio Proc. Vetus , sunt, proUerbium est: ουτε παντα , MTaura παρα Ceterum mos ille proclamandi in cpoenis irrogandis necdum penitus obsolevit. Gonzaleg enim Telleet ad tib . V. Decretal. tit. 26. cast. I. observavit. in Hispania a praeconibus praeeuntibus delictumque .manifestantiabus ad finem adjici : Quiental hace , que tal pagne. Ad cun- ' dein Ddum Vasconiae quibusdam regionibus, dum publice tra cuntur fures , & caeduntur, praeire praeconem clamitantem : Talias patietur, eadem qui fecerit, imo graviora , testis est Criacius Lib. VILI. Ob . c. 7. Nec tituli scripti usum prorsus cenare, consuetudo Galliae & Frisiae apud Mornacium ad h. l. & Huberum , Praeo I. D. de Cess. bon. S. 3. docebit. g. VII. Haec quidem ad illustrationem legis nostrae hactenus: &necdum tamen res nostrae securae sunt. Quod enim cum Cujacio. Donello, Fabro, aliisque Viris Clarissimis distin-Nimus I. inter poenam , quae temporc Rei p. fuit. & quae sub Principibus obtinuit ; tu in. II. inter perjurium per Deum, dc per principem commissum, rem omnem exhaurire non videtur. Q iid enim si per aliud quid juratum Z

SEARCH

MENU NAVIGATION