Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

s QUAEST. XXXV. ART. II L

latum , sicut Valentinus haereticus posuit , sed de

Virgine matre sumptum Α&ex purissimis sanguinibus eius formatum . Et hoc solum requiritur ad rationem matris, ut ex supradictis patet. q. 3I. a. I. Unde

Beata Virgo υere es Mater Christi . Ad pi imum ergo dicendum, quod, sicut supra dictum est 32. ar. 3. paternitas , live nraternitae , & filiatio non competunt in quacunque qenerati trine, sed in sola generatione viventium . Et ideo si aliqua inanimata ex aliqua materia fiant, non propter hoc consequitiir in eis relatio maternitatis, Est filiationis, sed solum in generatione viventium, quae proprie nativitas dicitur. Ad secundum dicendum , quod , sicut Damasceri. dicit in lib. 3. cortb.fd. cap. 7. eir. med. nativi- ,, tas temporalis, qua Christus est natus propter no- stram salutem , est quodammodo secundum nos ;M qiboniam natus est homo ex muliere , & tempore,, conceptionis debito : Super nos autem , quoniam

non ex semine , sed ex Spiritu sancto , & sancta

,, Virgine supra legem conceptionis . ,, Sic igitur ex parte matris nativitas illa suit naturalis ; sed ex parte operationis Spiritus'ancti fuit miraculosa . Unde Beata Virgo est vera di naturalis mater Chrisis

Ad tertium dicendum, quod , sicut supra dictum

est,c 3 a. d. resolutio seminis foeminae non per tinet ad nec est talem conceptus. R ideo resolutio s minis non ex necessitate requiritur ad matrem.

EX art. habes primo : quomodo per rationem e

tholicam phantasiae haereticali oppostam inter Lmas ex phantasia ipsa aliam Valens ini haeresim necessario consequentem, st. quod beata virgo non est vera mater Christi. Si namque Christus peream tamquam per fistulam nihil ex ipsa sumens transivit ut alentinus dixit utique non erit mater eius , ut quae non ministret materiam conceptui solitam minis rari a matribus. Huic ergo haeresi, scilicet, quod

non esset vera mater Christi , consentiunt etiam necessario , ex sua tamen praesuppositione, ,

pollinaris , Μennonitae , ac similcs. Dixit si quidem Apelles , quod Christus non de matre , sed ex elementis camcna suam assumpsit. Apollinaris autem , quod carnem non adventitiam suscepit , sed antequam descendisset de coelo an resaecularem , & cOΠ-

iubstantialem habait ἰ Νεunonitae item , quod non

32쪽

ex virginis carne , sed ex Dei patris substantia e

litus attulit coepus. Quorum haeresum damnationes directas 'vide supra articuseram nu. 34. 166. III. I 84.

Et nota , quod illae damnationes, idest, illa, quihus praedictae haereses damnantur , faciunt pro inoartieulo, scilicet , quod beata virgo est vera mater Chri . Dixi ly directas et quoniam per hunc articulum , dia tamen in directe, possunt etiam condemnati. Ut 11 icamus. Beata virgo est vera, naturali sique mater Christi . ergo Christus non aliunde, sea ex ipsa virgine corpus assumpsit . Secundo habes :quomodo per rationem ostendas haeresim ex eorumphantasiis necessario consequentem , sc. beata virgo non est mater Christi, merito damnari a Mat. I. se- eundum nuta est in argum. eon- l tem a Luc. 1. diis

sit mater ejus ad illum : ssi quid , Item x Ioan. a. erat mater Iesu ibi. Dicit mare, ejus m niseris. Et c. ist. Stabat iuxta crueerasse Ita mater .-s . Cum vidi1set matrem discipulum, quem diligebat, dicis matri suae. Pro horum omnium clarioiari notitia memento legi Μat. I. Iescis, qui vocatur Chrsus. Item merito damnari a Conciliis Consanti solitano, & Lateraneis , ut ar. a. appen. Item ab Ecclesia dicente in ossicio B. virginis . Sancta Araνia mater chrifli audi rogantes fervulos. Et iterum . Felix es sacra virgo Μaris , oia ex te ortus es Christus Deus noster. Item a symbolo Apostolo. rum . sui c Christus conceptus es, oe natus ex Martis Visgine. Hoc est c ut exponit D. Athanasius in symbolo :-Sc. homo est ex substameia ma/ris in sectilo natus irem ex his, quae legun- itur in Bulla Papae Pauli uuarti recitata sup. q. I6. artic. 8. appen. Tertro audesse quomodo ex iis bene pensatis, ct applicatis doctrina Praelena Angeliea vucissim declaretur.

AD Quamini sic proceditur. Videtur, qu'd B. Vt

go non debeat dici Mater Dei Non enim dicendum est circa divina mysteria, nisi quod ex sacra Seriptura habetur r. Sed nunquam in sacra Scriptura Iegitur, quod sit Mater, aut Genitrix Dei, sed quotist Mater Christi, veI mater pueri,ut patet Matth. Tom. XIII. B I. Er-

33쪽

as QUAEST. XXXV. ART. IV.

Ergo non est dicendum , quod beata Virgo sit M ter Dei. a. Praeterea. Christus dicitur Deus seeundum di viariam naturam: Sed divina natura non accepit initium ellendi ex Virgine. Ergo Beata Virgo non est dice da Mater Dei.

3. Praeterea. Hoc nomen Detis communiter praedicatur de Patre, & Filio , & Spi itu sancto . Si ergo Beata Virgo est Mater Dei, videtur sequi, quoa be ta Virgo iit mater Patris, & Filii , & Spiritus sancti: quod est inconveniens . Non ergo Beata Virgo debet dici Mater Dei. Sed Contra est , quod in Capitulis Cyrilli approbatis in Ephesina Synodo c par. I. c. 26. anatbem. l. ro. I. legitur; atiis non confietur Deum esse I cundum veritatem Emmanuelem propter hoe Dei Genitricem sanctam Virginem c genuit enim carmK ter carnem 1actiam Dei Verbum anathema sit. Respondeo dicendum , quod, sicut supra dictum est , q. I 6. art. I. omne nomen significans in concreto naturam aliquam, potest supponere pro qualibet hypostasi illius naturae. Cum autem unio Incarnationisiit facta in hypostasi , sicut supra dictum est, . qti. a. ar. 2. Er3. manifestum est, quod hoc nomen Deus rotest supponere pro hypostasi habente humanam n turam, & divinam. Et ideo quicquid convenit divianae naturae, vel humanae, potest attribui illi pers nae, sive secundum quod pro ea supponit nomen sis gnificans divinam naturam, sive secundum quod pro ea supponit nomen significans humanam naturam . Concipi autem, & nasci personae attribuitur, & hypostasii, secundum naturam illam , in qua concipitur, ik nascitur. Cum igitur in ipso principio eo ceptionis fuerit humana natura assumpta a divina persona, sicut Maedictum est, c-33. a. 3. cons quens est, quod vere poni t dici Deum esse conceptum , di natum de Virxine . Ex hoc autem dicitur aliqua mulier alicuius mater, quod eum concepit, & genuit. Unde consequens est, quod beata Virgo vere dicatu mater Dei. Solum enim sic negari posset , beatam Virginem esse matrem Dei , si vel humanitas prius fuisset subiecta conceptioni, & nativitati, quam homo ille fuisset filius Dei, sicut Photinus posuit, Vel humanitas non fuisset assumpta in unitatem personae , vel hypostasiis Verbi Dei, sicut posuit Nestorius. Utrunque autem horum est erroneum. Unde haerericum est negare , Eeatam Virginem esse Matrem

Ad primum ergo dicendum , quod haec fuit obi ctio

34쪽

QUAEST. XXXV. ART. IV. Holo Nestorii : Quae quidem solvitur ex hoe, quod Iicet non inveniatur expresse in Scriptura dictum, quod Beata Virgo sit Mater Dei; invenitur tamen expres.se in Scriptura, quod Jesus Christus est verus Deus, ut patet I. Ioau. ult. & quod beata Virgo est mater Iesu Christi , ut patet Matth. i. Unde sequitur ex necessitate ex Verbis Scripturae, quod sit Mater Dei. Dicitur etiam Roman. 9.j quod ex Judaeis est secundum carnem christus ,.qui est δευρer omnia Deus benedictus in secula. Non autem est ex Judaeis , nisi mediante Beata Virgine . Unde ilie , qui est super omnia Deus benedictus in saecula, est vere natus ex Beata Virgine , sicut ex sua matre. Ad secundum dicendum , quod illa est obiectio Nestorii: Sed inrillus in quadam Epist. contra Nest rium c quae hab. in Cone. Ephes. par. I. c. a. ntim. II. ro. 3. eam solvit, sic dicens: ,, Sicut hominis ani- nia cum proprio corpore nascitur, & tanquam uintium reputatur , & si voluerit quispiam dicere , se quod est genitrix carnis, non tamen & animae ge- is nitrix, nimis superflue loquitur : Tale aliquid ge- ,, stum percipimus in generatione Christi . natum est ,, enim ex Dei Patris substantia Dei Verbum quia M vero carnem assumpsit, necessarium est confiteri,

,, quod natum est secundum carnem ex muliere. ,,

Dicendum est ergo, quod B. Virgo dicitur mater Dei; non quia sit mater divinitatis, sed quia personae habentis divinitatem, & humanitatem est mater secundum humanitatem. . Ad tertium dicendum , quod hoc nomen , Deus, quamvis sit commune tribus personis, tamen supponit quandoque pro sola persona Patris , quandoque

Iro sola pertina Filii, vel Spiritussancti, ut sui ha-itiam est: qu.i6. art. I. ω a. Et ita cum dicitur,

Beata Virgo est mateν Dei. hoc nomen Deus supponit pro sola persona Filii incarnata.

APPENDIX.

EX art. habes primo: quomodo per rationem tum directam, tum in directam , quod semper in similibus locis subintelligitur, ut alias annotatum est , S declaratum , interimas haeresim Ibae Edisseνii, The dori, Theodoti , Nestoνii , dicentium: Mariam non

esse Dei genitricem, nec dicendam matrem . Secundo habes : quomodo per rationem ostendas , illam merito damnari a c. Cyrilli, ut in argum. contν. &hoc est capitulum primum inter decreta Ephoni primi Concilii. Item a I. Io. uti. S. a M. 9. ut in

35쪽

respon. ad I. Item a Concilio generali quinto Conis antinopoIs celebrato, act. seu conses. 8. e. 6. Si quis ,, abusive,&non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam, semper virginem Mariam : Aut per re-M lationem, tamquam homine puro nato non enim ., Deo verbo ex ea incarnato; sed relata, secundum ,, illos, hominis nativitate in Deum verbum, tam- ,, quam cohaerente nascenti homini J & criminatur, , sanctam Chalcedonensem synodum , tamquam se- , , cundum impium intellectum a Theodoro commen. , , latum, Dei genitricem virginem asserentem ; Aut se si quis hominis, vel Christi genitricem vocat eam, ,, utpote Christo non existente Deo: & non specia- M liter, & secundum veritatem Dei genitricem eam-M dem confitetur ob id , quod ante saecula a patre,, genitus Deus verbum in ultimis diebus ex ea i ,, carnatus, & natus est, atque ita Pie sanctam Chalis cedonensem synodum eam Dei genitricem confite- ,, ri, talis anathema sit. Bee ibi. Item a quadam

,, etpse. Cνrilli ad Nestorium in Coneuiis Ephes. r. ,, m Chalcedonensi approbata, quae incipit: Ait m M gna, & sancta synodus: Sancti patres non dubita-

,, verunt, S. Virginem dicere Θεοτθκον : non quia se Verbi natura , Deitasque in sancta virgine sumpsit m exordium ἰ sed, quod ex ea natum sit sacrum iIM lud corpus animatum anima rationali, cui substan- ,, tialiter adunatum Dei verbum, caria aliter natum

M csse dicitur. - Ηaec ibi. Item a dictis Concilii Laxeranenses, &e. in Veritatibus aureis super Legem V terem, Genes. 36. concI. tiem ab Ecclesia in collecta. ,, Deus, qui de B. Mariae vis. utero verbum tuum ,, Angelo nunciante carnem suscipere voluisti . prae- ,, ita quaesumus .f ut qui vere eam genitricem Dei cre-

dimus; eius apud te, &c. Haec illa. In quibus mota Ir vere. Non enim solum cadit super ly erediamus: led etiam , & princi haliter super ly esse Dei

36쪽

AD Quintum sic proceditur . Videtur, quod in Christo sint duae filiationes. Nativitas enim est causa filiationis Sed in Christo sint duae nativitates . Ergo etiam in Chriuo sunt duae filiationes. a. Praeterea. Filiatio , qua quis dicitur filius alicuius, ut matris, vel patris, dependet abi qualiter ab ipso et quia esse relationis est ad aliud aliqualiter se .hahere et unde & interempto uno relativorum, interimitur aliud: Sed filiatio aeterna, qua Christus est filius Dei Patris , non dependet a matre 2 quia nullum aeternum dependet a temporali . Ergo Christuc non est filius matris filiatione aeterna. Aut ergo nubis Io modo est filius eius, quod est contra praedicta ;carp. praecia aut oportet, quod sit filius eius quadam alia filiatione temporali . Sunt ergo in Christo duae filiationes.. 3. Praeterea. Unum relativorum ponitur in definia tione alterius: ex qu0 patet quod unum relativorum specificatur ex alio .' Md unum & idem non potest esse in diversis speeiebus. Ergo impossibile videtur, quod una & eadem relatio terminetur ad extrema omnino diversa : Sed Christus dieitur filius Patris ae- terni, S matris temporalis, qui sunt termini omnino diversi . Ergo videtur, quod non possit eadem rein latione Christus dici filius Patris , & matris . Sunt ergo in Christo duae filiationes. Sed Contra est, quod, sicut Damast. dicit in lib. 3. c. ortb.6LGI3. ea quae sunt naturae, multiplicanintvr in Christo; non autem ea quae sunt personae: Sed filiatio maxime pertinet ad personam : est enim pr prietas personalis, ut patet ex his quae in I. parte dicta sunt qu. o. an a. 3. ἐν q. Ergo in Christo est una tantum filiatio . Respondeo dicendum , quod ei rea hoc sunt dive sae opiniones. Quidam enim attendentes ad eausam

filiationis , quae est nativitas , ponunt in Christo duas filiationes, sicut & duas nativitates . Alii vero attendentes ad subiectum filiationis, quod est persona , vel hrpostasia Filii , ponunt in Christo unam tantum filiationem , seut & unam hypostasim , vel

personam.

37쪽

M QUAEST. XXXV. ART. V.

Unitas enim relationis, vel eius pluralitas non a tenditur secundum terminos.; sed secundum causam , vel subiectum. Si enim secundum terminos attenderetur, Oporteret quod quilibet homo in se duas filiationes haberet, unam qua reser retur ad patrem, &aliam qua referretur ad matrem . sed recte confideis Tanti apparet, eadem relatione reserri unumquemque ad suum patrem,& matrem, propter unitatem cauissae. eadem enim nativitate homo nascitur ex patre , S matre. unde eadem relatione ad utrumque rese tur. Et cadem. ratio est de magistro, qui docet multos discipulos. eadem doctrina , . & dei domino , qui subernat diversos subjectos eadem potestate. Si vero sint causae diversae specie differentes, ex conseque ii videntur etiam relationes specie differre. Unde nihil prohibet , plures tales rationes eidem inesse . sicut si aliquis est aliquorum magister in Grammatiaca, & aliorum in Logica , alia est ratio magisterii utriusque:& ideo relationibus diversis unus ti idem homo potest eme magister , vel diversorum , vel e Turulem , secundum diversas doctrinas. Contingit autem quandoque , quod aliquis habet relationem ad Plures secundum diversas causas, eiusdem tamen spe ciet: sicut cum aliquis est pater diversorum filiorum secundum diversos generationis actus. unde paternitas noli potest specie differre , eum actus generati num sint iii leni specie. & quia plures sormae eiusdem specie ι non possunt simul inesse eidem subiecto, non est possibile , quod sint plures paternitates in eo , qui est pater plurium sitiorum generatione naturali 2 fecus autem esset , si esset pater unius generation naturali , & alterius per adoptionem. Manifestum autem est , . quod non una & eadem nativitate Christus est natus ex Patre ab aeterno, eπ matre ex tempore ; nee nativitas est unius speciei . Unde quantum ad hoc , oporteret dicere imChristo esse diversas filiationes, unam temporalem sin aliδm. aeternam .. Sed quia subiectum filiationis non aest natura, aut pars naturae, sed sesum persona, Vel

hypostasis, in Christo autem non est hypostasis, Vel Persona , nisi aeterna, non potest in Christo esse alis qua filiatio , nisi qui sit in hypostasi aeterna. Omnis

autem relatio quae ex tempore de Deo dicitur, nota v id in ipso Deo aeterno aliquit secundum rem, sed secundum rationem tantum, sicut in prima parte ba bitum est. cq. I 3. a. Et ideo filiatio , qua Chri- Mus refertur ad matrem, non potest esse realis relatio, sed solum secundum rationem Et sic, quantum ad aliquid, utraque opinis, Verurnidia

38쪽

QUAEST. XXXV. ART. V. Is dieit. Nam ' attendamur ad pejectas rationes flἰώsionis , oportet disere duas filiationes Deundum dua- itatem natiυitatumiri autem attendamur ad subjectum Hiationis , quod non potess else nisi suppoMunnaeternum, non potess in Chrso esse realiter nili filiasso aeterna. Dieitur tamen relative filius ad matrem, relatione quae eointelligitiir relationi maternitatis ad Christum di sicut etiam Deus dicitur dominus, relatione, quae cointelligitur reali relationi , qua creatura subiicitur Deor Et quamvis relatio dominii non sit realis in Deor dicitur tamen realiter dominus ex

reali subjectione ereaturae ad ipsum Et similiter Christus dicitur realiter filius Virginis matris ex relatione reali maternitatis ad Christum. Ad primum ergo dicendum , quod nativitas tem roralis causaret in Christo temporalem filiationem realem , si esset ibi subiectum huiusmodi filiation igcapax . quod quidem esse non potest . ipsum enim suppositum aeternum non potest esse susceptivum relationis temporalis, ut dictum est. in cori art. J Nee potest diei , quod sit susceptivum filiationis temporalis ratione humanae naturae , sicut etiam & temporalis nativitatis: quia oporteret , naturam humanam aliqualiter esse subiectam filiationi, sicut est a- Iiqualiter subiecta nativitati . cum en AEthiops dicitur albus ratione dentis , oportet quod Iethiopis dens sit albedinis subiectum . Natura autem humana nullo modo νtest esse subiectum filiationis et quia haec relatio directe respicit personam. Ad secundum dicendum, quod filiatio aeterna non dependet a matre temporali ; sed huic filiationi aeternae e intelligitur quidam respectus temporalis dein Pendens a matre, secundum quem Christus dieitur mlius matris. Ad tertium dicendum , quod unum, & ens se consequuntur, ut dieitur in o. Metaphys. ctex. 3. to. 3.3Et ideo sicut contingit, quod in uno extremorum re latio sit quoddam ens, in alio aure in non sit ens, sed Tatio tantum, sicut de scibili, & scientia Philot dicit in s. Metaphys. Io. tom. 3 ita etiam corio tingit, quod ex parte unius extremi est una relatio jex parte autem alterius extremi sunt musiae relatio nes: Si eut in hominibus ex parte parentum invenitur duplex relatio, una paternitatis , n alia maternitatis: quae sunt specie differentes, pronter hoc quod alia ratione pater , & alia mater est generationis principium τ Si vero essent plures eadean ratione, Principium unius actionis, c puta cum multi simul trahunt navem I in omnibus esset una di eadem reia

39쪽

tio. Ex parte autem proIis est unn sol α filiatici cundum rem , sed duplex secundum rationem , it quantum correspondet utrique relationi parentum s cundum duos respectus intellectus. Et sic etiam quatrutum ad aliquid in Christo est una tantum filiatio realis, quae respicit patrem aeternum o Est tamen ita alius respectus temporalis, qpi respicit matrem tem,poralem.

EX art. habes mimo r quomodo per rationem oώstea das, merito insinuatum a scripturis , & Athanasio: quod in Christo est tantum una filiatio , qua refertur & ad patrem aeternum, & ad matrem temporalem . A D. Athanasio quidem in suo sym. bolo Quietinme , &e. quod a Concilio Florentina vocatur compendiosa regula fidei. Ibi enim loquens de Christo, non obstante , quod ipsum fuisse bis natum praemiserat per ly Deus efῖ ex Dbssantia patris ante factiIa genisus , homo es ex subsantia matrisse saetilo natus, inquit: atii licet Deus se , ω ho. mo; non duo tamen , sed tinus es chrisus . Hoc est; tamquam ex praemissis obiicienti- respondeat s Licet Christus sit bis natus non tamen ob hoe est duo

filii , sed unus tantum filius ς seu c quod in idem redit non tamen in eci realiter sunt duae filiati

nes, seu una tantum, scilicet, aeterna. Vide etiam 37. a. I. a. A scripturis vero per id , quod legitus Joan. 3. Exestari oportet filium hominis , tit omnis , qui credit in i iam, non pereat. sed habeaν vitam teνnam. Sie enim Deus dilexit inundum , ut filum suum unigenitum darea ; ut omnis, Mi credit iocum, non pereat , sed habeat vitam aeternam . Vide, quod unus, R idem Christus numero vocatur unusnlius & Dei,& hominis. Exaltari c inquit filium hominis. Quasi vero diceres, qui s. est iste filius homini si respondit; iste, , quem dixi, est filius unig nitus Dei. Non duo igitur filii, unus Dei, & alter hominis, est Christus, qui loquitur; sed unus filius,& Deo patri aeternaliter , & homini , idest virgini

matri, temporaliter corrispondens. Tantoque magis hoc de unica filiatione credendum esse declarat, quan to ipsi filio utrobique eundem prorsus effectum assi-Rnat . ac si velit ut vult quod ex numerali identitate effectus identitatem filii numerxlem utrobiqust

Positi intelligas. Qui est ille emectus' V1 c inquit omnis, qui eredit in . ipsum, non pereat; sed habeat virsim amnam . Quoa autem sana sit praedicta. eπα

40쪽

QUIEsT XXXV. ART. VI. I positio, idest, quod sensus verus Euangelii sit talis, confirmatur abunde ex B. Aug. in horri. ib. dicenis te . I lorandum , auod eadem de Ilio Dei unigenito replieat, quae de Uio hominis in eruce exaltato prae miserat, dicens, ut omnis, qui eredit in ipsum non pereat, sed habeat vitam Esernam . Profecto idem eon ditor , . redemptor noser mitis Dei ante secula eis xisens filius hominis. factus es in fine seculorum est, qui peν divinitatis suae potentiam nos creaverat, ad perseuendam vitae perennis beatitudinem ipse prefragilitatem humanitatis no Irae nos resatiraret ad re- - ripis udam, evam perdidimus, vitam. Haec ibi. Ex quibus patet secundum illum unitas filiationis in Christo. Semnis vides : quomodo ex iis bene penis satis, di applicatis doctrina haec Angelica, &c.

a. a. q. aeq. art. a. ad 3.

AD Sextum sic proeeditur. Videtur , quod Chrisstus non fuerit natus sine dolore matris. Sicut enim mors hominum subsecuta est ex peccato primorum parentum, secundum it Iud Genes. a. que die comederitis ex eo, morte moriemini, ita e iam dolor partus , secundum illud Gen. 3. In dolore partes Flios : Sed Christus mortem subire voluit. Ergo videtur, quod pari ratione eius partus esse deinbuerit eum dolore.. a. aeraeterea. Finis proportionatur principior Sectfinis vitae Christi fuit eum dolore , .seeundum illin

tur, quod etiam in sua nativitate fuerit dolor par

tus .

3. Praeterea. In libro de ortu Salvatoris narratur, quod ad Christi nativitatem obstetrices occurrerent; quae videntur esse necessariae parienti propter dolo rem. Ergo videtur, quod H. Virgo peperit cum do-

Sed Contra est , quod August. dicit in Serm. de Nativit. c qui es 37. de Tem. partim a princi tm Iz.

alloquens Uirginem matrem Nee in conceptione, in quit, inventa es sene purire , nec in partia inventa es eum dolore . Respondeo dicendum, quod dolor parientis caus tur ex apertione meatuum , per quos proles egredi.

tur. Dictum est autem stria, C q. rna. quod B s Chris

SEARCH

MENU NAVIGATION