De sectis et philosophia iurisconsultorum opuscula 1. Chr. Ott. a Boeckelen de divers. familiis ... 2. Io. Philippi Slevogtii progr. de philosophia papiniani ... collegit recognovit et præfatione De Elogiis Ictorum ... Gottlieb Slevogtius D. ..

발행: 1724년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 로마

211쪽

1 1 De Philosophia ICtorum Stoica. hinc etiam eadem methodus futuris quoque laboribus mensuram praebebit ; de quibus ut eo rectius constet, non dubitavi, in praesenti seriem collegiorum, ex recepto in Academiis more , exponere , fretus cum benevolentia illustris Facultatis juridicae, tum generosissimorum ac nobilissimorum Dominorum Commilitonum fa

212쪽

EVERARDI OTTONIS, ICTI,

STOICA VETERUM

IURIS CONS ULTORUM PHILOSOPHIA

ORATIO,

DICTA IN TEMPLO ACADEMICO MAIORE

uum ordinariam Iuris Professi onem is Academia Regia Duisburgensi sunni

ratu auspicaretur.

L. Is

213쪽

Vod bene vertat DEUS T. O. M. quodque celeberrimae huic Academicae, Vo- his , mihi, reique tum publicae tum litterariae salutare sit, laetus juxta ac tremebundus in cathedram hanc, virtutis & honoris sedem,

adscendi, Iuris docendi provinciam, Regiis

codicillis clementissime mihi demandatam, suscepturus. Neque enim me fugit, quot quantaeque sint caussae, cur gaudio exsultem

mihique gratuler, qui eadem hac die, quin eadem hora, qua Jurisconsulti nomen & insignia sium adeptus, in Amplissimum Proseia

forum ordinem adsciscor, munuSque obtineo lautum ac hono tificum, quod nec viri, aetate, ingenio, & rerum experimentis longe me vincentes, sprevis Iciat. Vere Cundans tamen in conspectum vestrum prodeo, vocem faucibus haerere, membra trepidare, nervos rigere, & auditis & cernitis. Num Templi hujus majeitas mentem ita perturbet, an.rei novitas, an VC-ro tenuitatis meae conscientia artus hoc frigore concutiat, id equidem nunc non

disquiro ; & si vel maxime id definire

possetn, frustra nunc damnem consilium,

quod

214쪽

De Stoica Veter. JCtorum Psilosoph. 19squod mutare non libet, nec licet. Iner tis subjecti erat, Regem Vocantem non sequi; neque vir sortis & strenuus videbatur, qui laborem iugit, & luctatur cum offcio,.quod semel suscepit, cum animus crescat ipsa rerum dissicultate. Illud in praesens magis curae mihi habendum esse sentio, ut argumentum auribus vestris proponam , quod persenae, quam capesso , sit aptum , quodque sua dignitate meam verborum inopiam compenset. Miles castra aut proelia loquitur, rus& sementem cogitat agricola: Iurisprudentia iundus est, quem jam decennium , &quod excurrit, colui ; ex hoc frugum quidam manipulus recens mihi depromendus est, nisi de spe ac qualicunque opinione vestra, statim sub initium, ma- Io omine periclitari velim. Ad primam vocem si das advertitis auis

res.

Omnia principiis semper inesse solent.

Superiorum autem faeculorum ea jam suit felicitas, ut, exuta barbarie, & melioribus litteris velut postliminio restitutis, nubes, quae Iuris prudentiam obscurabant, pulsae sint omnes, tritaque fatis via in secretiora ejus mysteria eatur. Sordet nunc plerisque se

cunda & perbeata Accursit familia, retusum N i est

215쪽

196 De Stoica Veterum JGoris est Baldi acumen,& Decii subtilitas, pariter ac Butrigarii matura oratio, ridetur. Ipsa haec Academia, quae masculae semper Jurisprudentiae suit facrarium, sedula illa legum mater&nutrix; hic ipse, quem occupavi, suggestus nil nisi ingenio persectum, elaboratum industria & gravitate insigne admittere

videntur. Tot artis nostrae Proceres, eloquentiae non minus qUam juris consultos,

eyerstrassios, Fuch sitos, Mastriclitios, Crusios, Branditos, Pagenstecheros, Reinoidos&, quem praesentia nominare vetat, Virum Consultissimum, ex his sacratis pulpitis de juris apicibus verba ad Vos facientes audi- Vistit: a quorum varia eruditione quo longius absum,eo magis mihi annitendum duco, ne mea infantia & incondito sermone pulcher hujus loci Genius profanetur.

Quid igitur λ Ne diu Vos suspensos detineam , De Stoica Veterum Prisconsultorum Philosophia sermonis mei argumentum ele gi, non injucundum, opinor, nec inutile, nec satis adhuc, ut oportebat, pertractatum. Quis enim Vestrum summa cum voluptate non aveat percipere, cui Philosophorum sectae Juris nostri Auctores fuerint addicti, qui suis laboribus, vigiliis & curis stibi perennem gloriam, nobis otium, somnum & quietem

216쪽

lpepereruntὶ Juvat nosse, quibus praeceptoribus usi fuerint Historici& Poetae, & quanti nostra interest, scire, ad quam potissimum scholam ingenium appulerint jurisconsulti,

quorum pretiosa fragmenta non nostrae modo Germaniae , sed totius terrarum orbis, oracula habentur. Nullus in horum explicatione , jam usque ab Alciato & Budaeo, cum laude est versatus, qui non ab Historia& Antiquitatibus,qua Graecis qua Latinis, lucem iverit mutuatum; & in amoeno hoc studiorum genere nostra aetate excellit non unus. Ea vero fundi nostri ab antiquo superest calamitas, ut in scholis negligatur Philosophia, saltem illa, qua Veteres Iurisconsulti uti sint, sine cujus tamen peritia jus civile nec disci nec recte doceri potest. Iubet Comicus sa) nos in vitas hominum, tanquam in speculum, inspicere, & ex aliis nobis exemplum sumere, si quid recte factum, si quid laudi fuit, hoc imitari. Hinc autem Themidis alumni veteres discent assectari magistros, quibus nihil unquam in vita carius fuit, quam Philosophia moralis ; quique non a legibus Decemviralibus, nec ab Edicto Praetoris, ted ab intima Philosophia,incho-N 3 andam ca) arilph. Act. III. h. 4.

217쪽

, 9 3 Stoica Veterum 'ciorum

ancum csse Iuris disciplinam, putarunt. Ha-hebunt hic etiam Iuris Studiosi adultiores, Prolytae & Papinianistae, unde veros legum sensus eruant, & tot cruces tollant, ab ignaris priscae sapientiae collocatas. Quid Z quod ipsi Philosophiae Doctores, lucifugi & ve Dpertiliones, sic tandem sapere incipient, qui desidio a nunc facilitate & fallaci lenocinio veteres Philosophos e manibus juvenum eX-cussos volunt, ut novas suas merceS, mei

physicas puta nugas, & Iuxuriantis ingenii argutias, majori pretio venditare queant. Adeo enim a recta via institutio nunc aberravit , ut, si Lucianus revivisceret, non uno, sed multis Hermotimis opus foret. Novas quilibet sibi condit artes, antiquas, quo qui est indoctior, eo magis contemnit , ut, si Diis placet, eas stupprirnere, & licentiae suae velamina ex vaga Philolaphia praetendere possit. In Platone legendo quod impenditur tempus, falli, frustraq; conteri, putamus:Stoicorum secta omnium suffragiis, tanquam morosa, asipera&austera, est damnata: Zenonem , Chrysippum & Posidonium plicis

aut edulii peregrini nomina arbitramur. Vni tantum Stagiritae, qui sapientum numero inter nos habentur, adhaerescunt, & ex ejus Ethicorum libris Iurisconsultorum senten

218쪽

tias explicare Catagunt: quam contortae au tem inde nascantur interpretationes, quot

loca tranquilla & perspicua inde turbentur, Vetus querela est, & tamen studium illud ita omnium animis inhaesit, & tam altas in Scholis radices egit, ut qui illud mentisus & pulpitis eximere tentet, is vel Iovi fulmen, vel

Herculi clavam,extorquere conetur.

Redivivae autem Iurisprudentiae parenS, Iacobus Cujacius, jam dudum in divinis Observationum libris b) plus uno testimonio docuit, ab Stoicis juris auctores nostros sere esse imbutos pluribus id confirmavit Emundus Merillius, Galliae itidem suae decus. c & M. Aurelius Galvanus id librum singularem de Stoica Juris prudentia veterum Romanorum affectum habuit, qui vel ob immaturam ejus. mortem absolutus non est, aue certe cum tineis & blattis.luctatur. Tantum vero abest , ut praeclarum hoc inventum multos sui invenerit aestimatorcs, uti potius a Viris, etiam hilarioris famae , fuerit neglectum, multoque cachino exceptum. HOR

219쪽

et oci De Stoica Veterum JGorum

tius, e) Pisis quondam Historiarum & Politices Prosessor celeberrimus, eoS peccare clamitat , qui Iurisprudentes ad Stoicam doctrinam confluxisse, ejusque decretis aluisse artem suam, contendunt: quandoquidem multa in Zenonis Stoa proserantur, quae leges overtunt, & rationi civili parum sunt idonea. Huic igitur,quantum ingenio & voce potero, tribus argumentis occurrere animus est , ita quidem, ut primo loco primos quosque &maxime celebres Romae Philosophos e Porticu prodiisse osten dam: dein non aliam magis, quam Stoicam disciplinam Iurisconstultorum studiis suisse accomodatam, & pOstremo plerorumque horum responsa Stoicae familiae placitis respondere. Per tria haec orationis capita dum ordine festinabundus eo, ne quaeso, Auditores, mellitos verborum globulos, aut verba sesamo & papavere sparsa,ab me exspectetis.Stoicorum dogmata vobis expositurus sum, hi autem simplici stilo contenti verborum

pompam, troporumque Venustatem , tanquam damnosam & generi humano noxiam, aspernabantur. Moribus etiam nunc obtinet, ut a Iurisconsultis eloquentiae lumina

220쪽

philosophia.

non admodum flagitemus, modo res bonas proferant ac cognitu dignas. Quare vehei menter Vos oro, ut mentes atque aures placidas praebeatis, dum meas vobis rationes exposuero. Qui ad urbem vel portum contendunt peregrinantes,non una Via, nec una ratione,

iter instituere solent. Alii navibus proficiscuntur, per regiones & agros iter faciunt alii: illi vel oram legunt, vel per altum vehuntur: hi aut publicis utuntur viis, aut calles &via-trum compendia quaerunt: rursus alii per florida prata & oras amoenas, alii per dura &aspera multo cum labore & molestia, incei dunt. Sic etiam ad Sapientiae arcem qui adspirarunt, Graeci & Romani,non unum Vitae genus, nec unam disciplinam, tenuere Una quidem est Philosophia, una veritas: sed ambitio, quaestus, & naturalis illa hominum ad dissentiendum facilitas, in tot factiones, studia, & opiniones diversas ejus cultores divisit, ut inter horologia facilius, quam inter Philosophos semper convenerit, & verissimum sit, quod ille ait: Nihil unquam aegrum Iomniasse, quod non Sophorum aliquis crediderit , aut docuerit alios. Marcus Terentius Varro subtili investigatione jam sua

Lusust. lib. IX. de civ. Deι cap. I.

aetate

SEARCH

MENU NAVIGATION