Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

111 FACvNDI EPIsco prCernis itaque,pie princeps, quomodo si nobis Aalia defuissent, hoc uno sitis idonee doceremus, etiam epistolam venerabilis I bae,quam synodus approbauit, indignEpro laude Theodori fuisse

damnatam.

CAP. V. Quid etiam, quod aeque ad exaggerandam inuidiam sanctae synodo iniuriam, in qua dum

recitarentur laudes ipsius Theodori, anathematizatus non est, dicunt eum Trinitatem quoquearegasse ,&iuxta Sabellium unam patris & nlij&biritus sancti credidisse personam 3 Numquid& hoc contra beati Cyrilli sententiam di- Ηcunt, si ipse in illo opere quaedam scripta sancti Diodori, & discipuli eius Theodori, c talpat

Nam quicunque iit, testificatur interea, quoniam Theodorus aduersus Arianorum δc Eun mianorum haereses viginti & amplius libros irreprehensibiliter scripsit: quod non aliter posset,nisi confitens Trinitatem. quoniam & euangelica, atque apostolica scripta rechὶ interpretatus est: in quibus & Matthaeus praecepit se do-

Matth 18- minum refert: Euntes docete omnes gentes, baptiet tutes eos in nomine patrisos, ct spiri- Gα. cor. 13.13. san6ὶμ & Paulus Corinthiis dixit: Gratia domini nostri Iesu Christi, ct caritas Dei, communicatio sancti firitus,cum omnibuι vobss.& similia, per quae nobis in Evangelicis atque Apostolicis scriptis insinuata est Trinitas. Cum igitur haec, ut dicunt, beatus Cyrillus Theodorum irreprehensibiliter exposuisse perhibeat,

quomodo non contra eius tolimonium aifr- . ' matur,qubd idem Theodorus negauerit Trinitatem, de unam trium docuerit esse personam

142쪽

A Dixerunt enim, Verumtamen ut omnes Chri . restiani Theodori ins iam cognoscentes non cir-

cum serantur impiis illius doctrinis , parua ex cccius blasphemiis conscriptis, in conficto ab eo re symbolo, praesenti nostro indidimus libro,quae ciconstant in ipsis sermonibus: Confitemur pa- μtrem persectum persena ,'filium similiter, de ιι spiritum sanctum ibidem .Et haec quidemTheo- cedorus impius. Oportet autem auditorem inspi- cecere, quia in sancta Trinitatis persona dicens ecsimiliter & ibidem, unam personam ostenditur ceB dicere trium nomimura furetaeTrinitatis,scculm ecdum Sabellu insaniam. Quoniam ergo dixe- cenant, Oportet autem auditorem inspicere, non mihi contemnendi videntur, scd ut monuerunt inspicienda nobis atque aperienda sunt & illaveroa, quae dicunt eile Theodori, & ipsorum, quibus ea refellere voluerunt: ut dinosci facillime queat, qui magis videantur loqui secundum Sabellium. virum ille,quisquis est, qui dixit, Confitemur patrem perfectum persona, & filium similiter,& spiritum sanctum ibidem: an C isti, qui dicunt: Oportet autem auditorem injicere,quia in sanctae Trinitatis persona dicens similiter & ibidem. Hi enim magis videntur iuxta Sabellij errorem,quem quasi redarguunt, loqui, qui dicunt in sancta Trinitatis persona,

dc non licui veritas habet,in sanctae Trinitatis personis. Haec autem prius inconsiderate loquentes , postea laborant ostendere, & nobis tamquam hinc dubitemus probare conantiar,

quod tres personae sint, pater de filius &spiritus sanctus. Quibus hoc ego compendiose re- ε

143쪽

ra a a

perhibentTrinitatem,priorum testimonio illi ametur non esse Theodori. quia Trinitatem ne- ω

gare non posset, quem beatus Cyrillus,ut ferunt , aduersus Arianorum & Eunomianorum haereses, viginti forte,& adhuc amplius libros,& alia praeter haec Euangelica & Apostolica scripta interpretatum esse indicat: & hos quia dem labores eius nullum suisse ausum increpa-rc, sed dextro decreto honorare studium rectorum dogmatum,quod in eis est. Denique idem Theodorus in epistola ad Artemium Alexan- Bdrinum presbyterum secunda,sic dicit. soportuit scire,quia patrem dc filium & spiritum sanctum adoramus, in istis diuinam δc aeternam& increatam compleri dicentes Trinitatem. Qimniam eiusdem essentiae est unumquodque horum,hoc est aeternae omnium factoruna causae,&reuera diuinae. Et pater non propter aliud, sed propter propriam essentiam adorandus est. Ita etiam de filius,non pro alio hoc accipiens,sed quia illius & talis essentiae est,circa quam con

gruebat haec impleri. Similiter etiam & spiri- C

tum sanctum eiusdem essentiae cognoscentes, propter propriam essentiam adoramus. Sic &tres personas dicimus , unam quamque perse ctam,& eiusdem essentiae, aeternae ac diuinae, &eorum quae facta sunt, causam arbitrantes esse,&tres adoramus personas , unius eas essentiae

credentes reuera diuinae. modo itaque possibile est quartam personam super has addere illam quae assumpta est serui formamΘquam ne hque ciusdem suos antiae arbitramur esse , cui

144쪽

A neque propter se cultus debetur,meque propter propriam essentiam debere suscipere adoratio- μnem agnoscimus, neque ipsam solam apud se odiuise in propria persona adoramus, sicuti diuidi re eam putant. Numquidnam post horum com- μ- memorationem iactare debent, a Theodoro symbolum este confictiam, in quo negatam asserunt Trinitatem Z Aut vel nos dubitare debemus sanctis patribus credere , quod alienus fuerit a sensit Nestorij 3 N am in noc testimo-monio non solum tres personas Trinitatem B confitctur, patrcm & filium & spiritum sanctum; sed etiam negat este possibile velut quam tam personam super has addere illam quae assumpta est serui formam. quam sic contra Apolinarem & Eutychem asseruerat alterius esse Iubstantiae, sic non eiusdem cuius cst deitas e vitamen eam selam contra Nestorium neget,Velut in propria persona, este diuisam; tamquam sciens ad unam ex Trinitate subsistentiam pertinere. Quod si & haec nobis ex his quae se ipse testimonia desuisiciat, & alia multa quae Eostea C proseremus , pudere debuit eius accusatores, tam absurda Dbique contraria de quocumque confingere. N am clim ipsi dicant quod Trinitatem negauerit, tanquam Deus saltarius,nec silium habeat, nec spiritum sanctum : contra iterum ipsi dicunt, quod duos praedicauerit filios. Sed quomodo & unum negasse,& duos praedicasse dicatur,ignoro. Ridiculum,pie Impcrator ridicillum, red dolendum. Ecce quales nugae sint, quibus sebscribere coguntur Episcopi,&nisi fecerint, digni exilio iudicantur.

145쪽

Ecce ad quod confirmandum adducitur etiam ARomanus Episcopus, ne quid inausum videre- tur ambitiosa liae reticorum subreptio reliquit se. C A p.VI. verum etiam & aliud accipe,in quo similiter ut amplius notabilem facerent magnam synodum, tamquam non unius tantum naeresis, aut

duarum , criminibus inuolutum Theodorum laudari pertulerit, &sibi, &iudicio beati Cyrilli, suo testimonio conuincuntur esse contrarij , dicentes clandem Theodorum amputare quoque omnes in Christo factas prophetias. BQuem clim indigne,velut pro Iudaica impietate,damnauerint,dicentes quod non Deum crediderit Christum ; rursus ex aduerso etiam Manichetorum ei crimen impingunt,quos nouimus vetus non accipere testamentum. Nam Iudaei. quoque Christum per prophetas annuntiatumelle non denegant: sed adnuc eum venturum cxpectant,quem venisse nos credimus. Cui vero

sit vin arum intelligenti credibile,ut dicatur tapisco is in Ecclesi catholica credidisse,ac do- cinisse, quod nihil praenuntiauerint de Christo Cprophetae,& in eius communione mansisse3N eque enim,sicut multorum haereticorum, occultus hic error est,aut aliqua verisimilitudine coloratus , Ut non primo religiosas aures offendat

auditu, cum dicirur , nihil de Christo prophetasse prophetas. Hoc quippe est evacuare omnes in Christo factas prophetias, quod iactatur fecisse Theodorus. Quamuis itaque sua sponte, quod hic de illo confictum est incredibile videatur : tamen & hoc secundum ipsos contra

146쪽

A beati Cyrilli sententiam dicitur.Nam si omnes in Christum factas prophetias Theodorrus amputauit, non recte Euangelica scripta interpretatus cst,in quibus Lucas dominum dixisse commemorat : Hac sunt verba quae locutin hum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse

est impleri omnia qua scripta sint in libro Moysi

prophetis,crpsalmis de me.Sed neque Apostolum recte expositit, qui in epistolarum suarum principio dicit: Christi Iesi,vo - Rom I. I. ius apostolus segregatm in Euangelium Dei, quod

B ante promiserat per prophetas ssos, ira scriptum sanstii de filio Iuo, qui faἷtus est ei ex semine Drii id secundum carnem. dc alia sexcenta huius m

di , quibus plena sitiit Euangelica & Apostolica

scripta. Quid autem idem Theodorus in commento epistolae ad Romanos praedictum capitulum exponens dixerit, attendamus: Et quoniam nouu quodammodo esse videbatur, quod ab eis de Christo dicebatur,adiungit, quod ante Mipromiserat per prophetas suos,ex prophetia vo- siens doctrinae antiquitatem ostendere. Unde &C magnificans prophetiam,bene adiunxit, in scri- ςς pluris sanctis. Neque enim literam, vel chara- cterem sanctum volebat dicere ; sed prophe- tiam ipsam , quae erat spiritu sancto reuelatio- μnem eis donante. Ipsam ergo prophetiam recte sic appellauit. Sic & alibi dixit: Omnis scriptura is diuiniti inspirata stilis est. Quid itaque istae di- cunt 3 de filio eius. Et quoniam commune est silij nomen ,&chini te diuinitate dicitur,etiam de humanitate accipitur : manifestius 'perire volens, unde ei nudic diccre propositum sit, vel

147쪽

i, cuius rei gratia prophetarum testimonium adis iunxit,Qui factus est ei ex semine David secunx, dum carnem, apertὸ quident ostendens, quo- D niam de assimpto homine sermonem inducit. is tamen nec diuinitatis indicium non significa- D tum reliquit. In eo enim quod addidit, secun- D dum carnem,sufficienter ostendit,quia& aliteris filijsignificationem nouit accipere. Si quidem is secundum hoc scit eum ex semine Dauid factu,

D tanquam secundum aliud non ita eum cogno- γγ scens. Duae enim naturae.Vnum autem quiddam

is connexione intelligunt. Altera quidem est as- B is sumpti hominis, altera vero Dei verbi. Conis currunt autem in Vnum ambae propter assiim- ,, ptionem, & propter adunationem, quae ex as-

,, Iiimptione facta est, quam ad Deum habet seruiis sorma. Ecce Theodorus,& prophetas de domino Christo locutos , de ipsum dominum Chri- stum hominem confitetur,& Deum: qui sic Apostolum dicit doctrinae suae antiquitatem per prophetiam in Christo factam ostendere, ut etiadicat,qubd filij nomen, cam de diuinitate dicitur, de humanitate quoque accipiatur: & quia Cchm de assumpto homine sermonem inducit, nec diuinitatis indicium non significatum reliquit . quodque est euidentius , & quod nulla posset in devium sensum maligna interpretatione conuerti,dicit, qu bd Apostolus filium Dei

secundum carnem quidem,lciat eum ex semine

Dauid factum , tanquam secundum aliud non ita eum cognoscens, id est secundum deitatem. Quamuis itaque secundum aliud & aliud, cum tamen in utroque Theodorus, & non alterum,

148쪽

i. L A esse docet filium Dei. Non igitur alterum essen, M persona versubsistentia sicut orius,credidito. secundum carnem ex semine Dauid factum, &alterum secundum deitatem filium Dei, qui de

secundum carnem, & secundum deitatem,eumdem filium dicit Apostolum cognouisse. Vnde

secutus adiecit, Duae enim naturae,unum autem

quiddam connexione intelliguntur Et quamuis atera sit hominis, altera vero Dei verbi natura: concurrunt tamen in unum ambae, propter asia sumptionem & propter adunationem , quae exaslumptione facta est. Fatetur autem sec.ndum

Apostolum, subdante Deus per propheias promiterit Christum, & quia de filio' eius prophetae locuti sunt. N on ergo euacuat iste omnes

fact sin Christo prophetias. Sane quia Verum est, impugnatores sanctae synodi ob hoc de illo ista iactare quod in interpretatione psalmorum quaedam moraliter exposuisse dicatur , quae in Christum magis dicta debent intelligi: ut non discutiamus , quomodo Usi ea posuerint, dc quomodo ab illo sunt ponte; neque tam probomus, quod ista res hareticum non iaciat, cumsaepE laudabile iudicetur, si etiam moraliter exponantur , quae prophetic e dicta stin t his terminum contentionibus dant, quae idem Theodorus in libro de allegoria & historia , quem contra Origenem scripsit, unde & odium Origenianoru incurrit dicit adCerdonem.Ego quidem,qubd nostra sic laudes, non alij cuipiam imputo, quam amicitiae quam circa nos habes, quam etiam in multis & magnis rebus semper ostendisti: & maxime quoniam ea quae scripta

149쪽

,, sunt in psalmos miraris, quae etiam prima cete- Λ,, rorum omnium scripsimus.Non autem quatam. M oportuerat habuimus circa istam rem diligen- tiam. passi enim sumus quaecumque incipieni, tes, ut euenit, in imperitia scribendi constituti. , Si quidem & multas immutationes illo teporeis quae nostra sunt susceperunt,quas non est pra is sentis teporis enarrare : ex qua causa magis ne-Μ gligenter a nobis coposita runt plurima, & ma- is xime illa quae prima stant. Ecce v. si haereticum incerent ea,quae in illo reprehenderunt interpretante psalterium ; ipse semet retractans ean- B dem interpretationem suam displicere sibi fatetur , & leuia confidentis adolescentiae dicta, maturioris aetatis grauitate castigat. Magis igitur etiam in hoc ipso probandus , nec tantum . vituperari pro errore, quantum dcbet pro cor

rectione laudari, diuina scriptura dicente :labitur,se non ex animo: er c ritu est non peccauit in lingua sia ' Et hic itaque non ex animose lapsum spontanea sui reprehensione monstrauit, & quod est amplius, in opere in quo ab amico laudatus est. V tinam hunc imitari vel ab caliis reprehensi dignentur,qui scientes ac volet

tes Ecclesiam prodiderunti Et haec quidem Theodori purgationi suificiunt. Sed isti,qui haeresi deputant, ii quaedam prophetice in Christa

dicta etiam moraliter exponantur, cogitare debent quomodo beatum Cyrillum posivit defen-dόre. In illo enim opere, quod eum scripsiste dicunt in reprehensionem quorundam dictorum Diodoti atque Theodori, tale aliquid inuenitri: ut si adhuc ab ipse compositum dicant,

150쪽

haereticum eum fuisse confirment. Namque au- ctor eiusdem operis ti actat ibi capitulum,in quo ad Hebraeos dicit Apostolus: enim Ange- Hcbr. a. lis si biecit orbem ter futurum, de quo loquimini Testati s est aut ni in quodam loco quis dicens: Psel. s. s.' quid est homo, o memor es eiin, aut filius hominis, quoniam vistin eum ' M inuisti eum paulo- minim ab angelis ,gloria honore coronasti ei, . O constituisti enm sufer opera manuum tuarum:

omnia sibiecim sub pedibus eius. In eo enim quod omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei.

B Nunc antem necdum videmu3 omnia subiecta ei. Eum qui modico quam Angeli minorat m est , via. demin Jesum propter passonem mortis gloria O

honore coronatum : ut gratia Dei pro omnibus Myostaret mortem. Traiora ias, ris auctor hoc testimonium, ea quae Apostolus. prophetam de Christo praedixiste testatur , de aliis allirmauit scripta esse personis: sed ab eodem Apostolo artificiose ad manifestandum . . Christi mysterium esse transata. Ait enim: Pau- α lus autem valde sapiens artifex, ad hatroducen C dum diuina mystcria, etiam illa quae de aliquibus aliis dicta simi in scriptura diuina , aliquo- ta tiens ad mapifestandum Christi sacramentum . inducit. Verumtamen non ea separat ab illis is persenis,in quas dicta cile cognoscimus,sed ne . que omnia illorum ad Christum redigit: verum atquam partem minimam aliquotiens suscipit, is quam ipse possit fine ullo periculo artificiose is ad suum referre propositum. Haec virui B Cy- f rilli an alterius esse velint ipsorum arbitrio per-

mittimus elige dum. Nam si B. Cyrilli sivit,.

SEARCH

MENU NAVIGATION