Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

ita FACUNDI EPIs cor Imulis, qui pro nomine ipsus martyrium susce- Αperunt, talem donauit gratiam, cu audio dc promptitudine,& alacritate adire passiones,si venomines, aut saltim ut hominibus, de rebus lo-

. querentur humanis. Quid ergo Z non trepidauerunt martyres mori 3 neque naturali allectu commoti expaueruiit ad mortem, quae utique non cx natura, sed ex peccatis supplicium est3Et ita eos spe futurorum cum gaudio atque alacritate pastiones adire credimus, ut nullatenus trepidatione malorum praesentium mouerentur 3 non utique. nam vellent non per mortem Bad illud, qud tendebant, peruenire si possent. Propter hoc etiam ipse Dominus Petro dixit:

Ioan ri. is. Amena ex dico tibi: ci m esses iunior cingebas te, ct ambulabra ubi volebra : cὴm autem senueris, extendes manim tuas, O alius te cinget , ct ducet quo non vis. Hoc autem dixit, sicut Euangelista nos docuit , significans qua morte clarificatu esset Deum. Audiunt dicentem veritatem, Alius

cinget , & ducet quo non vis, & ipsi iactant inaniter, quod nulla fuit in martyribus trepid tio passionis. sic possint dicere, quoniam &C si quisquam letali vicere de vita desperans, spondente medico quod ei serro possit restituere sanitatem, ita spe futurae salutis gaudeat, ut praesentem feci ionis molestiam non reformidet . Attendat vero quil etiam Paulus dicat Apostolus, de ipsa morte corporis loquens: Scimim enim, quoniam si terrestris rimim nostra hutim habitationis dissoluatur , quod aediscationem ex Deo habeamus domam non manufactam aeteream in coelis. Nam ct in hoc ingemis muthabita-

132쪽

Α habitationem nostram quae de coelo est , superindui copientes , si tamen es vestiti, non nudi inueniamur. Nam qui si in tabernaculo, ingemisciniim grauati , eo quod nolumm exspoliari , sed si pervestiri , ut absorbeatur mortale hoc a vita. Apostolus itaque domum, siue tabcrnaculum vocans corpus, dicit qubd eo nollet exspoliari ; sed si fieri potest, S: stipervestiri

potius immortalitate, ut ad eam non corporis exspoliatione transiret. Sed iaci cio quid dicunt, quia martyres quibus dictum cst : Cum autem B persequentur vos in riuitate i Za, fugite in aliam, non trepidabant mori, inanio trepidabant non mori. Nollent, si fieri posset: sed naturali suae voluntati, voluntatem Dei deuotione & obedientia praeferebant. Qiuod & illa verba Domini significauerunt, quibus dum diceret: Pater, si vis transfer calicem me, ibi statim siti, iunxit, & ait : Veruntamen non mea voluntas, sed tua flat. Q dergo ait, Nolit e timere eos, qui occidunt corpus,animam autem non possunt occidere : sed potius eum timete, qui potest animam C G corpus pcrdere in gehennam, non illud quod

contra naturam est imperauit , ut humanam mentem nulla mortis trepidatio tangeret: alioquin suum diceretur impugnasse praeceptum, cum ipse darct de fuga consilium . yed ut timor timore vinceretur, dixit : Nolite eos timere, qui occidunt corpus. ideo secutus adiecit, sed potius eum timete, qui potest animam ct cor pus perdere in gehennam. autem hinc etiam, condiscipulus praedicti Mopsuestent Theodori, sanctus Ioanncs Constantinopolitanus dixerit

133쪽

aduertamus. Qui exponens eum deni locum AEuangelij secundum Matthaeum, sic ait: Ipse

νγ quidem intentius orat, ne videatur simulatio,, cste negotium , & sudores defluunt propteris eamdem iterum causam. & ne hoc dicant haereia tici, quoniam simulabat agoniam i, ideo&sh- ,, dores sicut guttae sanguinis, & Angelus conis sortans eum apparuit , dc mille timoris argu-υ menta. Et nequis dicat verborum elle figmenii tum ; propterea & oratio. & dicere quidem, i ,, si possibile est transeat, ostendit humanitatem:

D dicere vero, veruntamen non sicut ego volo, Bis sed sicut tu, ostendit quomodo per virculis st is dium & patientiam doceamur , & retrahente nos natura, subsequi Deum. Qui etiam in commento, quod in Ioannis Euangelium fecit, capitulo vigesimosexto, cuius est initium, Qui

amat animam suam perdet eam, ita locutus est: ,, Vt non dicant, quoniam ipse alienus a doloriis bus humanis cxistens, facile de morte philoso- ,, phatur, & periculi expers nos admonet, osten- ,, dit quia & agoniam propter utilitatem non re-D cusat. haec autem dijpensationis sunt, non di- CF Ioan. zz uinitatis. propterea ait, Nunc anima meatur--δ7- ,, bata est. Alioquin, nisi hoc est, quam conse-

,, quentiam habet quod dictum est , & dicere, is paterfatui a me ex hac hora ξ,, dc liberationem quaereret,siquidem esset effuge-M re)Haec naturae humanae infirmitatis sunt.sed nor . ,, habeo quid dicam, inquit,liberationem posces: D propter hoc veni in horam hanc. quasi dicerer, vel si turbamur, ac perturbamur, non fugiamus,, mordem. Nam & ego nunc perturbatus, non

134쪽

non dico ut fugiam : decet enim ferre quod su. ιι peruenit. Non dico , libera me ex hora hac. ce sed quid ' pater, glorifica nomen tuum. α requidem perturbatione hoc cogente dicere , C cc contrario dico, glorifica nomen tuum, hoccst .edum eam ad crucem : quod multum hoc quod .chumanum est demonstrat, & naturam non Vo- eelentem mori, sed praesentis auidam vitae. Ostem cedens quoniam non crat alienus ab humanis pas- cesionibus. Quomodo enim nec blbcre crimen cecst, neque dormire, sic neque praesentis vitae cev habere desiderium. Christus autem corpuS cenaundum a peccatis habuit, non a carnalibus .e necessitatibus expeditum: alioquin nec corpus cenit. N umquid Mopsues enus Theodorus, qui in beati Leonis dc synodi Calchedonensis praeiudicium condemnatur, ad asserendam Christi humanitatem, sicut eius condiscipulus beatus Ioannes , mille timoris argumenta in ipsius passione confessiis est 3 aut alicubi ab eis, quem admodum iste praeclarus doctor Ecclesiae, sic turbatum ac perturbatum in passione Christum C dixisse probatus cst, ut etiam liberationem quaereret, liquidem esset effugereὶ & alia multa quae

naturam eius hum. anam non volentem mori, sed praesentis auidam vitae,Ioannes insinuare testatur: quoniam sicut potare crimen non est,nz-que dormire, ita nec desiderium habere vitae praesentis. -dque maius est, & quorumdammodo nouitiae doctrinae peremptorium , in hoc sitam sententiam claudit , Quoniam haec

passionibus Christi si1btrahere, nihil est aliud, quam ipsam corporis substantiam eius dene

135쪽

gare, cum dicit, Christus autem corpusmun- Adum a peccatis habuit, nona carnalibus necessitatibus expeditum: alioquin neque corpus fuit. Quid autem ego alia de hac re , vel praedictoriam,vel aliorum venerabilium patrum testimonia proferam , cum iam sibi sufficienter in e dem suo libro ipsi responderint, sancti Athanasii

testimonium contra se, quemadmodum supra meminimus, proferentes, in quo ait, Etenim perturbari carnis proprium est: potestatem au-' tem habere ponendi & sumendi, quando vult, animam, non est hoc proprium hominis, sed B verbi virtutis est. Quid igitur ibi E contrario quasi aliquid magnum dicunt, beatum Athana-

Dum,in eodem tertio aduersus Arrianos libro,dei, Christo dixisse, Quem Deus existens sormida-υ ret, aut citu mortem pertimesceret, dum esseto ipse vita, & alios ex morte liberans, aut quominu do dicens, Nolite timere occidetem corpus,ip se formidaret 3 Intelligant hoc eum secundum cius diutilitatem dixi sic aduersiis Arrianos, qui ea quae humanitatis fuerant, ad diuinitatis cius iniuriam transferebant. N am quomodo non Csoltim in eodem opere sed in eodem etiam libro, utrumque diceret3 nisi forte similem istis Athanasium credimus,ut ipse quoque dicatur ita sibi suisse contrarius. Hoc & de aliorum testimoniis patrum dixerim, quae ibi se congessime contra Euangelicam sententiam gloriantur. Sunt &alia multa in ipse eorum libro, quibus semetipsos impugnant, aduersa sibi loquentes , quae nunc persequi longum est & melius vobis relinquimuS arsuenda, quoniam hoc facillime fieri

136쪽

UxBER III. III A potest: dc illud opus a quolibet elaboratum magis omati debet titulo nominis vestri, per quod callidἡ excogitata in praeiudicium magnae synodi falsitas retellitur. N VNc aliud aperiamus, in quo iterum suo CAP. IV. testimonio conuincuntur, beati Cyrilli, quod secutos se iactant, impugnasse iudiciam, cum ad praesudicium magnae synodi similiter eundem

Theodorum criminantur interpretantem Euangelium secundum Matthaeum dixisse , quia αB Christum, non tamquam filium Dei, & ante Gomnem existentetri creaturam, & eorum quae G

sunt opificem, adiit centurio pro pueri sui salu- ote. In hoc autem capitulo etiam fraudulenta falsitas eorum fatis apparet. Nam inde ab eis Theodorus accusatur, unde magis debet ab eo- ,rum accusatione defendi. Non enim, sicut fingunt,exponens hunc locum Euangelu, quid ipse de Christo sentiret ostendis, sed potius quid centurio de illo putauerit. Immd & quid ipse

sentiret ostendit. Nam qui centurionem dixit, quod ignorantia non ut Deum, dc ante omnem C existentem creaturam, & eorum quae sunt opificem, Christum adierit, proculdubio ipse non hominem tantummodo, sicut Nestorius , sed

etiam Deum,& ante omnem existentem creat

ram,ae eorum quae sunt opificem,Christum esse cognouit. Quomodo autem ipsi consuete,proue voluerunt, corruptam Theodori sententiam in libro suo posuerint, ostendemus ,ac deinde quo modo se habeat eius verba, secudum scriptoriam monumenta docebimus: ut in hac una cogn-scere valeatis quanta,per alias eius sententia

137쪽

immiserint importuna, quae ille non dixit,quan- Αta subtraxerint opeortuna, quae dixit. Sic enim ,, dixerunt. Sed & residuas Theodori blas,hemiasis simili conuincamus modo. Dicit enim ipse imo pius Theodorus aduersus Christum insaniens, is & neque ab co facta mirabilia tanquam a Deois facta dans, centurionis vocem,quam ad Domi- ,, num dixit in pueri curatione,contrarie interpre-

tans in Evangelio secundum Ioannem dicit liqc.,, Bene adiecit illud, Nam & ego homo sum:

,, nihil mirabile, si istud posse habes homo,

: ,, cum sis accipiens a Deo. quoniam ego cum sim n,, homo,accipio obedientes,semel habens iubendiri potestatem ut Voluero, per dantis munificen-M tiam. Propter quod nihil ab re est, te de hanc si1- ,, mente a Deo potestatem, verbo tantlim iubenteis expelli passiones. Neque enim tamquam Dei fi - ,, lium,& ante omnem creaturam subsistentem,&omnium quae fiunt opificem , adierat centurio. Haec ex eorum libro in nostrum transtulimus.

Et licet in his etiam verbis, quae pro suo libitu

composuerunt, non penitus obscurari potuerit dicentis intentio:ouoniam,sicut dictum est non Csiam fide, sed existimationem in eis tonorantis centurionis expressit: tamen ut hoc euidentius appareat,integra ipsius Theodori verba ponamus. Supplicabat autem ei, inquit, ut curaret D puerum. Ad quem Dominus dicit, ego veniensu curabo eum. Propterea maxime ipse promptius ire promisit, ut virtus centurionis cum refugit D appareret. Etenim, non siim dignus dicit, ut m- tres siti, tectum meum. Igitur verbo lanitim dico & hoc curare susti tet. Primum igitur reueren-'

138쪽

A clam multam , secondo autem maximam fidem ostendit. Deinde & cum prudentia fidem propriam monstrans , Nam & ego homo litio sub potestate, habens sub me milites, dc dico huic vade, & vadit: & alio veni,& venit: dc seruo meo, fac hoc, & facit. Prudentiae enim erat, secundum rationem quae ei videbatur, talia cre

dero de Christo. Homo enim & ego. sed tamen, quorum accepi potestatem, horum sim dominus , & quae mini videntur ea fiunt a meis subiectis. Ergo nihil ab re est, & te hanc si1mente

a Deo potestatem,verbo tantum iubente expel

li passiones. Neque enim tamquam Dei filium,

& ante omnem creaturam subsistentem,&omnium quae sint opificem, adierat centurio. Haec enim neque discipulorum erat tunc scire ante crucem, sicut in reliquis ostendemus Domino

adiuuante subtilitis. sed tanquam hominem per virtutem adeptum a Deo maiorem quam est hominis potestatem. Vnde ei dixit, Nam&ego homossem. Hoc modo se habent verba Theodori. Iam nunc cofer utrumque sicut te dignum

C est, Imperator, & inuenies quanta ab eis fuerint supposita, & quanta sabtracta, ne veritas appa

reret. Maxime autem,quis non videat, quia non

ob aliud subtraxerunt quod ibi dictum eth, Pru

dentiae enim erat, secundum rationem quae ei videbatur,talia credere de Christo nisi ut in iulis verbis cenrurionis gnorantis existimationem, quam suam fidem , videretur Theodorus magis expressisse 3 vel illud extremum quod pertingere noluerunt, ubi ait: Haec enimiaeq; discipulorum erat tWiic scire aute crucem,

H iiij

cecccccccc cececcecccccccccccccccccc ce

139쪽

o sicut inferius ostendetuus, Domino adiuuante, Asubtilius, Collige itaque pariter cum his verbis finem sententiar, & inuenies Theodorum, qui Christum, non tanquam hominem per virtutem adeptum a Deo maiorem, quam est hominis, potestatem, scd verum Dei filium credidit, de ante omnem creaturam subsistentem, & om-ν nium quae sunt opificem. Nam quomodo dira ceret, Nec discipulorum crat tunc scire ante crucem, nisi haec ipse sciret,&discipulos quoque pol crucem crederet cognouisleὶ Quis porro istorum tantas fraudcs mendaciaque non Bhorreati Si non consideratur quod scriptum est: perdes omnes loquuntur mendacium , & timor Dei contemnitur ; pro humano saltim pudore , qui facile deprehendi poterant, manifesto mendacio debuerant abstinere. & tamen de

ipso Theodoro loquentes dicunt , Horremusis etiam solam memoriam blasphemiarum eius, &,, Deo supplicamus, ut nobis nat propitius, quod ,, omnino in lingua talia sustinemus. .nta is conscientiae sanctitas , & quanta sinceritast Quomodo se probant blasphemiarum ,quae ab C. qtio dictae sint, horrere memoriam, qui tanta, quae non sunt dicta, confingunt 3 aut quom do eis non propitietur Deus , ita simpliciter ac veraciter inuocatus 3 Isti simi , qui docent nouam, & tam Leoni Romano , donec ad uixit, quam toti hactenus Ecclesiae incognitam veritatem. Abiiciantur obsecro tales , &profugentur ab auribus vestris , nec eis ultra sit liberum titulo vostri nominis sita mendacia praenotare. Nam si hanc manifestam

140쪽

Α Theodoti de centurione sententiam, per quam magis eum, quomodo promiseramus, ostendimus ab corum accusatione defendi, sic impudenter accusauerunt , sic aliis sippositis quidem,aliis vero subtractis,obscurare conati stat, ut ea in contrarium sensim saeua interpretatione conuerterent: quid illos in ceteris fecisse credendum est, ubi praediistus Theodorus Apoll- naristis contradicens, quaedam certatiue magis, quam modeste cauteque locutus est 3 Ac si beati Cyrilli,quemadmodum laetant, eos teneret au-B ct oritas , non solum Euangelica scripta male suillea Theodoro interpretata non dicerent, in quibus ille perhibet, sicut assirmant , laborescius nullum suisse ausum increpare, sed dextro decreto honorare studium rectorum dogmatum,quod in cis est: verum etiam quaecunque in aliis eiusdem Theodori striptis timilia non culparent,sed potius se crederent miniis eorum rationem potuisse cognoscere; ne talibus temere improbatis, consequenter &illa, quae in laboribus eius a beato Cyrillo approbata esse non C denegant, culpare pro similitudine viderentur. Si autem quia Nestorianus error Christum,non tanquam Dei filium,& ante omnem creaturam existentem, & omnium quae sunt opificem credit ; ideo Theodorum condemnauerunt, velut similia sapientem: necessarib sequitur, ut quia probatus est idem Theodorus, Christum Dei filium,S ante omnem creaturam subsistentem,Set 'λmium quae sent opificem credidime, inique fuerit eondemnatus,quasi N estorij doctor, cuius errori multum videtur futile contrarius.

SEARCH

MENU NAVIGATION