Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

daciter infamabant: oportet nos tamen, sicut AR . u. 7. monet Apostolus, prouidere bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominia bus, & criminationes detrahentium, praesertim

in causa fidei, pneuenire. Et haec quidem dicta

sint ad Catis .ietionem eorum, qui clim eam necessitatem ignorent, etiam ea quae dicuntur minus vigilanter attendunt. Intelligentiores alitem

prosecto cognoscent, quid & defensioni praeientis causae proficiat defensio fidei, quae inibi

una tua pietate communis cst. Si enim probauero eam recis ac prudenter Nestorianis Euty- Bchianisque resistere, quam supralam docuimias magnae Syriodi Calchedonensis definitionibus conuenire ; nimis absurdum videbitur, ut Nistoriana credatur epistola, quam illa Synodus approbauit, quae ipsis suis deiunitionibus Nesto rianorum sallaciae tam Alerter occurrit. Deinde cum propter haec eam, vel in sententia super epistola lbe prolati vel in ceteris hinc atq; inde Nestoriani & Eutychiani calumnientur, omnis eorum vana fiet intentio, & scastra se laborare iacomoscelit, si cum fidem nostram asserimus, itili decreta ipsus Synodividerinzconfirmari, pro quibus infirmandis fallaci & longo circuitu au -- ctoritatem eius in aliis auferre conantur. Quo niam igitur cum iefensori, tum etiam causae defensioni, propositus ordo conducit, tria quae sul erius commemorata sunt breuiter in hoc vo-amine defendemus: Quid enim nos contra calumniantes Eutychianos manifestii iis probat a fallacia Nestorianoriam penitus alienos, quam si duo haec asseramus, id est, viiunx e Trinitate

32쪽

. LIBER I. - 13

pro nobis crucifixum, & beatim Mariam recte vocari & vere dc proprie matrem Dei Z Vel quid nos item contra calumniantes Nestori nos, ab Eu chianorum discordia longius abesse demonstret, quam ut illud quoque tertium adstruamus , quia idem dominus noster Iesus Christus in duabus naturis, hoc est, in diuinitate, atque humanitate persectiis cia. SANE tacendum non arbitror qubd fiat etiam CAP. III. catholici, qui sicut crcdimus nescientes hoc

ante memorata Synodo confirmatum, superfueB contra de verbo contendant : quia videtur eis

quod dici non debeat unum dei Trinitate pro nobis crucifixum, sed potius unam de Trinitate persisnam. Hos ergo tanquam propinquoa priua nobis sociare debemus, ut ipsi quoque nobis cum hanc confessionem teneant, in qua non po- tcst, sicut plerisque videtur , Nestbrianorum

dolus abscondi: ne cuni inaniter de verbo contendunt, rei controuersiam minsis examinate defiat lat. Nam cum dominum nostru Iesum Christu sic perhibeant unam esse de Trinitate per C na: ut & Dei subsistentiam unam esse non denegent, qua naturarum adunatione, id est diuinitatis re humanitatis,existat; eundem esse dicen- tes Deum, quem hominem, nec alicer Deum, aliter hominem, sed hoc de illud similiter, id est naturaliter, de vel bo contendere mihi videntur. Siquidem hoc etiam suo sermone demon, strant. Si enim dicamus, inquit, unum de Trinitate pro nobis crucifixum , si quis interroget, quid unum dicamus, non possumus responder Deum, aut filium ; quia non tres simi in Trini-

33쪽

tate Dij, vel filij, ex quibus unus crucifixus dici- Atur : & ideo dicimus unam de Trinitate erucifixam esse personam quoniam tres sunt in Trinitate personae,ex quibus una crucifixa dicatur. haec non generalis est loquendi regula, sed quaedim priuata lex, quam sibi sua contentione fecerunt. Nam in tantum iacccsse non

est tres intelligi Deos, aut filios, si unus de Tricen. 3 11. nitate crucifixus dicatur ; vi ita in Genesi scribs' retur : Ecce est Adam uniu ex nobis., Quod utique non ex solius persona patris, neque ex solius filij, vel S piritus sancti,dictum acta Mcipitur ',' sed tota ipsa Trinitas , idest pater, &filius , & Sp.irus sanctus, illic induciturcloqui;

ideo pluraliter ex nobis dictum est. Cur igitur non ibi scriptura dicit, Ecce factus est Adam una persona ex nostris personis,sed potius,Eci efa lusest Adam vnm ex nobiis' Nunquid unus Deus ex nobis, quasi ex tribus Z aut unus pater ex nobis, quasi ex tribus patribus3aut unus latius, vel spiritus finctus ex nobis, quasi ex tribus filiis vel spiritibus stinctis3 Quis hoc vel insanus dixit Z Nullus, 3 aute de Trinitate melius loqui potest,quam ipsi Cde se locuta est Trinitas. Non ergo sequitur, ut cum dicitur virus de Trinitate dominus Ie- sus Christus, unus Deus, aut unus filius subaudiatur ex tribus Diis, aut filiis. Tres tamen sunt, pator, & filius, & Spiritus sanctus, ex qui- bus virus recte dicitur dominus Iesus Christus. - Nam & Ioannes Apostolus in epistola sua de a Jφ 3.7. patre & filio & Spiritu sancto sic dicit: Tressint testimonium dant in terra, spiritu , a 'Va, ct sanguis , hi trest numsunt : in spiritu signifi-

34쪽

cans patrem, sicut Dominus mulieri famarit nae secundum ipsius Ioannis Euangelium loquitur, dicens: Crede mihiquia veniet hora, quando neque in monte hoc , neque in Hierosolymis adorabitis patrem. Vos adoratis quodnescitis, nos adoramus quodsiimu ; quia saltu ex Iudauest. Sed venit hora , csy nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu er veritate. nam ct pater tales quarit qui adorant eum. Spiritiis est . eu , cst eos qui adorant eum, in piritu veritate oportet adorare. In aqua voro Spiritui is istum significans, sicut in eodem suo Euange- Ioanlio exponit verba Domini dicentis: Si quu sitit, veniat ad me , ct bibat. sui credit in me, si edicit scriptur , flumina deventre eiu suent aquae vinae. Vbi subsecutus adiecit : Hoc autem dicebat desipiritu , quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat spiritus datin , quia Iesis nondumfuerat or catus. In sanguine v

ro filium significans , quoniam ipse ex sancta Trinitate communicauit carni &sanguini. Non ergo ait Ioannes Apostolus,loquens de Patre MFilio S: Spiritu sancto, tres sint personae, quae testificantur in terra ,. iritus, aqua, & sanguis,& hi tres virum sunt. Quid ergo pro I ranne respondent Apostolo 3 Qui simi ni tres, qui in . . terra testificari & qui unum esse dicuntur num Dii 3 num patres 3 num filij, aut Spiritus sancti 3 Non utique. sed hi tres, Pater & Fialius & Spiritus sanctus sitiit, tamen etsi non inuenitur unum nomen, quod de omnibuS communiter masculino genere praedicetur , scutcommuniter de illis personae praedicantur gςnς-

35쪽

I. Ioan 1. 7.

re seminino. Aut si forsitan ipsi, qui de verbo Acontendunt, in eo quod dixit : Tres sum qui tristi antur in terra,spiriti baq/ta,er sanguis, ct hi tres unum sant, Trinitarem , quae unus Deus est, no lunt intelligi, secundum ipsa verba quae posuit pro Apostolo Ioanne respondeant. Nunquid hi tres , qui in terra testificari, de qui unum esse dicuntur, possimi spiritus, aut aquae, aut sanguines dici Z quod tamen Ioannis Apostoli testimonium B. Cyprianus Carthaginenus anti-ra stas & martyr in Epistola, siue libro, quem deo Trinitate scripsit, de Patre & Filio & Spiritu B sancto dictio intelligit. Ait enim : Dicit Do- minus, Ego O patervnum sumiu, dc iterum deo Patre & Filio & Spiritu sancto scriptum est, Etra hi es υ-n βιnt. Proinde considerare debent, qui verborum captionibus superuacue student,

quia non simules coniuncte dicimus unum filium ex Trinitate crucifixum, ut tres ut duos filios inἡucere videamur : sed prilis dicentes quod magna Synodus confirmauit, unum ex Trinitate incarnatum, vel passim, vel crucifixum, cum interrogati fuerimus, quem unum de CTrinitate dicamus, recte postea respondemus, filium. Non autem recte simul diceretur unus filius ex Trinitate incarnatus, aut passus, aut crucifixus. Sed non est consequeris, ut quae simul non recte dicuntur, etiam sigillatim non recte dicantur. Ac ne hoc dissimulent intelligere, aut fortasse non possint, verborum seorum vel conuincantur vel admoneantur exemplo. Nam& ipsi, cum recte dicant unam ex Trinitate persimam crucifixam, secundum quod ille etiam vir beatus,

36쪽

A beatus, de doctrina admirabilis, Augustinus in De bono opere, qu scripsit de praedestinatione, &per- perscuer. 1euerantia sanctorum, docet Fidelis, qui in P δε eo Veram naturam credit & confitetur huma- nam, id est nostram, quamuis singulariter ius - cipiente Deo verbo, in unicum Dei filium sub- limatam : ita ut qui siti cepit, & quod suscepit, Ina esset in Trinitate persona. Cum igitur de lipsi, quemadmodum docuimus, iuxta doctrinam patrum recte dicant, unam ex Trinitate personam crucifixam; dc item interrogati cuius B eandem dicant esse personam , recte respondeant,filu:non tamen quod singillatim recte dicunt, etiam simul &coniuncte recte dicere pbterunt, id est, unam personam filij ex Trinitate crucifixam, quasi duae personae fiat situ. Sicut quamuis non recte simul dicatur, una persona fi iij ex Trinitate crucifixa, & recte item de 'ipsa persona singillatim dicitur quod fili sit: ita quamuis non recte simul dicatur, unus mius ex Trinitate crucifixus, recte tamen singillatim diacitur, unus ex Trilitate crucifixus : &item de C ipso viro quod filius sit. Quocirca, rectὸ dicitur & unus ex Trinitate crucifixus , ik una ex. Trinitate persona. Sed unam dicere personam Nestorianorum noua sitbterfugia minus exesu- dici qui conuictrinnumeris testimoniis patrum, quod Deus verbum & aslumptus homo una persona sit, pro auctoritatis dignitate ab eis hoc vel existimant dictum, vel existimare se fingunt. ut sic homo Iesus Christus dicatur verbi gessisse versonam, sicut etiam gessit Apostolus, qui scri-Dens ad Corinthios dicit:

37쪽

mrus,propter vos inpersona Christ vino cireum. Aueniamur a satana : non ut unus idemque esset Deus & homo. Cum vero & unus ex Trinitate,

S una ex Trinitate persona pro nobis crucifixa rectὰ dicatur, hanc utilitatem, qua fraus Nrianorum a sancta & magna Synodo sufficienter exclusa est , intelligere & approbare iam debent, qui dici nolebant unum de Trinitate pro

nobis incarnatum, vel passum, vel crucifixum. Q ut etiam si nulla inuitaret utilitas, neque hoc esset tantae Synodi auctoritate firmatum, modo stius iacerent adquiescere sapienti Gregorio,qui Bde vocabulorum diuerstate dissidendum non es.se decreuit. In eo enim sermone, cuius est titu- ,, lus De luminibus, ita locutus est : Deum cum is nomino,uno lumine illustramini simul&tribus.

si Tribus quidem, secundum uniuscuiusque pro-- prietates, siue subsistentias, sicut placet aliquiis bus dicere, siue personas. Nihil enim pro voca-

,, bulorum diuertitate dissidendum est, cum adis eundem sensitio omnium diuersitas prouocet intellectum. Dum igitur & magna nos ad hanc confessionem invitet utilitas, & non inaudita & Cnoua sit ista vox, de qua nobis deliberare sit liberum an admitti debeat, quam diuinarum scripturarum testimoniis conuenire etiam a tantis patribus confirmatum esse docuimus, nihilquo de verbo sit dissidendum placere omnibus de bet , ut unus ex Trinitate, vel de Trinitate, crucifixus pro una per na dicatur. Quamquam siquis rem diligenter attendat, & altius causam repetat, inueniet quδd non sic diximus, unus

pro una persona, sud potius una persona pro

38쪽

o uno ex Trinitate dicatur. Nam sic Ecclesia Chri- etiam cum necdum ad distinctionem patris&fiiij & spiritus sancti uteretur nomine personae, tres credidit &praedicauit, patrem & filium M spiritum situstum ; sicut testimonio Ioannis supra docuimus, quo dictum est : Tressunt aut

testimonium dant in terra, spirissu, aqua, ct δε--guu, ct hitresvmm sium. Personarum autem autem nomen, nota nisi cum Sabellius impugna ret Ecclesiam , necessario in usim praedicationis assumptum est; ut qui semper tres creditis sunt & vocati, pater & filius dc spiritus sanctus,

viro quoque simul & communi personaruin nomine vocarentur. Deinde etiam subsistentiae dictae sivit, quoniam Ecclesiae placuit, adsignificandam Trinitatem, & hoc nomen distinctioni personali tribuere. Qiuaestio itaque aliquando de nouo nomine perlbnae & subsistentiae fuit , utrum ad significandam Trinitatem, quae De est, deberet admitti, sicut i ipsius Trinitatis nomen admistum, est: non de eo quod femper tenuit & praedicauit Ecclesia, quia tres C runt qui testificantur in terra , & hi tres unum simi. Vnde etiam inemoratus vir Augustinus in quinto decimo de Trinitate libro: Clarum, inquit, est in substantia veritatis, non sellim pa- ''trein filio non cise maiorem, sed nec ambos si

mul aliquid maius esse, quam solum spiritum

sanctiun ; aut quoslibet duos in eadem Trinitate maius esse aliquid, quam unum; aut omnes simul tres, maius aliquid esse, quam singulos. . Nec ait vir cautissimus&sapientissimus, am-

bas personas simul aliquid esse maius in sub-

39쪽

stantia veritatis , quam solum spiritum san- Αctum,quod quidem recte si vi:llet diceret: sedpotius ambos.neque ait quaslibet duas personas in eademTrinitate maius esse aliquid,quam unam: sed quoslibet duos in eadem Trinitate maius es se aliquid quam unum. neq; dixit omnes simul tres personas maius aliquid este, quam siugulas: sed omnes simul tres maius aliquid esse, quam

singulos. QDd si huiusinodi locutiones ex dictis probati s limorum patrum velim colligere, ante me tempus, quam exempla, deficiet. N ihil est igitur quod de verbo repreliendamur, dicen- Bles unum de Trinitate incarnatum, siue passum, siue crucifixum. Quod etiam sancta Calchedonensis Synodus diuinarum scripturarum auctoritate , & antiquissimorum patrum testimoniis informata, videns a masno Proclo ad

Armenos utiliter scriptum, & a sapientissimo

Ioanne Antiocheno δ ceteris Orientalibus Episcopis in Concilio approbatum, conuenientur ipsa quoque fi audi. Et ideo hanc religio Lam &necellariam vocem suscipientes , qui de verbo stiperflue contendebant,ita iam nobiscum

Nestbrianos urgere debent ac premere, ut non tantum unam ex Trinitate personam dicant;

quod illi male, sicut iam diximus, interpretan - . tur: sed etiam unum ex Trinitate passum, quod' nulla fraude possint eludere. Quibus Nestorianis hoc modo grauius insistimus, si eis dicamus, certum est accipere vos nobiscum, quia Trinitatem, qtiae unus Deus est, significauit Aposto-33. lus dicens : O altitudo diuitiarum sapientia, istitia Dei, qtiam incomprehens bilia sint iu-

40쪽

A disia esiti, inuestigal les via eἰus lenim cognouit sensim rimini, aut consilia-rms eius fuit Z aut quis prius dedit illi , ct re- , tribuetur et ' moniam ex ipso, per 'fum,

O is in i 4 βnt omnia, ipsi gloria in saecula. Ex ipse dicens, ex patre : per ipsum verb, pzrfilium. sicut alibi dicit : Nobis tamen unus Deus pater , ex quo omnia , cst nos in illo st unus dominus Iesia Christus , per quem omnia , ct nos per ipsum. In ipso verb, in sp,- ritu sancto. de quo Salomon ait niam S/p I 7- B spiritus Dei repleuit orbem terrarum , hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. nec aliud est in ipso esse omnia, nisi ab ipso omnia contineri. Nesae cum ita sitat , quomodo non Vnus ex hac Trinitate est dominus Iesus Christus, cam , sicut ostendimus, idem dicat Apostolus : unus dominus Ieses Christus , per i. Cor. 8. s.

quem omnia, & nos per ipsim 3 Item esim ipse dominus Ieses Christus , hanc Trinitatem nobis insinuans, in Evangelio discipulis suis dixerit : Euntes docete o es gentes, baptitan- Maxin λῆ.

C res eos in nomine patris G sit, or spiritus sancti: quomodo Petrus Apostolus hidaeos exhor- Aa, tans diceret : Paenitentiam agite , ct baptize-- tur quisque vestrum in nymine Iesῖ Christi, in remissionem peccatorum , est accipietis dorem

spiritus sancti ' aut quod simul in eisdem Actis Apostolorum legitur , quidam discipuli', quos eius coapostolus Paulus Ephesi reperit baptismo tantum Ioannis imbutos, ab eo admoniti baptizarentur in nomine domini t esuvnua esset ex Trinitace, in Ma tantum

, si non baptizavi.

SEARCH

MENU NAVIGATION