Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

FACUNDI EPI scopidam Leporius presbyter apud Gallias, depra- Auatus a vera dc antiqua Ecclesiae fide,eadem docere praesumeret, quae postea Nestorius docuit, atque inde pro tali errore depulsus, in Africam docendus veniret, illic instructiis, ut docet Α-postolus, in spiritu mansitetudinis a spiritaliabus patribus Aurelio Carthaginensi,& praedicto Augustino,atq; aliis Africisis Episcopis,prauissimam nouitatem sui dogmatis abdicauit. Scripsit autem libell*m satisfactionis idem Lepotius ad Gallos Episcopos, quem memorati venerabiles patres Aurelius atque Augustinus & B ceteri sic probauerunt,ut ad faciendam veritatis fidem, etiam suas ei subscriptiones adiicerent. .

o In quo libello post multum sic dicit: Nascituli . ergo propriὶ de spiritu sancto & Maria virgineis Deus homo Iesus Christus filius Dei, ac sic in

is alterutrum unum fit & verbum & caro, ut ma- ,, nente in sita Persectione naturaliter utraquei, substantia,sine sui praeiudicio,& humanitati di- νγ uina communicent, & diuinitati humana parti-n cipentalec alter Deus,alter homo; sed idem ipsei, Deus qui &homo,&vicissim homo qui &Deus, C. M Iesus Christus filius Dei nuncupetur & vere sit.

Cum itaque nefandus error, qui euacuans to- tum salutis nostrae mysterium cautus sibi vide- utur ac diligens, in eoclesia Latinorum prius ap- lparens, non sicut apud Graecos contentionibus

augeretur, sed satagendo magna & llicita pa- itrum pietate,mox ut deprehesus est, ctiam a filo scondemnaretur auctoremon aliter visis est elia dilem sanctis patribus abolendus, nisi ut de vim agine Maria propriὰ Deum esse natum scripto stconfitere-

52쪽

A confiteretur ipsius auctor erroris. Ait enim, sicut memorauimus : Positur ergo proprie dessis flo ct Maria semper virgine wem. Atque ita Deus ab eo dicitur propriό natus ex virgine, ut etiam homo Iesus Christus vicissim Dei filius nuncupari & vere esse dicatur. unde& illud adiecit: Ac sic in alterutrum unum fit FVerbum ex caro. N ec per hoc discretibiai virtus. ' que natura praeiudicium intulit, qui confessus est quda manente hi sita perfectione naturali- 'ter utraque sit bstantia,sine sui praeiudicio & hua B manitati diuina communicent,& diuinitati hu- . Maana participent . notu alterum dicens Deum, alterum hominem: sed cundem ipsum Deum, quem &hominem,& vicissim hominem, quem Deum, Iesum Christum Dei lilium nuncupari .& vere esse consessiis est. Si autem Deus vere est homo, nec aliunde vere homo nisi nascendo do i

virgine,curia ' dicatur Deus vere natus ex vir- .gineZEtsi Deus proprie factus est homo nec ali- unde proprie fastus est homo nisi nasce do de Virgine,cur non dicatur etiam proprie natus ex C virgine3A bsurdum nimis est,ut Deus,quinas e- do de virgine vere & proprie factus est homo,no vere & proprie de illa natus esse dicatur:Vt verab sit res quam effecit illa natiuitas, & ipsa rei eius effectrix non sit vera nat uitas. Verum nec illud minus absilrdum est, Π qui non offenditur propheta di cente: A fate ion dicit homo, homo fa- pal. MEZiu est in ea, ct ipse fundauit eam altissimu , &mansiete & fideliter accipit, quda ipso altissimus, tui Sion fundauit,homo tactus est in ea: &qui non offenditur Euangelista dicente Verbum Ioan I

53쪽

or actum est: si audiat ea quae sint hominis alti Atissimo tribui qui factus est nomo,&ca quae simicarnis Verbo tribui quod iactum est caro, scandalitin patiatur, tamquam non horum causam

antὸ credide it, quando altissimum factum hominem,& verbum carnem credidit seiram. Plus est autem dicere altissimum hominem factum, quam tribuere quae sunt Iominis altissimo: de plus est dicere, verbum caro fustum est, quam tribuere quae carnis sunt moverbo. Cum itaq; spixitus Dei, ad commendandam nobis in hoc mysterio adunationem diuinae humanaeq; natu- Bra: hoc quod est a'mplius dicere congruentius deviilias iudicauit, quia altissimus nomo factus est,&, verba caro factum est: cur quisquam rustuat hac auctoritate si datus,sine praeiudicio Vtriusq, nata irae, ea quae sunt humanitatis altissi- no, & quae sunt carnis verbo tribuere, propter sacramentu ac dispensatione in 'inationis tuae De quo verbo Deo loquens idem Ioannes in epistol tua, et quae carnis sunt deputare non du-Ditat,utpote quem carne factium in suo Euange- lio praedicauit. Narii sicut ibi sermonem inde Cexorsus est dicens : In principio erat verbum, O

verbumerat apud DeAm,st Deus erat verbum: dc

ii ista Verbum caro saectum habitauit in nobis. Ita & in epistola sua inde similiter coepit:

erat ab initio ,quod diuimus,quod vidimus oculis nostris,quodinoeximus,ct manus nostra co-trectauerunt de verbo vitae,ctvita palam facta est, vidimus ct testamur, st nuntiamus vobis vitamate nam,qμη erat apre patrem, Iala actas

nobis. Adiiunctans itaque nobis ita verbo vix

54쪽

A quod erat ab initio, nec in his quae memorauimus susceptae ab eo carnis nomen is terserens. de ipso verbo dicit, quod oculis suis illum in- ispexerit,& manibus contrectauerit, non dubi- tans quae sunt carnis in 'nato vel bo tribuere. Quid ergo Nestoriani , uasi cautiores & dili- . . gentiores ipso Ioas me Apostolo,immo ipso Deo lverbo, qui sic de se in Ioanne imuel,Mur Apo- . i. stolo, refugiunt quae sitat humanitatis Deo m- buere,&B. Mariam dicere vere & proprie matrem Dei, quam non refugiunt dicere vere& B proprie hominis matrem, nisi quia non eundem , credentes esse Deum,quem hominem,duos no- - bis filios licetnon verbis,rebus tamen volunt in- i . ducereὶ Nos autem scientes Apostolum dixille: Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo Rom.'. 3.

pro fatribus meis qui sunt cognati mei Iectinctim carnem, qui δειnt 0ra olitae, Dorum ad tio est liorum, et gloria, or testamenta, ct legislatio iritura, ct Dromissae quorum patres ex quibus christMs fecundum carnem , qui est super omnia ' . Reus benedictus insecuta,rionalterum Claristum

C pu mus, & alterum super omniiDeum ; sed . :eundem Christum credentes super Gania Deli, i ' u eius matrem beatam Mariam virginem vere & proprie dicimus matrem Dei. H c aduersus N estorianoritis perfidiam C A P. V. dixisse suiliciat, quae nos, sicut arbitror, a calumniis Eutychianorum satis superque defendunt, qui cum refelluntur a catholicis, Nesto- 'rianorum eis crimen as Egunt. Et ideo iam illud t*rtium pnedietis Eutychianis contraritim re- 'una esse monstremus,Mdd dominum nourum

55쪽

Iesiuit Christum confitemur in duabus naturis, A. id est in diuinitate atque in humanitate perse-- ctum. Nestorianorum quoque calumnias euertemus , qui nos putant ad confusionem duarum Christi natur in dicere, quod unus' ex Trinitate sit dominus Iesus Christus,&verει - i & propriὸ mater Dei Maria. Christum igitur filium Dei , quemadmodium dichium est, in dua- . bus praedicamus esse laturis. Nec dici patimur

unam eius ex diuinitate & humanitate compo- ii staria esse naturam, ne patri, cuius simplex nai tura est, conssebs antialis non sit ;& sicut alte- Εrius, cur persoliae , quam pater, ita etiam alterius,id est diuersae, dicatur esse naturae. Verum . neque nobis erit conssebstantialis, nisi eius ducei naturae sint: ut scilicet altera sit,in qua consuta stantialis est patri, ait a vero in qua conlisbstantialis est nobis. At huic euidentissimae rationi br a Eutychianorum contentio restagatur,adfirmans Dei verbi unitatem incommutabiliter simplicem cum susccpta litisimitate in Unam componi potuisse naturam. Quorum E tychianorurn duae simi partes. Vna, quae per to-C . tum sequitiir Eutychis principis sui sententiam: alia vero, quae in quibusdam ab eo dissentiens, pcr superbiam tamen dedignatur ad Ecclesiam; poenitendo reuerti: ut de ipsis dictum videaturriat 3 i . in psalmis , Disicissi sunt , nec compunfli sunt. , . Nam quia contentiosa vanitate praesiimpserunt t longe diuersia, id est creatricem naturam crea- tamque confindere, traditi figmentis &erro- cordis sui, quamuis ex eodem coeno 'sonte mapantes, iuste meritoque discissi sivit.

56쪽

A sed illi, qui licet, ut diximus , recedentes in quibusdam ab imus Eutychis auctoris dccapitis

sui sententia sequi tamen dedignantur Ecclasiae catholicae doctrinam, cuius caput est Christus: in duabus naturis,id est in diuinitate atque humanitate, perfectus, tamquam sine capite remanentes , Acephali vocantur a Graecis, quos

fgnificantius nos Semieutychianos possumus 'pellare. Hi ergo stistarum Eutychianorum schismatici, dicunt, quoniam si &vna praediacet fili, Dei natura, potest accipi eadem una B natura secundum aliquid naturae patris esse consebstantialis,& item secundum aliquid nostrae: hoc est autem dicere, nec patri& eam na- turae .confissistantialem esse,nec nostrae. Nam, que cum aliquid habere dicitur haec una filij

Dei natura, mod patris natura non habeat, &rursiis aliquia quod nostra non habeat, non a liud est, quam eam negare consubstantialem dc naturae ratris &nostrae. Vt enim nos recte dicamus illium & patri esse consubstantialem dc nobis,propterea utique quia dicet unum dicamus C esse porsenam, non tamen dissitemur quod in quadam naturarum dualitate subsistat, ut secutidum v m confiibstantialis patri dicatur, α secundum alteram nobis.Vnam ero, quam ipsi dicunt Christi esse naturam, negant omnino in dualitate aliqua contineri ne requisiti cuius rei sit illa dualitas, quia non possunt iam

cicere naturarum , per narum dicere cogantur, quod nobiscum contra Nestorium negant. Et quia,chm naturae naim a confertur, non p

test ibi pronunciati consissistantialitasse nia.

57쪽

tota toti aequetur , ut definitionis nulla diuer- Asias. i mercedat: non autem potest una elle cle- finitio naturae ex diuinitate& humanitate compositae , si de filio sic credatur, &simpli cis na- . turae patris,ouae tanti im diuina est , aut nostrae, quae tantiim humana est. Non ergo erit filius &' patri consubstantialis&nobis. Et si de filio siecredatur , duas confiteri debent unius filij Dei

naturas i quod innumeris testimoniis antiquorum patrum in defensione magnae synodi Cauchedonensis,& conuictione Eutychianae vecor- Bdiae, cum plurimis tum etiam vos probastis.

Ex quibus nos adli aliqua proferimus, des non multa numero , pondere tamen grauia : ut pote quae. 'nodi Ephesnae sint auctoritate firmata. ibi enim prolata sunt contra Nestoriuna, & cx his ibi conuictus atque damnatus est. Quia igitur utraque pars Eutychianorum ipsus synodi auctoritatem se- . qui se dicit, silvicere consutationi eorum existimo , si aliis omissis hoc solum clareat, quod ipsa quoque duas firmauerit Christi es- se naturas, cum protulit aduersius Nestorium C ex secundo libro beati Ambrosij ad Gratia-

,, num Iumeratorem, dicens: Sileant igitur inari nes de sermonibus quaestiones : quia regnum is Dei, sicut scriptum est , non in persitationeis verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus,, distiirinionem diuinitatis & carnis. unus in v-.,, traque loquitur Dei filius, quia in eodem v - ,, traque natura est.Et si idem loquitur, non uno,, semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones.Quasi Deus

58쪽

A loquitur quae sunt diuina,quia verbum est Fasi Ghomo dicit quae sunt humana, quia in mea ibb- Gstantia loquebatur,& c. Audiunt haec Ambrosii reverba recitata in Ephesina synodo: cognoscunt Achioae L. ex his condemnatum esse Nestorium, quibus 'dicitur, Scruemus distinctionem diuinitatis &carnis,& qubd licet unus, tamen in utroque loquitur Dei filius,hoc esst iiiviraque natura diuinitatis & carnis. inde secutus adiecit, quia in

eodem Vtraque natura est. Et non erubescunt

aperte mentiri quod eiusdem synodi statuta cu- D stodiant, egantes Christum in duabus esse 1 turis, & confingentes quod una potilis natura iacta sit ex duabus. Versim aduertant quid e- etiam ex dictis beati Gregorij Nazanzeni pro ' Epist. 1. allatum ibi fuerit contra jsius dogma Nestorii. Cledoniuin Si quis introducit duos filios , unum quidem

Deo patre, alterum autern ex matre,& non V-

num & eundem , adoptione fraudabitur, quae promisia est recte credentibus. Naturae etenim duae, Deus & homo, quemadmodum & anima γω corpus, non autem filij duo: neque enim hic C duo homines, licet sic Paulus quod interius est 2. Coz hominis & exterius appellauerit. Et ut breuiter

dicatur aliud quidem & aliud ex quibus salua - tor est: vi licet non id sit inuisibile quod visibi- ole,& tepore carens quod stib tepore; non tamen alius & alius. absit. Ambo: etenim unum tem peramentum, Deo quidem incarnato, homine ire

autem deificato, ves quomodo quis nominare potuerit. Dico autem aliud & aliud. Aliter in ten in Trinitate est. Ibi etenim sius &alius cst, ut non subsistentias confundamus; non aliud A

59쪽

aliud unum eiqnim tria & idem cliuinitate. Cum A, igitur & hic audiant,quia naturae duae sunt Deus. & homo,nec ut isti volunt viaa dicatur ex vir que composita: cumque simul aduertant, quia Dcut in Trinitate alius est pater, de alius est filius , dc alius spiritus sanctus, & haec tria nomina non viaius persenae, quamuis Unius naturae sint; ita etiam in Christo non una sit natara,

quamuis una persona sit: quomodo Eutychia- ni, si Gregorio credunt, vel potius Ephesinae synodo, non vident quod eiusdem profanationis sit, si una dicatur Christi esse nMur , cu- , ius profanationis est , si una dicatur patris desiij & spiritus sancti esse persona 3 utrumque smile esse praedicta synodus, teste Gregorio, 'demonstrauit. QMd autem illos contra haec cui dentissima patrum testimonia iuuare poteri' , , quod in assertionem vanissimi sui erroris dicunt , Iulium Romanum Episcopum nescio

ubi rescripsisse 'ubd vita sit Christi natura 3i cum in eadem stacta synodo Ephesina , hoc situm ipsius beati Iuli, contra Nestorium recitatum fueri' ex epistola ad Pros doctum, in CActione i is qua ait : Praedicatur vero ad sepplementum p ,, fidei de incarnatus ex Maria virgine filius , ,, dc habitans in hominibus , non in homine is operatus. hoc enim in prophetis suerat, M ii Apostolis. persectus Deus in carne , & ho- 'in mo perfectus in spiritu. mon duo filu , V-i nus quidem proprius filius assumens homi-a nem, alter vero mortalis susceptus a Deo: . ,, sed viam unigenitus in coelo , Unigepitus

Deus in o terra. Non aliud, praeter hisc ad

60쪽

LIBERI, A Prosdocium epistolam, ex dictis beati Iulij in illa Synodo prolatum est , si qua sorsi

tan alia scripsit, neque ex hac epistola aliquid a lius. Cur igitur non illud potitis,quod de una Christi natura isti cirmimserunt tanquam ab ipso B. Iulio scriptum l quaeque similia,

quae scripsisse autumant alios venerabiles patres, in Synodo recitata sunt contra N estorium Nam ip- magis eius dogmati contraria viderentur. Quid enim iam controuersiae remansis

set, Obd una ellet illius Dei hominis si1bsisten- B tia, uue persena , si probarentur patres quod

etiam matri praeticauerint eius eue naturam

Igitur ut omnis auferatur quaestio, si non postea epistola illa confecta est, aut B. Iulij eam non esse, sicut magis credendum est, Synodus iudicauit aut etiam & si eius esse credidit, quod ego, non dico, ut aliam magis quam ipsam eiusdem stacti Iuth contra Nestoriae. proserret, non ex

eo quod incaute dictum estcontrarium errorem iudicauit esse vincendum. Hoc autem & asuersus cetera, suae ex nomine aliorum antiquo-

C riim Ephesinae synodi patrum, vel falsa, vel male intellecta ventilant, nos respondere cognoscant: quoniam si vera fuerant, aut sicut ipsi volunt intelligenda , eis protinus Ephesina synodus Nestorium refutaret. Nihil igitur habent,quod de magnoi Calchedonensi concilio Eutychiani vel Semieu chimiquerantur: quoniam Chri-.stum in duabus esse naturis, secundum prioris . Ephesinae synodi, quam nobiscum suscipiunt, statuta firmauit. Sed nec ex dictis B. Cyrilli, quae alti, sicut credendum est, intentione prolλ-

SEARCH

MENU NAVIGATION