Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

is serunt eis , tamquam verae fidei consonanti- A,, bus , omnes orielitates Episcopi cumdem Cy- D tillum damnauerunt, & aduertiis alios Episc

,, pos , qui consenserunt eius capitulis,excomm nicasionem decreuerunt. Pro capitulis ergo tam

ttim B. Cyrilli, quorum ignorabant intentione, non etiam pro condemnationς Nestorij reuerentissimus Ibas Orientales Episcopos dixit offensos. ' momodo ergo vel ipse contra B. Joannis Antiocheni, qui in eo primatum habui totiusque Concilij orientalis, ac suum iudicium, Nestorium conscribentem libros no- Bxios excusaret; vel ipsi eius accusatores credi- . turum sibi quemquam . sperarent , si hinc

cruri contra publicam notitiam criminare

tur 3 Et ideo, siue illa epistola ibae eme dicatur , siue . ab eius accuratoribus perhibeatur esse conficta, non est arbitrandum quδd omi terent hinc cum accusare , si viderent hoc ense credibile. Amplius tamen absurdum est pinari , quod accusatores illam epistolam ex nomine venerabilis Ibae fingentes , ut Nestorianus videretur, nihil ei ves in tantis Episco- Cpalibus iudiciis ante Calchedonense Conci

lium , vel in ipse Concilio, de Nestorij de

fensione tentarent obiicere. Nam si illa verba quibus dimini est, De Episcopatu Nestorium deposuerunt iudicio & inquisitione non facta. & iterum , Nestorius autem , quoniam uixati odio erat, & qui erant in ea excellcntioribus, illo reuerti non potuit, Nestorium

fgnificant excusatum ; cur ea finxille credantur aduersus Episcopum, quando eum non ac-

312쪽

A cusauerunt pro excusatione Nestorij3 de satis insinuatur, qubd& Ibae sit illa epistola,& Alsbdicatur excusasse Nestorium. Sed nec post condemnationem intummodo,vertim, etiam priuia quam condemnaretur,idemNestorius inuenitur ab orientalibus Episcopis per memoratum S. Ioannem Antiochenu eue culpatus. Nam scribes ei quod vane recusaret B. Matiam matrem Dei

nominare, sic dicit: Ego vero non veluti accusa- ς bilem tuam sanctitatem ad corrigendum. Verbum exhortor, neque veluti ad contrarietatem,

B ut ita dicam, puerilem. Sed quia a te&ispius ης&ad multos dbstum est, sicut agnouimus, qu bd non erubescens de hac pia consessione solum. ις

nomen recusas: si autem a vobis aliqui in Ecclesia magnorum & hoc exquirant, numquam re cusabis & Dei genitricem dicere sanctam vir- ginem. Proinde ad tuum te exhortor,in quo Vos non errare cognoui. nomen & verbum illi rei ιι iam a multis patribus constitutum , & scri- ος pium,&dictum est. Non itaque oportot nega- Verbum, cuius semin animo habere pro in- ηαC tellectu orobaris. Hoc itaque nomen nullus Ecclesiasticorum doctorum recusat. Qui enim eo usi sunt,&plurimi sunt,& insignes:qui autem μvsi non sitiat, non culpaverunt utentes. Et vanὸ ς nos, sicut apparet, tamquam duplicis exami- nationis gratia , in haereticorum prauas opiniones incurrimuso conscientias fi atrum nudia Gutilitate extantepercussas despicimus. recusan-

tes nomen, cuius intellectum oene, optimeque recipimus,multum erramus,magis autem peri- .clitamur circa incna bilem dispensitionem

313쪽

Munigeniti filij Dei.Seouitur enim ablatione no- A . ,, minis huius,vel signilicationis eius, neque Deuis esse eum, qui inenarrabilem corporis dispensa- istionem pro nobis sitscepit,nequeDeum verbum is euacuans seipsum, & formam serui accipiens, ,, inaestimabilem circa nos misei ordiae suae ma-M gnitudine demonstrans sicut ivina hac dispen-gatione iactu.Cum igitur: orietatibus & ante damnationem correptus Nestoriu& ostendatur, . M post 1 mnationem,licet ab indignantibus & iniuriam suam grauiter dolentibus, non tamensuerit ab lutus sed venerabilibus Cyrillo & ta Aphesibo Memnone Episcopis sola suspicione

damnatis,Nestorium in ea quam meruerat condemnatione dimiserint; quomodo non erubes.cerent vel pertinacissimi accusatores venerabilis Ibae, multis recenti rerum memoria refragaturis, dicere quod Nestorium in sua epistola secerit excusatum Z Viderunt itaque Iro tantis' . quae memorauimus nemini crediSile fore, cui bd inexcusationem Nestorij dictum esset, De Episcopatu Nestorium deposuerunt iudicio &inquisitione non facta : sed vel pro capitulis B. GCyrilli, quae postea interpretatus est , tamquam de illis iudicio & inquisitione non f Ga Nestorius suerit condemnatus ; vel quia dedignaretur Ibas, ut supra iam diximus, iudicium & inquisitionem vocare, ubi non inter suerint Orientales,atque aliarum prouinciarum Episcopi, qui simul dati suerant inquisitores et &iudices.Viderunt etiamquia nec illud, quod' Fque multifariam repulimus in eius excusatio-

in dictum intelligere vi , in quo ait N esto

314쪽

rius autem, quoniam suae ciuitati odio erat, & ιη qui in ea erant excellentioribus,illo reuerti non re

potuit. Et hinc calumniari,dicet impudentissimi, turpe sibi duxerunt ; facili sque putauerimia iudicibus posse credi , quod mem*rare magni hori oris est , Episcopum Ibam dixisse, Non video Christum factum Deum, in quantum enim ipse tactus est , Sc ego factius sum: iquam si contra tantorum conscientiam diceretur in illa epistola defendisse Nesto

rium.

S o L V M ergo est , quod cum malitiosis C A p.VI de obstinatis accusatoribus venerabilis Ibae iiicius epistola criminari possint haeretici, vel fautores eorum, quia de B. Cyrillo , sicut Ad quoque plurimi, aliter quam res habuit aestimauerit. muis & in hoc malitiosiores& obstinatiores isti .probentur, qui hominis de homine ignorantiam ad haeresis crimen tr hunt. quia hoc post Concilij sententiam fociunt , quod illi ante secerunt: nec patiuntur antiquitus ressitatas antiquari calumnias; sed olim sitis auctoribus sepultas rediuina

contentione resuscitant. Verum de hac imi rantia, per quam memoratus reuerentisi usibas cum tot prouinciarum Episcopis falleba tur in persena B. Cyrilli, multa iam di sint, de plusquam sufficiebat ostensem est. quod haereticum res ista non faciat. Sed quia inonnullos videmus in sitis remissiores , in Mi nis vehementiores esse peccatis, saάmque san etitatem in exaggerandis proximorum offent

mnibus ostentare : illam quoque remouere

315쪽

. mus iratidiam, qua grauiter conqueruntur, di- Acentes in his capitulis non tam B. Cyrillum, quam synodum Ephesinam , quae illa iam receperat , suisse culpatam : nec posse approbari hanc epistolam, nisi eadem synodus improbetur. Hinc volentes emcere, ut mamim Calchedonense Concilium, quod illam iudicauit orthodoxam , ipsivis Ephesinae synodi videatud impugnare decreta. At ego dico, quia pro pterea niagis saepedictam epistolam pronuntiauit orthodoxam, quoniam vidit eam secundum ipsius Ephesinae synodi decreta conscL ..asam unum filium dominum Iesem Christum in duabus esse naturis. Vnde pruden or cognouit,qubd hoc solum conscriptor et .s,cum Oientalibus & aliarum prouinciarum Episco pis,in omnibus quae illic acta sint inon intellex rat quonaodo capitula B. Cyrilli iuste receperit, in quibus ab eis putabatur quia sic dixerat Deum verbum hominem saetiam , ut auferret digerentiam naturarum , & unam perhiberet esse naturam deitatis & humanitatis domini nostri Iesi Christi, quod omnis catholi- .CCus execratur. Cognoscens autem magna synodus Calchedonensis , illorum capitulorum ualentionem, quam diligenter 1 praesente B. Cyrillo synodus Ephesina didicerat , Ibam atque alios, tamquam absentes , sicut exitus cauta docuit, i orasse , nihil differre iudicauit , quod in iisdem capitulis, scut B. Cyrilli dicentis , ita etiam sanctae synodi Ephe- . sinae probantis , intentionem minus intellexe-xμnt: 'troxumque iude& ea lom fuisse

316쪽

LIBER VII. 297

A qua simul omnes ita credebant Deum vςrbum hominem faetiam , ut in una Christi persona

maneret duarum differentia naturariam. In hoc

quippe nulla partis alterutrae sitit ignorantia, nulla dissensio. Et si altera pars de atera, vel inuicem de se aliter crediderunt, quod ad haeresim non pertinet de Cbristiana tamen fide eadem fuit partis utriusque sententia. si quis autem dicit, quod Ibas, atque Orientales, Maliarum prouinciarum Episcopi, Vna quippe horum omnium causa est) etiam in his quae non B, intelligebant, auctoritatem Ephesini Concilij sequi debuerint ripse quoque primum considerare debet, quod etiam synodus Calchedonensis considerasse credenda est , quoniam tantis dissentientibus, qui moniti fuerant simul in ipsum Concilium conuenire, non tanta illo tempore , quanta nunc est, eius esse posset auctoritas, cum nec dum etiam iudicio magnae Calchedonensis smodi firmaretur. Nam & ipsa mulatum roboris ad auctoritatem addit antiquitas. Deinde quia cuiuscumque temeritatis ac profac nationis esse dicetur,quod B. Cyrillus no iam propria, sed totius Ephesinae synodi, cuius sue

rant auctoritate firmata , pro ipserum orientalium voluntate ausiis est retractare. & si Nestorianae haeresi deputetur , quod orientales, cum aliarum prouinciarum Episcopis, capitulorum eius intentionem minime intelligentes, crediderunt quod ea non debuisset synodus

Ephesina suscipere ι eidem Vestorianae haeresi B. Cyrillus cὀmmunicasse dicetur, clim ipsis orientalibus , ita de suis capitulis , vivorum

317쪽

retraebitionem exegerunt, de Ephcsna synodo Aaestimantibus comunicauit, & eorum confessi ni sitbscripsit.N am si haec existimatio tanti peta ditur, vi haeresis iudicetur , in nullo inclinari. eisdem orientalibus , sed potitis ipsos cogere Cyrillus debuit, ut etiam in his quae minus intelligebant, synodi se auctoritati subiicerent, suamque praesemptionem,per quam promulga

to decreto capitula memorata damnauerant, s.

militer publicE,&in monumentum posteritatis, scriptis allegata confessione damnarent: & neq; vel sic orientalium definitioni stibi cribere, ted B potitis ab illis exigere, vi subscriberint eisdem capitulis, non pro illorum voluntate interpretatis , sed sicut ad Ephesina synodo suerant ante siscepta ; ipsamque suspicionem, per quam ead anauerant tanquam liceresim apathematizarent , & ita demum eos in communione recipere. Vnde nec alij patres, qui cum illo Ephesiim sonuenerant, Jc limul praedictis orientalibus, ita de ipsis concilio Ephesino credentibus communica rut,potuerut excusari. Quiavero illam eorum ignorantiam non de ipsa Christiana fide, C sed de intentione dictorum morum sutilio, & B. Cyrillus,& alij, qui apud Ephesum ea probauerant, cognouerunt,turpe illis: indignum visum est,pro hac causa contendere, de hinc in longum protrahere dissensionem Ecclesiarum,quam nosianctorum patrum modestia sepitam post centii annos inquieta imperitia sistitamus. ξt utinam nonnullas tantum conturbaremus Ecclesias, quae fuerant in prima dissensione commotae, morietilim longe postas cogerem a

318쪽

A causas olim bbliuioni datas, , quas scientes quoque reminisci piget, inquirere, & inuentas necemlaterespondendi non sine offensione a 'dientium ventilare. De illo vero quod item dicunt, propterea synodum debuisse hinc epistolam haereticam iudicare, quia post unitatem factam talia conscriptor eius Ibas dicere vel sentire non debuit , iam superiore libro respondimus. Quomodo autem sancta synodus eandem epistolam pro rectra fidei con fessione quam continet approbando , Ephe B sini Concitu perhibetur impugnasse decreta , cum potius, si eam pro hac suspicione imdicaret haereticam, simul & B. Cyrillum, dc ipsum Ephesiam rvrehendisse concilium videretur, quod ita suspicantibus orientalibus communicauerunt, orinodoxos eos proculdubio iudicantes. Cernis igitur, Imperator , illa quae seperiore libro,sicut promiseramus,osteridimns, hic quoque iterum ac sime monstrari. Quamobrem ii Calchedonensis synodus Nestoriana dicatur, quod hanc epistolam iudicauit ortho C doxam, etiam B. Cyrillus de Ephesina synodus consequenter in Nestorianam haeresim postea diuertisse dicentur, qudd orientales hoc ipsum

credentes orthodoxos, nec selos orientales, sed aliarum quoquemouem, quas sapra memorauimus , prouinciarum Episcopos , qui simul eumdem B. Cyrillum & Memnonem Ephesinum , atque capitula praedicta damnauerunt; in ceteros quoque Episcopos, quod ea recepissent, excommunicationis sententiam proferentes. Haec autem orientalium, aliorumque Pa

319쪽

3oo FACvNDI Episco pruum, de synodo Ephesina suspicio, qua existi Arnantes eam traditiones paternas esse transgressam, pro ipsa fide, quam communiter tenebant, . aduersus eam certabant, mihi si Ailis videtur ei . suspicioni,quae Iesu Naue teporibus orta fuerat

in populo Israel, cam laudabiliter eiusdem populi pars proDei cultura sellicita, aduersus ait

ram partem aeque sollicitam concitaretur, intentionem eius ignorans. Nam cum pergeret

idem populus Israel ad capiendam omnem terram, quam Deus Abrahae promiserat , filij Ru- ben &Gad,& dimidia tribus Manasse,antequam Bsuissent Iordanem ingressi, regionem Iaser ®ionem Galaaditim habitare delegerant, eo quod esset locus aptus iumentis , quorum

eis multa erat copia: nec voluerunt ultra Iorda' nem possessionem capere cum tribubus Israel. qui tamen perrexerunt cum fratribus suis in te ram Chanaan ad debellandas gentes , quas e pulit Dominus ante faciem eorum. Porro a tem, cum dedisset Dominus Israel uniuersam terram, quam iurauerat dare patribus eorum,& haereditate recepissent eam,reuertentes iidem Cfitu Ruben & Gad, & dimidia tribus Manasse, in terram Galaad, id est in terram possessionis

sita quam acceperant in hereditatem, Veneriit, isicut scriptum est , in Galioloth Iordanis,

quae est in Chanaam, & aedificauerunt ibi aram rupra Iordanem. In terra Chanaan possessi nem aliae tribus acceperant, in qua fuit tabernaculum , & altare Dei. ipsi vero citra Iordanem , ne posteri eorum alieni fierent ,

Dui cultura, quasi ab eius populo Iordania F,

320쪽

A mite separati, religiosa utique intentione, Metelo Dei semeias , illam erexerant aram, vi testimonio euet ac monumento posteris eorum , quod ipsit quoque ad Dei culturam &eius populum pertinerent. Cum vero alias tribus , quae in terra Chanaan ultra Iordanem haereditatem fuerant consecutae, ista eorum lateret intentio , dc putarent eosdem Glios Ruben & Gad , & dimidiam tribum ,

Manasse , propterea illam aedificasses aram, ut semetipsos se regantes a synagoga totius Israel , contra obseruantiam diuinae culturae offerent super eam facrificium Domino, quod fieri non licebat praeter unum altare, quod erat ante tabernaculum eius , eodem quo dcilli zelo Dei feruentes, & pro eadem cultura Dei certantes , conuenerunt omnes in Silo, ut ascenderent expugnare eos: Quibus cum fluRuben & Gad , & dimidia tribus Manasse, facti rationem redderent, quo proposito atque intentione aram erexerint, illi dixerunt: Hodie cognouimus quia nobiseum est DOmisins, Ibid scC quia non deliquistis in conspectu Domini delinum , cst quia liberastis Ilios Isiail de manu Domini. Vides igitur, Auguste , quod pro

eadem religione , qua recte colitur Deus, non solum dissentire a se inuicem , verum etiam laudabiliter pugnare aduersiam se religiosi ac rectissimi possint , dum eos non ratio diuini cultus , sed alterius alterum i tet intentio. Qua propter qui nobis dicunt, si Ephesinam synodum recepissis, condemnatC

SEARCH

MENU NAVIGATION