Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

prouinciae orientis aliarum nouem prouinci, Arum Episcopos; merito audient,ut si & ips filios Ruben & Gad, & dimidiam tribum Manasse

recipiunt ; condemnent tribum Levi, & alias nouem tribus,quas cum fiatrum storum lateret intentio, eos debellare conuenerant. Et certε in illo populo erant etiam prophetae,nec cis imputat quisquam , quόd animorum statrum 1uorum prudens costium non viderint , ctim lacilEposset orantibus ex accepta prophetiae gratia reuelar : omnes autem orientales, atque aliarui

prouinxyarum antistites, quos capitulorum B. BCyrilli lituit intentio, ut Ephesinam synodum pro eorum sitsceptione culparent, Episcopos dicimus, non prophetas. Qui ergo prophetis non imputamus, quod religiosam intentionem stati seorum nelcierint, sed laudamus eos potius, quod eadem religiosa intentione aduertiis eos fuerint concitati: quomodo possumus non P. phetis patribus orientalibus atque aliis imput . re, quod religiosa intentione aduersus eorum adprobatores ruerint concitati Z Quaere intemtionem filiorum Ruben, & Gad, & dimidiae tri- Cbus Manasse, atque ex altera parte tribus Levi,& aliarum nouem tribuum Iirael, α inuenies Vtramque partem pro diuino cultu fuisse sollicitam. Quaere ignorantiam, & neutram inuenies quae ad diuinum cultum pertinent, sed alterani partem intentionem alterius ignorasse. Quaere intentionem synodi Ephesinae, atque ex altera parte antistitum prouinciae orientis, & aliarum nouem prouinciarum , & inuenies Vtramque

partem pro diuino cultu latae sollicitam. Quae- .

322쪽

A re ignorantiam , & neutram partem inuenies quae ad diuinum cultum pertinent, sed alteram partem intentionem alterius ignorastici Quod ex eo satis apparet, quoniam per vcnerabilem Paulum Emesenum Episcopum, nec orientales patres aliquid improbum a B. Cyrillo contatendum expetiuerunt 1, nec ipse B. Cyrillus ali quid eorum quae expetita silerant denegauit. Si autem patres orientales, & alios qui cum eis erant, ob alienae intentionis ignorantiam, sicut& illas plures tribus Israel,condemnare non poL B sumus , quomodo venerabilis Ibae epistolam Calchedonensis synodus condemnaret, quae siccundum eoruria suspicionem de capitulorum

B. Cyrilli receptione conquesta est Z Num quid enim vel Ibas Episcopus , vel alij multarum

prouinciarum antistites , Ephesinam synodum culpassc aliquando monstrantur, qvbd contradi estorium, licet in duabus naturis, unum tamen Dci atque hominis filium I EsvM Christum confitendum esse firmauerit ; ut credi possit fidei , quam de Incarnatione Christi habuit, dc C restitiste, & aliud praedicasse 3 Niliti est igitur, quod in hac epistola etiam de capitulorum. B. cyrilli ,& Ephesinae synodi intentione, Eutychiani querantur. VIDEO autem iambis, ex omnibus quae scri- CAp.VII. pta in illa epistola rcprehendemiar, ultimum remansiste capitulum, de laude quam continet

Theodori Mopsu ineni Episcopi. De quo quia

multa dixerunt, ct in eo suas maxinis exercuisse calumnias gloriantur, unde nos quoque super hoc capitulo multa respondere compellimur,

323쪽

paulisper dilato, eligo nunc potius de dere,

Quamquam posterius ordine videatur, id quod non scripto, sed verbis tantum procaciter cii pent, quod in finem ipsius epistolae desinum eli. is kon enim quisquam audet dicere unam ellen is turam diuinitatis & humanitatis : sed confitenis tur in templ9m & inhabitantem in eo, qui eui, unus filius dominus Iesus Christus. Quod ta-

le quidem est , quale illud quod sepra defen-

dimus, ubi ait, tamquam non sit differentia inter templum, & inhabitantem in eo. Verum ne

putemus aliquid omisime, in hoc quoque loco Beandem calumniam refellamus. Nam dicunt ad

diuisione unius filij Iesu Christi pertinere, quod

ait, Sed confitetur in templum, & inhabitantem in eo : tanquam aliam voluerit intelligi templi' subsistentiam siue personam,& aliam inhabitantis in eo. Sic autem possunt&de verbis Domini ipsius dicere, ubi Iudaeis de templo sui corporis et . dixit, Solvite templum hoc, ct in tribm dubm ex- illud.tanquam aliam voluerit intelliat per- sonam excitandi corporis sui templi, & a mcitaturi illud. Quid autem nobis in ep stola tua Cvenerabilis Ibas dubium dereliquit, cum prius intentionem suae mentis aperiens , & docens non se ad personae diuisionem, sed ad naturarum distinctionem, talia conscripsisse, praemiserit acu dixerit: Non enim quisquam audet dicere unam esse naturam diuinitatis & humanitatis. & de-. inde subiecerit, Sed confitentur in templum &inhabitantem in eo. atque ita suam clauserit sententiam dicens, qui est unus filius Iesius Chri- .stus. Quid expressius , vel quid amplius dici - potuit3

324쪽

A potuit 3 Sed ut video duos filios credere iudicatur,quisquis sic usim dixerit filium, ut no etiam

duas eius negando naturas, cum Eutychianis incarnationis mysterili eius evacuet. Hoc etiam dicunt, Non debuit prius templum nominare, &deinde habitantem in eo. Quasi vel ipse ordo loquendi permitteret, ut prius diceret inhabitantem in eo, dc postea templum. mquam se etiam doctrinae conueniens, ut quia per humanitatem Christi ad diuinitatis eius cognitionem peruenimus, prius in templo eius humanitas, dcli postea commemoretur habitiis in templo diuinitas. Ob hoc etiam venerabilis Paulus Enacle- nus Episcopus in sermonestio, quem coram ipso

beato Cyrillo in Alexandrina Ecclesia fecit, de quem ipse beatus Cyrillus tanta laude, sicut prumo libro δocuimus,' praedicauit, ita .locutus cst: Vide Ioannem duas naturas praedicantem ,

unum filium: aliud tabernaculum,& aliud quod Ain tabernaculo : aliud templum, & aliud qui iainhabitat, Deus. Quocirca si culpatur venerabilis Ibas, quod prius templum ac deinde inha-C bitantem in eo in epistola sua posuerit, culpetur necesse est etiam beatus Cyrillus, quod sermonem praedicti Pauli Episcopi laudauerit, in quo prius tabernaculum & templum , & postea quod in tabernaculo, dc Deum qui templum inhabitat nominauit. Cognoscis igitur, Imporator , qudd eyistolam venerabilis Ibae dicentem , Sed conlitentur in templum, & inhabitantem in eo , qui est unus filius I fusis

Christus, secundum iudicium beati Cyrilli is magna Calchedonensis synodus ' adprobauit,

325쪽

& quia vel si propter hoc eam velut i reticam Αimpr9baret, hinc potius. beatum Cyrillum, idipuim in sermone coepiscopi sui Pauli approbantem,firmasse hqreticu videretur. Nunc ad illud capitulum, quod intermissiam suerat, reuer- tamur, cuius ita meminerunt dicentes, Et post modica Episcopo Edessae dero ans dicit: Hic nostrae ciuitatis tyrannu beatiminum Theodo- ' rum praeconem veritatis & doctorem Ecclesiae' praesiimpsi,qui omnia praesumit,in Ecclesia pa-υ iam anathematizare. quod ideo ex illa epistola posuerunt , quia praedictiam Theodorum , sicut Biaepe dictiina , accusant quasi . ea quae sunt Ninorij praedicantem. ut quasi per hoc Nest rianam hanc epistolam demonstrarent, quae laudauerit eumdem : atque ita synodum quoquc Calchedonensem N estorianam probaret, quod ipsam epistolam, laudantem eum qui N cst

, riani dicitur auctor erroris , pronuntiauit orthodoxam. Quia veri, non solum in epistola Ibae laudatus in ipse Theodorus , sed a multis quoque sanctis patribus ; lata pridem & in secundo libro docuimus cx epistolis beati Ioan- Cnis Antiocheni, totiusque orientalis Concitu apud Antiochiam congregati, di adhuc ex aliorum, sicut promisimus , patrum litteris infra docebimus. Necessarium tamen existimo dc ex hac epistola docere, quod de Mopsuesteno Theodoro non solius Ibae fuerit ista 1ententia.

Nam & ipstim Marim Persam, ad quem scri- . bit, eorum quae de ipso Theodoro dixit conscium esse perhibet, & confidenter publicam quoque sibi dicit attestari notitiam. Veium

326쪽

A commemorationem corum quibus hoc ostenditur consueta staude fugerunt. Nam quis in illis verbis non videat venerabilis Idae de veritate fiduciam i quia nisi certa de manifesta essent, nequaquam ei ad quem scrii psit diceret de illo qui Theodorum anathem

tizauit, Quem nec tu ipse ignoras, qui occa- sione fidei non solum nunc viventes insequi- cur, sed & omnes qui olim ad Dominum prae- cesserunt: quorum unus est beatus Theodorus, praeco veritatis , & doctor Ecclesiae, qui non B iolum in sua vita colaphietatist haereticoS per ve t

ritalcm suae fidei, sed de post mortem spiritalia Garma in libris propriis Ecclesiae filiis dereliquit. μDcinde ipsius etiam, ad quem scribit, attcst

ri sibi notitiam docet, com ait, Sicut & tua reuerentia eidem collocuta cognouit, & cx his

quae conscripsit, instructa est. Et infra quidem de eodem Theodoro, Qui propter actum Dei non solum propriam ciuitatem ab errore ad veritatem conuertit, sed & longὸ positas sua doctrina instruxit Ecclesias. Postreiob, quia idem C Theodorus in sua synodo palam redarguit eum

quem suae ciuitatis tyrannum vocavit. Quae nisi vera forent, quomodo eapollet reuerentissimus Ibas dicere omnium Epitcoporum orientalium

testimonio restaganter Quinimmo & sui status periculum sustineret, si Theodorus vi haereticus naberetur a quo dixit in Concilio redargutum esse nescio quem suae ciuitatis tyranum. Omnes quippe orientales Episcopos criminatus est, si in eorum smodo haereticum dixit redarguendi habuisse fiduciam ad excommui candos fautores

327쪽

haereticorum. In hoc capitulo ne proderentur, Λ consultd contingere noluerunt. Quae vera esse recognoscentes venerabiles Photius & Eustachius atque Uranius, cuni in eorum iudicio m morata epistola relegeretur, non ab illo exege-

riint anathematiYare Theodorum. Et ut eos qu. ilicumque tcstimonio tamen suo conuincam, ipsi certe in illo mendatiorum libro dixe- runt, scut alite meminimus: Denique &Pho-υ tius & Eustachius, conspicientes denegationem v I barde epistola factam, iudicatum dederunt ad destructionem. . exclusionem impietatis e8i- B in stolae ad Marina, quod iudicatum habere affir-ν mant,viIbas in iliaEcclesia anathematizaret para lana malignae impietatis princ:pcm Nestorium, in & eos qui aut libris aut codicibus eius utuntur. Vbi non dico, quod immemores siti, qui Theodorum dixerunt Nestoriani erroris auctorem,

magistrumque N cstorij, rursus ipsi N estoriumniasgnae impietatis principem dicunt, & per

hoc negant, quod Theodorus fuerit communis ria nisi per obliuionem V cum pietas tua conlideret, quoniam qui voluerunt ex hoc ostendere N estorianam este episto- .lam venerabilis Ibae, quod Photius & Eusta-. inius Episcopi, conspicientes negationem cius de sua epistola factam, ad destructionem &exclusionem ipsus epistolae tale iudicatum dederunt, ut Nestorium dc eius dogmata I bas anathematizaret, quod eos falso iactasse probavi' mus : proculdubio haereticum non fui se The

dorum ipsorum Photij oc Eustachu iudicato

Sed illud magis nobis- C.

328쪽

A confirmant:quoniam cum praecipuas laudes do- 'ctrinae eius audirent, non exegerunt a praedicto reuerentissimo Iba simul eum cum Nestorio, quem non laudauerat,abdicare. Rala vero eum, sicut iam docuimus, non sollim Tiaeodoro anathema dicere, sed etiam Nestorio minime cor

pulerunt ; si quid eorum testimonio Eutychiani

vel eorum fatellites credunt, neque N estorium excusatum in hac epistola mentiantur , neque Theodorum dicant N estorianae impietatis au- istorem, quem in eorum iudicio,& ante Calch B donense Concilium laudatum inueniunt,nec inueniunt denotatum. Verum promissi memores,

ad illa iam praeclara Ecclesiae lumina veniamuS, quorum magis testimonio synodus Calched nensis credidit,ut epistolam venerabilis Ibae pro laude Theodori non iudicaret haereticam. . Et primum testem citemus clarissimum doctorem Ecclesiae; & confessorem sortissimum veritatis, 'Ioannem Constantinopolitanum, qui praedicto Mopsiaesteno Epistolo de exilio scribes dicit. Si epist. Da. esset quide venire polubile, tuamq; reveretiam, C caritatemq; complecti,&in ipsa iocundari,cum . 'multa hoc velocitate &studio faceremus: quo- niam aute hoc nobis non adiacet, nunc & literis hoc implemus. Et si enim ad ipsis fines mundi ducamur, tuae dilectionis integritatem dc fauorem,& sine dolo sinceritatem obliuisci non pos- sumus, quae est antiqua & a principio, quamque nunc monstrasti. N eque senim nos latuit, Quanta pro nobis & dicere, & facere sestin, sti, domine meus honoratissime, atque sanctistine. Sed exsi nihil amplius factum est.

329쪽

Deum tamen habes pro tuo studio dc alacritatu AP debitorem , littegramque mercedem. Et nos' autem non quiescimus scientes tuae gratiam sam ctitatis, & tuam reuerentiam omnibus praedi cantes, atque Dscentes eandem dilectionem P florentem per omnia conservari. Non enim in D deserto sedentes sortuitae intercessionis fiuctus habemus , quando talem in Cilicia thesaurum D &reconditas diuitias possidemus. Haec enim est D fortis & vigilantis animae tuae dilectio. Animad uertit mecum ex tenore praesentis epistolae serenitas tua, quod sicut testatus est Ioannes Antio- Rchenus,&synodus orientis,Theodorus,qui condemnatus est suasi Nestoriani auctor erroris, condiscipulus fuerit huius B. Ioannis. Hoc enim satis indicant eius verba, cam dicit quod antiqua & a principio fuerit eiusdem Theodori circae se dilectionis integritas. quod etiam litteris Domni Episcopi Antiocheni probabitur. Cur autem magna Chalcedonensis synodus arguatur , quae sciens sanctum Ioannem Theodoro scribentem dixisse,Neque enim nos latuit,quanta pro nobis & dicere dc sacere festinasti, do- Cmmo meus honoratissime, atque sanctissime, credidit quod ille non esset haereticus, qui tanta pro Ioanne in exilium asportato, & dicere sicere festinauit, studio atque alacritate, qua Deumhaberet mercedis integrae debitorem in- . credibile iudicans, quod magister Nestorianae pexsidiae religionis verae magilirum, sibi prose- contrarium, quaereret ab exilio reduci, &pro su loci auctoritate, aduersum praua sita do- .

330쪽

Ahoc illa synodus impia denotetur, quod pie de

Ioanne Constantinopolitano sentienS, eum ta- lem arbitrata est, quem vel sic amaret, ut velut

adiutorem suum in Ecclesia propria reuocat ivcllet haereticus; vel sic ipse quoque diligeret,&magna laude praedicaret naereticum. Cum verb& hoc inter alia dixit,Talem in Cilicia thesauru,& reconditas diuitias possidemus, quid hilac j nodus culpetur, si reuerita est anathemMirare thesaurum Ioannis, & reconditas eius diuitias3 An &ipsa statuere debuit,&dicere,si quisThe

B dorum no anathematizat,anathema sitZSed nomiae melius est,ut de ceteris patribus taceam,an thema cum Ioanne audire,quim Ioanni anath

ma dicere 3 Si enim anathema est qui Theodora Mopsuestia non dicit anathema, etiam Ioannes Costantinopolitanet clarissimus antistes Eccles ,& confesser fortissitanis veritatis, anathema est , qui tali thesauro,& reconditis diuitiis, quas Mopsuesti inCilicia possidebat,n5 dicit anathema. Veram neque vir ille magni ponderis,&expecta semper auctoritatis,nobis deerit indefensio-C nem magnet synodi, quq ab Iba Episcopo no execgit , ut Theodorum Moesiaestenum condemn ret,cum eius epistola recitari laudes eius audiret. Adsit igitur etiam B. Gregorius Nazamenus, temerariorum dc ipse crimen auctitrus, qui Theodoro adhuc iuueni ac nouello ita scribit, eius persectioni congratulans. Dilectionis in- diciis delectamur , praecipuὸ in tali tempore, tali nouello simul atque perfecto, , Ut te ςς ex his quae sanctae scripturae sunt amplectar, constituto super iuuentutem. sic enim vocat

SEARCH

MENU NAVIGATION