Themata jurisprudentiae naturalis ad ductum lib. Pufendorfiani de officio hominis et civis olim ad disputandum proposita nunc recusa auctaque nonnullis in locis vel emendata, auctore Joh. Eberhardo Roslero ..

발행: 1731년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

De Inserpretatione. 97ctum post se essent trucrura, a receptiori

sensu pauli per est deflectendum.

VIII. Ex 3. Ad antecedentia se consequentia sedulo es attendendum. Itemr Obscura Aetitiones explicanda sunt ex ouaedem amctoris dictis planioribus, etsi alio loco s

Εx 4. In interpretatio essequenda, qua rationi negotii, quod vitur, congruit.

Ex s. Sermo obscurus ita interpretandines , prout assectui aut Θpothes loquentis, item dignitati se conditioni tum V ου, tam ejus, ad quem se de quo isse loquitur, est com

veniens.

XI Extensiva interpretatio ratione legis, vel pacti, vel cuiusque alterius negotii, tantummodo fundatur. Unde Regula illa communis de interpretatione legum: Usi

XII. In Restrictiva interpretatione ceterae quoque regulae, quae in declarativa locum habent , applicari possunt.

N XIII.

112쪽

' De Interpretatione.

XIII. Habet & restrictio locum in collisio helegum, quae non quidem directe pugnant,

propter Concurrentes tamen circumstantias

hic & nunc simul observari nequeunt. Circa quas regula generalis haec elle ut, quae arctius obligat, alteri praeferatur: adeo, ut huic non debeatur obsequium, nisi quantum per illam licet. XIV. Hinc resulae speciales facile deducuntur, quarum aliquas tradit auctor. Circa I.

autem observandum, eam tum demum ve

ram esse , si permissio sit generalis, iussio

vero specialis, quod itidem circa III. notandum. Sexta quoque vera non est, nisi cetera omnia sint paria. XV.

Regulae, quas Pin ossius exhibet; hae sint; r. Id , quod Permittitur tantum, cedit ei, quod jubetur a.) Quod faciendum est cerio tempore, Praefertur ei, quod quovis tempore fieri potest. 3. Assirmativum praeceptum cedit negativo ι seu quando Praecepto Hrmativo satisfieri nequit, nisi violato praecepto negativo istius impletio erit in

praesens omittenda. 4. Inter conventiones lege que cetera aequales Peculiaris praesertur senerali. s.) Inter duas praestationes, ceno temporis articulo inter se collisas, quarum una caussas magis hinnestas aut utiles habet, quam altera, hanc isti cedere par suerit. 6. Injurarum pactum cedit jurato, quando utrique simul satisfieri nequit. 7. Otaligationi perfectae cedit impersecta. 8. Lex beneficentiae ceteris paribus cedit legi gratitudinis.

113쪽

De Interpretatione. 99XV.

Solent etiam regulae tradi de Favorabili-hus & Odiosis in interpretatione extensiva& restrictiva, intra verborum significationem. Sed locus hic conjecturarum ambiguus est, nec necessarius videtur.

. - - ε

NATURALI.

Th. I. TRactatur in hoc libro II. non Politi. ca, sed doctrina de ossiciis Hypotheticis certum statum adventitium supponentibus. Status autem in genere est illa conditio. in qua homines constituti intelliguntur ad certum genus actionum obeundum, & ex qua certa ossicia & iura promaciant.

114쪽

1 oo De Statu Hominum Naturali. III. Dividitur Status in Naturalem & Advenistitium. IV. Naturalis status vocabulum vel sumitur pro statu humanitatis statui hestialitatis oppositor vel pro statu solitudinis, cui vita socialis opponitur et vel pro statu societatis universialis , quatenus opponitur statibus adventitiis & speciatim civili.

Tertio significatu acceptus vel per fictio. nem repraesentari potest; vel prout revera olim inter familias segreges extitit, nunc inter diversias civitates existit. VI. Status hic naturalis ab initio non fuit, sed multiplicato genere humano demum emersit, inter familias primum, deinceps

inter civitates.

VII. Iura Status Naturalis sunt Libertas &AEqualitas. Unde consequitur independentia in actionibus, & facultas statuendi prolubitu de mediis suae conservationis juxta dictamen rationis. VIII. Idem tamen status maximis incommodis etiam est obnoxius, inter quae eminet metus ab aliorum invasione & insufficientia

115쪽

De Statu Hominum Naturali. Iorpropriae defensionis. Quanquam Auctor hic verbis Hohhesii ' nimium exaggerat status civilis felicitatem, & praeterea flatus naturalis siecundam significationem cum tertia confundit. In hoc statu controversiae non possunt decidi per communem imperantem , neque tamen rationi convenit, ut statim ad arma ruatur. Igitur tentanda disceptatio amica, compromulum ad arbitros, sors. Inte dum communium amicorum interpositio

litem dirimit. Si media pacata nil essiciant, tum demum ei, qui justam causam habet, bello experiri licet.

Non est ille status, status belli, prout Hobhesius fingit, sed tamen parum fidae pacis. Unde nemo quidem sine causia lacessendus, sed in pace tamen etiam de hello cogitandum.

116쪽

CAP. II.

GALIBUS. .

ΡRimus status adventilius est coniugalis.

reliquarum societatum primordium &

seminarium . .

Coniugium secundum legem naturae consideratum , est societas maris & foeminae pacto inita, de corpore mutuo praebendo, procreandae sobolis causa. . II L. Hunc enim in finem , non vero ad exsaatiandam inanem voluptatem illa sexuum inter se proclivitas a sapientissimo Creatore instituta est. Extinctionem tamen libidinis finem secundarium esse, non diffitemur. IV. Unde non modo sodomia , hestialitas, adulterium, sed & scortatio simplex legi

Obligatio ad matrimonium ineundum est Disitigod by Corale

117쪽

De Offieiis conjugalibus. . I93 est vel universialis, qua generis humani propagatio per coniugium, non per vagos concubitus, fieri jubetur: vel lingularis, sua illi ad matrimonium contrahendum obialigantur, qui per rationes physicas & morales idonei sunt, & in casto coelibatu vivere nequeunt.

VI. Polygamia virilis legi naturae repugnat, non item muliebris, nisi ex consequenti, postquam lege DEI positiva universali non licet alio pacio inire matrimonium, quam ut unus unam tantum habeat. VII. Divortium quoque legi naturae non est contrarium; etsi perpetua societas conjugum, uti & monogamia, rationi convenientior sit e lege tamen divina positiva universali, eXtra casum adulterii & malitioia

desertionis, illud prohibitum est. v III. Ex eadem lege DEI positiva universiali derivandum est imperium mariti in uxo

rem a

IX. Nuptiae in linea recta naturali iuri repugnant , idque ob confusionem obligatio

num. X.

Fratrum autem & sororum coniugia,ut &

eorums

118쪽

τοι De Ofilis Conjugalibus.

eorum, qui in iecundo gradu lineae collateralis inaequalis se contingunt, contra legem naturae non sunt.

XI. In civitatibus pro legitimis matrimoniis non habentur, quae ad formam legibus civilibus praescriptam non sunt inita. Aliud tamen est matrimonium illegitimum, aliud minus solenne: quale est illud, quod admorganaticam dicitur. XII. ossicia coniugum mutua ex fine & natura hujus societatis, itemque ex generali paciscentium ossicio facile intelliguntur. De-hent scit. I. alter alteri corporis potesarem facere, cet. diligere, invicem, 3.)in Iublevanda indigentia, nutrienda oreducanda prole, regendaque familia adiumento esse, or 4. sidem conjugalem sancte strvare. Ex imperio quoque maritali lege divina instituto maritum ad prudentem uxoris directionem, uxorem ad obsequium or venerationem obligari , manifestum est.

CAP.

119쪽

GA P. III.

TUM ET LIBERORUM.

naturali consecutione ortus, est Paternus , cuius fundamentum est societas inter parentes & liberos. IIa Potestas parentum in liberos oritur non immediate ex generatione, sed ex ossicio

educandi, quod sine directione actionum, seu imperio, administrari nequit. III. Ossicium autem educandi parentibus a lege naturali iniunctum esse patet, quia hi generarunt, & ob propinquitatem, naturalemque in liberos amorem, eo quam Optime fungi possunt. IV. Quodsi tamen educatio iam sit absoluta.& liberi nihilominus in familia paterna manere Velint, continuatio imperii tacito horum consensu nititur. o V.IM

120쪽

Imperium hoc utrique parenti competite si tamen societas coniugalis sit rectoria, penes eum praecipue erit, cujus potiores in 1lla sunt partes, adeoque ex lege DEI positiva universiali regulariter primario penes pa-- trem , secundario penes matrem.

VI. Mortuo patre matri accrescit potestas ,& in quemvis transit, qui educationis curam in se suscepit.. VII. I anta est parentum potestas, quantam finis , qui est educatio, requirit. VIII. ' Non habent ergo facultatem occidendi prolem in utero, neque natum abiiciendi, neque ius vitae & necis ex delicto in liberos, nisi simul sint summi imperantes in Civitate, vel saltem principatum aliquem familiae in statu naturali gerant, vel in statu civili ex concessione legum hac potestate loco summi imperantis fungantur. IX. Habent autem facultatem modice castigandi, & contumaces domo ejiciendi, a que abdicandi.

Pro diversitate aetatis patriae potestatis exercitium suos habet gradus, aliterque tractandus

SEARCH

MENU NAVIGATION