Themata jurisprudentiae naturalis ad ductum lib. Pufendorfiani de officio hominis et civis olim ad disputandum proposita nunc recusa auctaque nonnullis in locis vel emendata, auctore Joh. Eberhardo Roslero ..

발행: 1731년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

De Actione Humana. I a. Quaeeunque in quolibet homine sunt, vel non sunt, quae penes ipsum non fuit ut abessent vel adessent, non possunt ipsi imis putari, nisi quatenus per industriam defectum, cum potuisset, non supplevit, auu nativas vires non adjuvit. 3. Quae per ignorantiam essicacem ae circumstantiae essentialis, aut errorem inis

vincibilem patrantur, imputari non pos

sunt

4. I6norantia , ut & error, circa Ieses& ossicium cuique injunctum ab imputatio. ne non liberat. s. Cui occasio agendi citra suam culpam deest, illi non imputatur , quod non eg

rit.

6. Non potest alicui imputari, quod non praestiterit ea , quae vires ipsius excedunt , nisi quis sua culpa vires amiserit. 7. Non potest imputari quod quis per violentiam coactus patitur, possunt tamen imputari actiones mixtae. 8. Eorum, qui rationis usu destituuntur. actiones non imputantur. 9. Denique non imputari positant somnia. nec actiones in somno patratae, nisi quatenus quis vel diurnis cogitationibus illis occasionem dedit, vel debitas possibilesque cautelas non adhibuit.

32쪽

. st is a

CAP. II.

NORMA ACTIONUM

HUMANARUM,

DE LEGE IN GENERE.

; aliquam componendas esse, probatur I. ex facultatum praestantia, a. inclinationum Varie - tate , 3. hominum praVitate.

4. imbecillitate , & hinc orta indigentia sceletatis, quae sine ordine &lege stare nequit. II. Ea igitur norma est Lex, quae est decretum , quo superior sibi subiectum obligat, ut ad istius praescriptum actiones suas compo

III. Effectus legis est obligatio e nam lex perinmissiva proprie non est leX. IV. Obligatio est vinculum juris, quoneeessitate

33쪽

De Norma Actionum Humanarum. I9state adstringimur rei alicuius praestandae; si ver est qualitas moralis passiva, qua quis praestare aut pati quid tenetur.

Dissert obligatio a coactione, quia hareextrinsecus movet voluntatem, illa intrinsece conscientiam assicit. VI.

Ad id , ut quis possit recipere obligatio

nem, tria requiruntur, ut habeat I. stuperiorem. a. intellectum. 3. Voluntatem liberama

VII. Superior hic intelligitur, qui in alterum habet imperium t ad quod non modo Vires, sed inprimis iustae cauta requiruntur. Ju-1tae Imperii Divini causae sint Creatio &Conservatio, humani autem vel voluntas DEI per legem naturae , aut positivamuniversialem ' ' , aut speciale praeceptum patefacta,vel ipsorum hominum inter se consensus ' ' , cujus firmitas itidem a lege nais turae pendet.

VIII. Lex non obligat nisi promulgata ; sive promulgationem ultimum estentiale legis

Qua imperium maritale constitutum est. in Theocratia Israelitarim .' Quo imperium herile & civile constituuntur.

34쪽

ro De Norma Actionum Humanarum. complementum, sive conditionem sine qua non , appelles. rea

Legis persectae duae sunt partes r edictum', & sanctio poenalis' . Neque vero lex alternative obli t. Vis legis proprie est significativa. Sed&vis obligandi ei tribuitur, quae principaliter & originaliter est in legislatore, instrumentaliter seu notionaliter in lege, min, sterialiter in conscientia. XIa

Materia legis debet esse poss1bilis & utilIs. Posterioris tamen requisiti defectus non tes- Iit obligationem. XII. Nec iustitia, quatenus se habet ex parte Imperantis, est de essentia legis. XIII. Dispensatio est exemtio peculiaris persionae ab obligatione legis ad ipsam alias pertinen-

XIV. Cum dispensatione perperam Consuriqditur aequitas , quae pro diversa definitione Edichim est prior pars legis, quasgnificatur, quid sit agendum vel omittendum. ' Sanctio poenalis est posterior pars legis, qua significatur, quid sit patiendum ei, qui edictuin violavcI1

35쪽

De Norma Acyionum Humanarum. 2Ine vel cadit in legem naturae, Vel non cadita XV. A relatione ad legem actiones sunt vellicitae vel necessariae , vel bonae vel malae. XVI. Non omnia, quae licita dicuntur, etiam honesta siunt.

XVII.

Ad actionem bonam requiritur, ut ex omni parte cum lege congruate ad malam sufficit, si in una parte denciat.

XVIII.

Si praeter relationem ad legem etiam reis spectus involvitur ad personas , in quas exercentur actiones: hae sunt vel iustae vel iniustae. XIX. Sumitur tamen interdum iustitia etiam pro attributo personarum , & tum est constans & perpetua voluntas suum cuique tri-huendi. XXaAst quando actionibus tribuitur, definia

Seeundum alteram definitionem . quitas est eorrecti ejus, in quo lex deficit ob universalitatem: Serenudum alteram est dextra legis interpretatio, qua e naturali ratione ostenditur, calum aliquem peculiarem sub lese universali non comprehendi eo quod alias absurdi quid inde foret secutum

36쪽

eta De Norma Acyronum Humanarum. tur recta adplicatio carundem ad perso

XXI. Iustitia recte a Grotio in attributricem&expletricem distinguitur, expletrix denuo commode dividitur in rectoriam & aequatoriam: Huius, quatenus circa contractus Versatur, nobilissimae sipecies sunt distributiva & commutativa.

XXII. Iniustitia, quae iustitiae expletrici opponitur, injuria adpellatur, ad quam requiritur, ut ius perfectum laedatur, ut actio ex proaeresi sit si scepta, ut invito inferatur. XXIII. Si propositum absit, nec agens per negligentiam peccaverit , infortunium L casus fortuitus, ast si negligentia accesserit, culpa adpellatur , quae pro diversitate graduum negligentiae in latam, levem & levissimam dispescitur.

Lex resipectu auctoris dividitur in divinam& humanam: illa in naturalem & positivam; positiva in universialem & particularem; quae vel ceremonialis est vel forensis. XXV. Cum hac divisione commode conciliari potest

37쪽

De Lege Naturali. 23 potest Theologis recepta divisio legis di. vinae in moralem , ceremonialem & forense

sema

CAP. III.

LEGE NATURALI.

nem hominibus innotesicens, imis mutabiliter obligans eos ad faciendum vel omittendum, quod cum natura divina & humana necessario convenit Vel pugnat.

II. Haec ex ipsa natura humana cum relatione ad DEUM finemque ab eo intentum spectata cognosci potest. Unde & existentia legis naturae luculenter patet. 1lI. Methodus autem & investigandi & demonstrandi varia est e quae varietas tamen ipsius disiciplinae certitudinem non tollit. IV. Neque Vero necesium est, ut omnes ex iisdem

38쪽

24 De Lege Naturali. iisdem principiis deducant conclusiones rmodo alioquin Vera sint , & illis , qui

utuntur , aut quibuscum agitur, satis evi. dentia.

Multa etiam ita comparata sunt, ut quamvis diversia videantur , conciliari tamen haud dissiculter queant. VI.

Sunt autem & alia posita a quibusdam uti falsa, ita periculosa simul & intolerabii Iaa

Pulandorfius pro principio legis naturae habet socialitatem, & hanc fundamentalem legem naturalem constituite Cuilibet homini , quantum inse, eolendam ct servandam e e socialitatem : seu, hominem deis bere esse socialem. VIII.

Hanc vero ex hominis natura ita demonstrare conatur, ut ex eo, quod homo I. se ipsium amat & conservare studet, 2. citra aliorum auxilium vel consservari nequit, vel saltem miserrimus est , 3. ad mutua eommoda promovenda aptus, ε. ad nocendum proclivis non modo, sed& s. idoneus, ε. in inclinationibus varius & mutabilis. colligat societatis colendae necessitatem. IX. Digitigod by Coos e

39쪽

IX. Nos socialitatem pro adaequato principio hactenus habemus, quatenus ipse Pufendor-fius haberi voluit L. II. c. I. g. Ιy. ut nem pe non sit ullum praeceptum iuris naturalis alios homines spectans, cujus ratio non ultimo inde petatur.

Si vero pro adaequato totius iuris naturae principio habeatur, id potissimum incommodi habet, quod religio hoc modo

sub ordinetur socialitati, vel saltem praecipua ossicia inde non nisi indirecte possint probari. Adde , quod, abstrahendo ab omni ad colendam socialitatem obligatione, ratio homini & cultum DEI & conservationem sui injungat. XI. Unde illorum sententia nobis quidem maTime probatur , qui ex cultu DEI, conservation ut o socialitate omnia iuris naturae ossicia derivant. Idemque sentiunt,

qui in amore DEI, mi & proximi, vel ia

tum iuris naturae principium constituunt. XII. Neque enim necessarium requisitum est, ut principium omnium ossiciorum unicum sit. Nam & ipse Servator summam legis non ad unum , sed ad duo praecepta gene D ralis.

40쪽

as De Lege Naturali. ratissima redegite quorum alterum secunis dum & tertium ex nostris, implicite quidem , sed tamen satis manifeste, comprehendit.

XIII. Illa Ipsia autem principia homo ex inspectione naturae suae facili negotio colli. Deprehendit nempe homoe in originem suam reflectens, se totum dependere ab altiori principio , quod DEUM appellamus, se nihil habere a se ipso, neque se ipsium

conservare posse, intellectum & voluntatem a DEO accepisse non sane frustra, sed ut Creatorem suum agnitum omni Veneratione colat.

XV. Sed & in se Ipso deprehendit essicacissumum sui conservandi studium, & media quoque suae conservationis sibi suppeditata videt. Unde, cum neque haec Dustranea, neque tam artificiosum opus a DΕΟ creatum esse, ut statim interiret, sapientiae divinae Conveniat, concludit, DEUM velle, ut se ipse conservet, & conservationis mediis

recte utatur.

XVI. Cum vero eandem in aliis quoque hominibus naturam esse videat, eundem instinctum

SEARCH

MENU NAVIGATION