Themata jurisprudentiae naturalis ad ductum lib. Pufendorfiani de officio hominis et civis olim ad disputandum proposita nunc recusa auctaque nonnullis in locis vel emendata, auctore Joh. Eberhardo Roslero ..

발행: 1731년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

De Uscio Hominis erga se 'sium. 37bus, quam bruta, instructum t has ipsas tamen emendatione opus habere, 3. non sibi soli, sed societati, natum, 4. vires suas esse finitas, nihilque tam in potestate sua esse, quam quae a libero arbitrio proficiscuntur. Hinc colligit, facultates emendatas Viresque a DEO concessas, in quantum illarum usus a libero arbitrio dependet, recte &prudenter impendendas. IXs Recte homo utitur intellectu I. legitimum finem sibi proponendo, a. actiones&media recte ad illum attemperando, 3. con

stantiam in iudiciis servando.

Recte utitur voluntate, si caveat ne I. rectum iudicium praecurrat, nec a. decretis ejus obluctetur. XI.

Cum quaedam viribus hominis sint abso Iute impossibilia, quaedam aliunde impediri possint , quaedam adhibita dexteritate expediantur: Viribus recte utitur, si eas in impossibilibus non seu stra consumat, in ceteris, si tanti videantur, propositum recte

formatum urgeat, nec tamen contra torrentem nitatur, provide agat; sed eventum providentiae divinae committat, securitatem& anxietatem, insolentiam & desperationem fugiat.

XII.

52쪽

38 De Ucio Hominis erga se 'sum.

XII. Res appetitum stimulantes sunt existimatio, opes & VoluptateS. XIII. Existimationem siinplicem famamque boni viri acquirere quivis & tueri, intensi

Vam atque honorem non nisi recte factisamhire studeat: si desit occaso, aequo animo ferat, arrogantiam fugiat, de inani-hus ne glorietur, multo minus per scelera ad honores grassetur. XIV . Opes respiciendae ut instrumenta coninservationis nostrae Ac liberalitatis in alios eparandae, possidendae & erogandae iuste, moderate & honester animusque ita assuefaciendus , ne amissis opibus concidat. XU. Voluptates non absolute damnandae, sed

innocentes modice degustandae sunt: neque enim omnes rationi repugnant; sed illae demum , quae cum delictis conjunctae periculum, damnum , dedecus, dolorem post se trahunt.

XVI. Assemium excessus animi vigorem profli-vat, iudicium intellectus obnubilat, indeis pia ab officio inclinat. XVII. Temperandi itaque affectus sunt, non ta-

. men

53쪽

De Ofilo Hominis erga se ipsum. 39

men eradicandi, nisi quatenus malitiam con- notant, ut invidia. Sed metum & iram in horum numerum reserendos non arbitra

mura

XVIII. Ad studia literarum tractanda non quili-het est obligatust tenetur tamen quivis aliquid addiscere honestumque vitae genus eligere, quo Vel se suosque alat, vel humano generi inserviat. XIX. Cura corporis in eo consistit, ut Valetudo & vires conterventur ac confirmentur congruentibus alimentis ac laboribus. Hinc fugienda intemperantia in cibo, potu, Venere , labore, affectuum excessus , &nimia mollities. XX. Ad ossicium circa corpus refertur etiam conservatio vitae, quam homo sibi pro lubitu non potest abrumpere. XXI. Δυτοχειρος tamen non sunt, qui vitae genus eligunt probabilem maturiori fato occasionem daturum, nec qui iussu imperantis aut eX muneris ratione, aut ossicio charitatis, pro aliis probabili vitae periculo se exponunt.

XXII. Neque illicitum putamus mortem sibi

54쪽

o De Ofio Hominis erga se 'sum. consciscere iusta judicis sententia ad id conis

demnatum.

XXIII.

Non licet tamen spontanea morte prae venire mortem aliunde cum cruciatu aut

ignominia sibi imminentem, aut declinare violationem pudicitiae. XXIV. Ex ossicio hominis erga se ipsum ius vi lentae defensionis & jus necessitatis fluunt. XXV. Defensio sui violenta regulariter licita. interdum praecepta, interdum prohibita est. XXVI. Tentanda tamen prius lunt leniora & tutiora remedia.

XXVII. In statu civili armores sunt defensionis

violentae limites', quam in naturali, Cum ratione causiae, tum ratione termini a quo,

& ad quem a XXVIII.

Lieita est desensio etiam adversus erran tem, furiosium , ebrium, noctambulum rquippe cum non ex delicto invadentis, sed ex invasit iure se conservandi derivetur. XXIX. Ad fugam non obligatur, qui tutum in propinquo sustugium non habet. XXX. Disitigod by Cooste

55쪽

De Officio Hominis erga se usum. 4IXXX. Favore defensionis non fruitur, qui in duellum provocatus, ubi comparuerit, ita premitur, uri ni provocantem transfodiat,

ipsi sit pereundum. XXXI. Quod pro defensione vitae, idem & pro

defensione membrorum concediture ne

distinctio inter membra nobiliora & minus nobilia in praxi usium habet. XXXII. An idem liceat pro pudicitia , magis

controversum est. Nos, si homino vivorent in statu naturali, amrmandum censiemus, neque per statum civilem illam licentiam sublatam esse arbitramur. XXXIII. Desensio rerum in statu naturali licita est eum caede agθressoris, modo res non sit exigui momenti: non item in statu civili, ubi directe propter res servandas neminem licet occidere, nisi in quantum sine his vita conservari nequit.

XXXIV.

Furem nocturnum occidere licitum est ob praesumptum vitae periculum. XXXV. Interdum favor violentae desensionis in aggressorem recidit, ubi hic poenitentia ductus satisfactionem & cautionem obtulit.

F XXXVI.

56쪽

1 De Osseis Hominis erga Ie 'flim. XXXVI.

Necessitas lege carere dicitur, non quod ius tribuat violandi legem, sed quod ex fine legis, & hinc priae sumta Legislatoris volun istate , ostendat casius illos necessitatis sub lege non contineri. XXXVII. Neque id tantum pertinet ad leges humanas, sed etiam divinas, imo & naturales, non affirmativas modo, sed & negati

XXXVIII.

Interdum ubi necessitas ius non tribuit, favor tamen necessitatis quodammodo excusat.

XXXIX. Licitum ergo est membrum aliquod sibi

abscindere ad conservandam vitam. XL. Licitum quoque est in fuga pontem re scindere, quanquam unus alterve hosti hoc modo obiiciatur: item adnatantem in naufragio ad tabulam duorum non capacem iamque occupatam repellere. XLI. Non autem licet in via interpositum innocentem, qui decedere nequit, directe

57쪽

De Veio Hominis erga se 'sum. 43

occiderer etsi qui prosternit aut saltum super ipsum molitur , etiam cum aliquo ejus periculo, excusationem mereatur. Quod si tamen innocens hoc modo laedatur, laesio , quantum fieri potest , reparanda erit. XLII. Licet quoque res alterius non atque indigentis in summa necessitate, in quam citra Culpam nostram pervenimus, aliis mediis frustra tentatis vi aut clam auferre, .cum animo tamen restituendi. XLIII. Denique in summa necessitate rem alterius viliorem pro conservanda nostra pretiosiori licebit perdere, cum obligatione praestandi aestimationem, nisi ea una fuisset

peritura.

CAP. VI.

ALIIS.

tica.

58쪽

De non caedendis aliis. IIa Absoluta sunt, quae omnes homines, qua tales , antecedenter ad omne instituistum, pactum, aut factum humanum obligant.

III. Hypothetica sunt, quae vel institutum aliquod ab hominibus introductum aut reinceptum , vel statum adventitium suppo

nunt.

. IV. Inter absoluta primum praecipuumque ἰutpote latissimum , facillimum & maxime necessarium est: Neminem Dis.

Absque hoc pax & tranquillitas generis humani consistere nequite &, vi aequalita. tis naturae humanae, quod quisque sibi non vult fieri, id aliis quoque ne faciat, obstrictus est. VI. Laesio fit per ablationem, denegationem, subtractionem vel corruptionem honorum, iure connato vel acquisito nobis competentium.

VII. Laedere homo hominem potest, in mente, corpore, Vita, fama, opibus & juribus. VIII. Disiligod by Corale

59쪽

Te non Ddendis aliis. 4s VIII. Ex hesione damnum oritur r quod hielatissime sumitur pro privatione honi cujusvis ob factum alterius jure destitutum. IX. Quacunque in re facta fuerit laesio, δε- mnum datum quantum fieri porest) est restituendum. Nam restitutionis denegatio est continuata laesior & vana alioquin Iex esset de nemine laedendo.

Damni nomine non venit denegatio eorum, quae obligatione imperfecta debem

tura

. XI. .

Non modo resipis principalis restituenda est, sed & fructus, qui iuste siperari poterant: imo quicquid ex aliqua laesione velut naturali necessitate deinceps profluxit. XII. Non omnes qui occasione alicujus actus noxii peccato obstringuntur, ad restituendum obligantur: sed illi demum , qui revera damni causa fuerunt, vel immediate per se , Vel per alios, & momentum aliquod ad id contulerunt faciendo vel omittendo.

XIII. Patrator facinoris primario tenetur ad F 3 restituis

60쪽

De non Ddendis aliis. restitutionem, nisii ab alio pro imperio iussus aut coactus fuerit; tum enim jubens &cogens primario obligatur. XIV. In actibus individuis, & iis qui ex plurium consipiratione proveniunt, Omnes pro singulis & singuli pro omnibus in solidum tenentur: in dividuis vero citra conspirationem siusceptis quilibet pro parte damni a se data. XV. Reparatione ab uno facta , reliqui liberantur et quod in poenis secus est. XVI. Non solum qui dolo , sed & qui culpa qualicunque laesit , damnum reparare de-

heta

XVII. Casum fortuitum non praestat laedens, nisi ultro in se susceperit, aut culpa praecel

serita

XVIII. Si servus damnum dederit citra culpam domini, obligatur hic, ut vel servum laesio

dedat, vel damnum res arciat: cum servus naturaliter obligatus sit ad damnum a sedatum reparandum, nec dominus laesum

in jure suo prosequendo impedire debeat. XIX.

SEARCH

MENU NAVIGATION