Themata jurisprudentiae naturalis ad ductum lib. Pufendorfiani de officio hominis et civis olim ad disputandum proposita nunc recusa auctaque nonnullis in locis vel emendata, auctore Joh. Eberhardo Roslero ..

발행: 1731년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

stinctum, eadem conservandi media illis quoque data deprehendat, illos etiam aDEO conservara velle rectissime iudicat, atque hinc infert, se non modo non impedire , sed & promovere debere aliorum conservationem; quod sibi non vult fieri, aliis quoque non faciendum , & quod sibi vult heri, aliis etiam faciendum, hoc est, socialiter vivendum. XVII.

Nec minus recte socialiter vivendum esse demonstratur a Pulandorfici ex socialitatis ad singulorum non modo , sed & universi generis humani, conservationem necessi

tate.

XVIII.

Quin etiam ex dotibus & facultatibus hominis ad societatem spectantibus, &extra hanc usum vix ullum habentibus. nec non ex naturali eius appetitu liquido

colligitur, quod DEUS velit hominem esse

socis . XIX. Patet hinc, praecepta legum naturalium non ideo tantum esse observanda, quia

manifestam habent utilitatem , sed quia a DEO pro imperio sunt injuncta.

XX. Imperium enim DEO in homines vi creationis & conservationis competere supra D ab asteris

42쪽

28 De Lege Naturali. assertum est e voluntas autem imperantis de actionibus subditorum hoc & non alici modo instituendis quocunque modo significata indolem & vim legis habet.

XXI.

Quando lex naturae natura nota & cor dibus hominum inscripta dicitur, id non ita intelligendum , quasi in animis hominum nascentium inhaereant actuales & distinctae propositiones circa agenda & fugienda.

XXII.

Neque tamen lassicit dicerer ideo hanc legem cordibus inscriptam dici, quia, cum recordari non possimus quando primum naturalia praecepta hauserimus, non aliter de ea cognitione cogitemus , ac si illa no- his nascentibus iam adfuisset, id quod cuilibet etiam circa linguam ipsi vernaculam contingat.

XXIII. Sed rectius dicitur e denotari illa phrasi

notitiam habitualem aut habitui analogam, quam alii potentiam proximam appellant , quae coniuncta est cum naturali quadam propensione , qua intellectus ad assentiendum fertur.

XXIV.

43쪽

De Lege Naturali.

XXIV. Habet lex naturae ultimam suam originem iton in libera voluntate, sed sanctissima perfectissimaque natura divina, & pro obj eto habet actus necessario praecipiendos a vetandos e quamobrem & immutabilis est& in dispensabilis. Quibus si promulgandi modum addas, differentiam ejus a legi-hus divinis positivis haud obscure intelli

ges.

XXV. Divisio ossiciorum tripartita in ea. quae erga DEUM, se ipsum & alios praestare debet homo, adaequata est.

CAP. IV.

44쪽

CAP. IV.

OFFICIO HOMINIS

ERGA DEUM,

SEU, DE

RELIGIONE NATURALI.

Th. LPRimum praeciquumque hominis omiscium est ossicium erga DEUM, cujus tractationem , quatenus eX naturae lumine innotescit, merito sibi vindicat Iurisprudentia Naturalis. II. Ab lvitur illud duabus partibus t recta DEI cognitione , rectoque ejus cultu. III. Quicquid cognosci de DEO ex rationis lumine potest, commode ad quatuor hasce propositiones reducitur. I. DEUM existere. a. DEUM esse conditorem hujus universi. 3. Illum regimen eXercere cum in universum mundum , tum praecipue in genus humanum. 4. Et nihil imperfecti tri-huendum. IV Disiti sed by Cooste

45쪽

De Osticis Hominis erga Deum. 3 IIV. De existentia DEI homo non modo per notitiam insitam convincitur, sed illa etiam variis argumentis demonstrari potest.

Revocari solent argumenta haec ad ceristas classes , quarum prima Metaphysica, altera Physica , tertia Historica , quarta Moralia complectitur: ex quibus omnibus aliquid depromit Pufend. VI. Argumentum Metaphysicum desumitur a

Rhordinatione causarum contingentium ,

in quarum progressu deveniendum tandem ad aliquam primam necessario existentem, quam DEI nomine indigitamus. VII.

Argumenta Physica deducuntur partIma motu, qui in hoc mundo consipicuus est,& primum motorem indicat; partim a conis templatione machinae huius mundi , quae sive immensiam ejus magnitudinem, sive rerum ex quibus componItur numerum innumerabilem , sive admirandum ordinem aptis, simamque disipositionem , sive omnium ad certos usus finesque directionem consid

res , artificis potentissimi ac sapientissimi existentiam luculenter demonstrat. VIII. Ex historia constat, perpetuam esse hano generis

46쪽

ga De Officio Hominis erga Deum. generis humani persuasionem, quod non

exi8uum pro Veritate argumentum est. Αccedit,quod paucorum millium annorum modo historiam habeamus, quae& ipsa regnorum , populorum, artium atque scientiarum origines atque incrementa tradit. Unde colligitur mundum hunc habuisse initium, hoc est, a DEO esse creatum.1Xa Argumentum morale hinc petitur, quod tranquillitas & salus seneris humani continetur religione e quis autem credat, humanam societatem consistere non posse nisi per universalem generis humani errorem p

Possunt & debent Athei tanquam turhatores societatis humanae etiam poenis civilibus coerceri. XI. Quando ex contemplatione machinae huius universi DEUM esse probatur, simul probatur eum esse mundi conditorem, qui neque a seipso esse, neque fortuito atomorum concursu conflari potuit.

XII. Regimen & providentia DΕΙ probatur ex

essectu cum physico, constanti nempe Ordine, tum morali r quandoquidem nefata DEI providentia non minus omnis tollitur religio, quam negata ejus existentia.

XIII.

47쪽

De Offieis Hominis erga DEUM. 3 3XIII.

Cum DEUS sit omnium rerum & perfectionum prima causa atque independens rpatet, nihil ei tribuendum quod imperfectionem involvat. Unde infinitus, immensus, incomprehensibilis, omnipotens, Omniinscius, optimus , maximus, quin & unus

est. Et si quid de DEO dicitur , quod ipsi

cum rebus creatis commune esse videtur.

id remota omni imperfectione ves improprie est intelligendum. XIV. Cultus DEI in internum & externum dispescitur, sensu non exclusivo, sed cumula

XV.Cultus DEI internus consistit praecipue in eius honore ac veneratione ob maiestatem &imperium ejus r in amore ob honitatem: in θedc aequiescentia ob eandem honitatem cum omniscientia, sapientia & potentia conis iunctam r in timore ob omni scientiam, potentiam, iustitiam & bonitatem: in obsequio, quod iure creationis & conservationis regimen exercenti merito debetur. - XUI.

Cultum etiam externum DEO deberi ipsa naturalis ratio dictitat. Sive enim DEUM

resipiciamus, cum ab eo non minus exter

nae nostrae facultates quam internae depen-Ε deant ἔ

48쪽

34 μ Officis Hominis erga DEUM.

deant; illas quoque in gloriam creatoris impendendas esse intelligimus et sive ad nosmet ipsos attendamus ; interior animi ad DEUM elevatio per externum cultum eXcitatur, fovetur & aliturr sive alios homines consideremus ; non modo nostro exemplo illos excitare ad colendum DEUM debemus, sed & relisionis nostrae documenta dare, ut pro idoneis humanae societatis membris, quibuscum tuto agi possit, reputemur. XVII. Consistit cultus externus potissimum In precibus &gratiis agendis selebKatione per fectionum & beneficiorum divinorum Iur iurando religiose, considerato de DEO r busque divinis loquendi modo, rerum exi miarum oblatione, es obedientia inprimis

S XVIII.

Sacrificia vero & septimi diei sanctificatio ex lumine naturae non possunt deduci. XIX. Ad salutem aeternam consequendam religio naturalis minime sufficit. XX. Religio est ultimum & firmissimum non modo societatis humanae universalis, sed di particularium societatum vinculum.

CAP.

49쪽

. d. X GCAP. V.

OFFICIO HOMINIS

ERGA SE IPSUM

Th. I. DAri dificium hominis erga se ipsum

inde potissimum demonstratur. quod actiones nostrae etiam circa nosmet ipsos occupatae directionis per legem cum capaces tum indigentes sunt.

socialitate probatur e cum ideo quoque homo circa se ipsum non omnia prolubitu disponere possit, partim ut cultor idoneus diis vini Numinis , partim ut commodum &utile membrum societatis humanae esse queat.

Ad curam animae & corporis habendam obligatus est homo r ita tamen ut, illa huic praeferenda sit.

50쪽

3s m Urio Hominis erga se ipsum.

I UaΛnimus excolitur I. Recte sentiendo de rebus ad officium pertinentibus. I. Dextreiudicando de rebus appetitum stimulantibus. 3. Affectus moderando. 4. Honestis artibus atque scientiis operam dando.

Ad recte sentiendum de rebus ad officium pertinentibus requiritur, ut homo recte cognoscat DEUM & se ipsum. VI. Notitia DEI practica, h. e. eum Cultu coniuncta, ad officium hominis erga seipsum eatenus pertinet, quatenus est fundamentum illius acquieicentiae, qua hominum animi intrinsece perfunduntur. VII. Repugnant ei Athei simus, Epicureismus, Stoici simus , Astrologia judiciaria circa actiones hominum, doctrina de immutabili rerum omnium necessitate, doctrina indulgentiarum , cultus DEI arbitrarius societati & sianae rationi adversius, pietatis a probitate separatio , operum supererobationis

Venditatio, peccatorum extenuatio, preces pro malis aliorum immeritis &c. VIII. Qui se ipsum nosse studet, deprehendit I. se ori8inem habere a DEO ejusque imperio subiectum , a. facultatibus nobiliori-

SEARCH

MENU NAVIGATION