Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

virtute quidem vitam persecte initituerunt, pro pter arrogantiae autem matrem inanem quae vocatur gloriam , in infit num inferorum barathrum&isundum praecipitati fuerant, & quae longo tempore ερ plurimo labore sibi pepererat, amplectenda,& acerrimo studi comparanda exercitationis benefacta, V no temporis momento arrogantia Z vana dese per i Iasio de amiserant.gratia autem nostri Seruatoris,& sanctorum patrum prouidentia,& viscerum miseratione , erepti sunt a spiritalibus diaboli: laqRcis & sanctorum precibus rectipaauerunt priorem Vitam quam agebant ex virtute.Υ.

si riptae ad Lase sum praepositium,abhi i raclide Episcopo Cappadociae. iEatum censeo tuum esse institutum . Parcit enim ut incipiat epistola a beati tu diae, quod cu omnes vanis rebus inhient,& lapides aedificent, ex quibus nullam capient utilitatem, ipse velis doceri ratione; aedifi Forte dicenda, cij. Solus enim est uniuersorum Deus qui nequit doceri. quandoquidem & ipse per se est, & ante se Ii,ἡ lik,' habet alium. Alia aute omnia doceri possunt, tu quoniam sunt dc facta de creata Atque primi quidem ordines magistram habent summam trinitatem.Secundi autem discunt a primis.Tertio autem a secundis. Et sic deinceps, & per ordinem ,Vsque ad extremos. Qui enim sunt praestantiores honore &

32쪽

re & virtute, docent eos qui sunt inferiores cognitione. mi ergo ex immanisse non egere magiitiis, aut non parent iis qui docent in charitate, labo, rant morbo ignorationis,quae est mater arrogatitiae. Inter quos primas partes tenent ad interitum, qui eodem vitio ex ciderunt a coelesti habitatione in aere volantes daemones, ut qui aufugerint ab iis qui erant inc lo magistris. Non enim dictiones aut syllabae sunt doctrinae quas nonnunquam habent etiam qui sunt pessimi: sed mores recte compositi,& molesti ae,5 terroris, metus,& Irae vacuitas, &in rebus omnibus fiducia ac dicendi libertatas, & quae ratione, non secus gignit quam ignis flammam, mansuetudo. Nam si ita non esset, non dicere:magnus magister suis discipulis. Discite a Natth. itime,quoniam mitis sum & humilis corde. non ve borum ornatu instituens & dirigens apostolos, sed naci Ium bonitate neminem molestia afficiens, praeter eos qui verbum habent odio, & oderunt magistros. Oportet enim animam quae Deo conuenienter exercetur,vel fideliter discere eaquς non nouit, vel aperte docere ea quae scit. Si enim alterutrum horum nolit, laborat insania. Desectionis

enim principium est doctrinae satietas, & verbi fastidium,quod semper esurit anima eius qui Deum diligit. Vale ergo, & iis sanus, & sortis. & tibi Deus concedet ut persequaris Christi cognitio

nem.

33쪽

EXEMPLAR EPISTOLAE

scriptae ad Lausum Praepostum, a Palladio Episcopo Cappadociae. Vm multi multa & varia diuersis temporia bus scripta vitae reliquerint, quorum alia 'quidem, ex Dei supernae gratiae inspiratione, sunt ad aedificationem & securitatem eorum qui fideli pioposito sequuntur dogmata seruato ris: alia autem , ex corrupto & quod hominibus placere cupit proposito, luxuriant ad eorum consolationem qui inanis gloriae morbo laborant: alia autem ex importuna quadam insania, & daemonis, qui quae sunt honesta habet odio, impulsione, ad levium hominum perniciem,& intemerat catholicae ecclesiae labem, ira & arrogantia irruperunt in mentes stultorum, ut vitam honestam <uram obscurarent:visum est mih1 quoque humii propter spem in Christum, magnificentiae tuae iussum reuerenti, vir studiosissime, primum omnium narrare ea quae ad me pertinent, & aetatem,& mentis meae ad virtutem in Deum prosectum, incipiendo a iuuenili aetate.Cum tricesimum quidem & tertium annum agerem in conuersatione cum fratribus & vita solitaria, vicesimum autem episcopatus, totius autem vitae meae quinquagesimum tertium: necessariu existimaui,spiritalis utilitatis gratia, tibi cupienti in scriptis narrare, quae a sanctis patribus recte & ex virtute gesta sunt,tam

masculis quam foeminis, quos & ipse vidi, & de quibus

34쪽

EPIsTOLA quibus audiui ab animis fidelissimis, cum quibus versatus sum in Aegypti solitudine,& in Libya,&Thebaide,& Syene, sub qua sunt etiam qui dicuntur Tabennesiotae. deinde in Mesopotamia, Palaestina, & Syria, Δ in partibus Occidentis, & Romae, & in Campania, & in iis quae sunt circa eas partibus: ut tibi ab initio accuratissime in hoc libro exponam instar narrationis. Vt cum habeas honestum & animae utile monimentum, perpetuum & non intermittendum pietatis & religio nis medicamentum, omnem quidem obliuionis dormitationem,quae ex cupiditate rationis experte in anima ingeneratur,omnem autem in fide dubitationem, omnesque in rerum usu sordes & parcitatem , omnemque dubitationem pusillique Mabiecti animi vitium, & nimiam ad iram propensionem, perturbationemque, & aegritudinem rationis expertem ,& Intempestiuum timorem per id expellas. & ne a corrupti mundi vana spe pendeas, effugias: perpetuo autem desiderio in spe ad Deum proficias, & in proposito pietatis, sis & in

via dux tuus, & eorum qui tecum sunt, & eorum qui tibi subiiciuntur, & maxime piorum Imperatorum. Per quae qui de benefacta omnes qui Christum diligunt, Deo uniri properant, expectantes scilicet quotidie resolutionem animae a corpore, prout scriptum est. Coarctor cupiens disset ui& pMj.t is esse cum Christo. est enim multo melius. Et illud, Para in exitum opera tua, & praeparate in agrum. i enim semper mortis meminit, quae necessari ὁ

35쪽

s AD LAUSUM PRAEPOSITUM omnino veniet, Sc non tardabit, in magnis non osi, fendet , sicut scriptum est. In omnibus operibus

tuis memento nouissima,& in aeternum non peccabis. Neque vero praeter alia omnia haec te fallat breuis admonitio narrationum: neque respuas rudem & inornatam dictionem. Non est enim diuinae doctirin q,ornata, S ad olt edendam sapientiam composita uti oratione, sed verbis persuadere veri- , , talis, ut scriptum eis Aperi os tuum verbo Dei, &,, iudica omnia sane. Et Rursus. Ne declines a narratione senum. Ipsi enim didicerunt a patribus eoru. Ego itaque, vir cognitionis Dei studiosissime, aliqua ex parte sequens hoc dictum,multos conueni sanctos. Neque vero ea cogitatio mihi aliud agenti in metem venit. sed cum triginta atque adeo bis totidem dierum viam consectilem,& Dei gratia pedestri itinere, omnem Romanorum regione pervasissem, viae molestiam nihili feci si conuenire possem virum pium ac Dei amicum, ut lucrifacere

quod non habebam. Si enim qui me est longe prς-

stantior, atque adeo forte etiam uniuerso mundo, multosque superauit & vitae agendae ratione, &cognitione,& spiritali intelligentia,& fide in Christum, beatus apostolus Paulus, Tarso in Iudaeam prosectus est,ut conueniret Petrum &Ioannem &Iacobum: & ideo veluti glorians id narrat,reserens suos labores, ad eos incitandos qui in socordia &H octo vitam transigunt, dicendo, Ascendi Hierusalem ut viderem Cepham, non contentus sola fama illius virtutis, sed desiderans eius quoque intueri faciem:

36쪽

EpIs To LM sfaciem: quanto magis ego qui sum innumerabiliutalentoru debitor, debui hoc facere, non illos sanctos beneficio assiciens, sed mihi peccatori utilitatem afferens.Nam h quoque qui patrum vitas conscripserunt, Abrahae, & Isaac, & Iacob,& Mosis, de Hebae, & Ioannis, & eorum qui deinceps consequuntur, non narrarunt ut eorum illustraretur

gloria, sed ut prodessent iis qui ea legerent. Haec ergo cum scias fidelissime& in primis venerande Christi serue Lause,teipsum saepe admonens, seras patienter nostras ineptias, ut piam tuam mentem custodias, cui natura est insitum ut diuersis vitiis quae sub pectum cadunt & quς non cadunt,tanquam undis agit tur, potest autem sedari sela perpetua oratione & propria tui ipsius cura. Multi enim etiam ex fratribus paulo religiosioribus, qui& de exercitationis & eleemosynae laboribus tibi placebant, & de coelibatu perfectaque & absoluta virginitate se iactabat, & in diuinorum eloquiorum editatione animu vehemeter Intedebant, & rerubonam disciplina freti erat,aberrariit ab impatibilitate temerarit suae sentetiae,seruietestat qui alicuius scilicet pietatis pr textu negocij gercssi cupiditate laboraret.ex qua oriutur & gerendi negocu nimis solicitudines,& ad mala negocia animi applicationes . quas consequuntur curae alienoru negociorum, quae honestorum negocioru curam euel

lunt radicitus, quae est mater propriae sui ipsius curae. Esto ergo rogo te sortis in omni intelligentia, non pingues de nitidas efficies diuitias. quod qui P. B dem

37쪽

AD LAVSUM,PRAEPOSITUM dem certe secisti,eas satis minuens,impertiendo iis

qui indigent. eaeque ad exercendam virtutem tibi fuere ministerio, cum nec impetu aliquo, nec ulla quae ratione careret anticipatione, neque ullo praetextu quo placeres hominibus, iureiurando obligasses tuam libera eligendi voluntatem,sicu i multis euenit hominibus,qui cum non comedendi vel bibendi contentiosae vanae gloriae seruire secissent liberum arbitrium, necessitate iurisiurandi,eiru siis miserabiliter succubuerunt, vel vitae amore &cupiditate. SI ergo αratione participes, & ratione abstineas, nunquam peccabis. Diuina est enim in nobis ratio,quae ab iis quae sunt in nobis motionibus exterminat quide ea quae sunt noxia, assumit aute ea quae sunt utilia. is Iusto enim,inquit,lex non est posita.Melius est e go vinum bibere cum ratione, quam aquam cum

fastu & superbia. Atque mihi quidem Mice, eos

qui cum ratione pietatis ac religionis vinubibunt, esse viros sanctos: eos autem qui inconsiderate &citra rationem cum arrogantia aquam biberunt, esse homines prophanos & corruptos. & nec amplius vituperes aut laudes materia cibi aut potus: sed beatam vel miseram iudices mente eorum qui recte vel male utuntur materia. Bibit aliquado Ioseph vinum apud Aegyptios : sed non fuit mentei sus .erat enim animo munitus. Aquam autem biberunt Pythagoras & Diogenes & Plato, inter quos etiam Manichaei,& reliquus coetus Theolo- ignauia, vel imbecillitate corporis, vel

alicuius voluptatis periurium parientes gorum:

38쪽

opinionis intemperantia, ut ipsum Deum uniuem sorum effectorem ignorarent, & inanima simul chra adorarent. Vsum vini tetigerut ij quoque quicum beato Petro apostolo erant discipuli, adeo ut ipsi Domino,& eorum magistro,omnium autem Seruatori, id probro daretur, ob participationem Mincrepantibus Iudaeis & dicentibus, QSare disci- ,, puli tui non ieiunant,sicut Ioanis discipuli ξEt rumsus insultabant discipulis,& exprobrantes dicebat tacis.,, infideles. Magister vester cum publicanis &pec- catoribus comedit & bibit. De pane aute & aqua non reprehendissent, nisi de obsonio & vino scilicet,is qui vini quidem potionem vituperant, aquae vero laudant&admirantur. Respondet aute Ser- ,,uator pulchre dicens.Venit Ioannes invia iustitit, is neque comedens, nec bibens .carnem scilicet & vi num. nam absque aliis non potuisset vivere. & diis cunt, daemonium habet. Venit filius hominis coa medens & bibens. Sc dicunt. Ecce homo vorax &ri vini potor, amicus publicanorum & peccatorum, propterea quod comedat & bibat. Qi id nos ergo faciemus Nec eos qui vituperant sequamur: nec eos qui laudant. Sed vel cum Ioanne ratione ieiu- nemus,etiamsi nobis dicant Iudaei, Daemon tu habetis. vel cum sapientia Iesu vinum bibamus, si cor, , piis indigeat, etiasi nobis dixerint, Ecce homines,, voraces & vini potores. Neque enim re vera esca

est aliquid, nec potus,sed fides quae per charitatem

extenditur operibus. Cum enim omne actionem

39쪽

1L AD LAUSUM PRAEPOSITvM fides suerit consecuta, condemnari non potest qubis comedit & bibit, propter fidem. id quid enim non est ex fide peccatum est. Sed qua do aliquis ex voluptariis, vel ex iis qui quodlibet aliud peccant, dicit, Fide participo,vel aliquid aliud ago,a ratione aliena cupiditate, vel corrupta conscientia innitens fidei,labitur. Seruator enim distinxit, dicens. A A fructibus ipserum cognoscetis eos. ὁd autefructus eorum qui diuina ratione vitam instituunt & spiritali intelligentia, sit ex diuini Apostoli sententia,charitas dc gaudiu & pax,& longanimitas, benignitas,bonitas,fides, mansuetudo,cotinentia, . castitas,est extra controuersa. Ipse enim dixit bea- .is tus Paulus. Fructus autem spiritus est hoc de hoc. add autem qui studet tales habere fructus, citra rationem,aut inconsiderate,aut intempestiue non comedet carnes, nec bibet vinum, neque cum ulla mala cohabitabit conscientia,rursus dixit ide be D tus Paulus. Omnis qui certat, ab omnibus abstinet. cum sana quidem est caro,abstinens ab iis quae pinguefaciunt. Quod si sit aegra,vel moerore consecta , vel aliquo casu afficta, tunc utetur quidem vel cibo vel potione tanquam medicamento,ad ea curanda quς molestiam afferunt.abstinebit autem ab iis quae sent animo noxia, ira &inuidia, Vana gloria, tristitia, d detractione , superbia & elatio, ne, Deo agens gratias. Cum de his itaque satis disseruerim, tuae rursiis pietati alia assero adhortationem . Fuge pro viribus eorum virorum cogressiones qui nullam habent utilitatem, & pellem exornanti

40쪽

EpIsTOLA is nant aliter quam conueniat. etiamsi sint orthodoxi,non solum haeretici:& laedui hypocrisi, etiamsi cano capite & corrugata fronte prae se serant longitudinem temporis.Nam Vt propter mores gen rosos ab eis nihil laedaris rid certe quod videtur esse minimum te sauciabitan ira enim redditus animo essereris, eos irrides. Quod quidem tibi detrimentum afferet, ut qui in superbiam incideris. Super lucidam autem senestram persequere & viroru& mulierum sanctas congressiones. Vt per eorum veluti subtiliter scriptum librum, possis tuum cor aperte videre,& per collationem probare socordia tuam vel diligentiam. Multa enim sunt quae probitati serunt testimoniu. color vultus qui in ea vita quae degitur emorescit,& vestium ornatus, dc mores compositi;& modestia orationis,& verba nota exquisita & affectata, elegans sententia, cogitata sensaque sapietia. Dominus autem vires dabit tuae

mansuetudini,& omnibus qui sequuntur scopum pietatis, etiamsi vel desidia vel casus aliquis acciderit. Amictus enim, & gressus pedis, & risus d

tium an nunciabit de ipso,ut ait Proverbium. Incupies itaque tibi narrare vitam sanctorum patrum, neque eos,qui sunt in urbibus,vel vicis,vel speluncis, vel solitudinibus tibi ignoti, praetermittam ratione. adiiciens eos etiam qui sunt in coenobiis.

Neque enim locus quaeritur in quo se recte&ex virtute gesserunt, sed modus rectae eorum institutionis , pere quam Christi auxilio vitam egerundangelicam.

B iij VITA

Eretio

SEARCH

MENU NAVIGATION