Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

sentos, reliquis autem uti ad variandu mundum filiae tuae sororis. Cum autem quq dicebatur virgo, tota penderet a puella: inescatur eius ornandae cupiditate : & procidit ad eius pedes, & dicit. Rogo te ne quis alius eas accipiat. Eam ergo adhortatur sanctus dicens. Veni usque ad domum meam, &eas aspice. illa aute noluit.sed ei prςbet quingentos denarios,dicens. Rogo te,ipse eas ut vis cape. Nolo enim videre hominem qui eas vendit. Cum autem quingentos denarios ab ea accepisset sanctus Macarius, dat eas ad usum Plochotrophij. Cum autem ultum tempus praeteriisset, quoniam existimabatur Alexadriae senex vir esse summe pius ac misericors,vixit autem ad centum usque annos,cuius tepore nos quoque fuimus, verebatur eum admonere.Tandem cum eum inuenisset in ecclesia, dicit

ei. Rogo te, quid iubes de lapidibus, pro quibus

dedimus nummos quingentos Z Ille ei respondit, dicens. A quo die mihi dedisti aurum, eos impendi in precium gemmarum .etsi velis eas videre,veni in hospitium . illic enim sitae sunt gemmae,& vide. od si tibi non placeant,tolle aurum tuum. Venit autem illa lubentissime. Habebat autem Pto-chotrophium,in superiori quidem parte mulieres,

in inseriori autem viros. Cum ea autem accessisset,

introducit eam in vestibulum, & dicit ei sanctus Macarius, Quid vis primum videre, hyacinthos, an smaragdos λ Ea vero illi dicit, od tibi vid tur. Ille vero eam ducit in partem superiorem, &ostendit ei mulieres mancas ac mutilatas & orba

52쪽

tas oculis.& dici et,Ecce hyacinthi. Deinde deducit eam in partem inseriorem, & ostendit ei viros, dicens. Ecce smaragdi. & existimo no inueniri his preciosiores. Quὀd si tibi non placeant,accipe aurum tuu. His ergo sic gestis, pudore affecta virgo exiit, & domum reueria magnum accepit dolore, quod hanc rem ex Deo non fecisset, sed adducta necessitate. Postea autem gratias egit presbytero, eum puella cuius cura gerebat, post nuptias momtua esset sine liberis. ipsaque deinceps vitam suam recte instituit.

VITA ABBATIS ARSACIL

ec eorum qui cum eo erant.

Γ Vm ego cum multis sanctis essem congres

sus, & versatus tres annos in monasteriis

quae sunt Alexandriae, & mansissem cum magnis studiosissimisque & optimis viris circiter bis mille, omni virtute ornatis: illinc recedens veni in montem Netriae. Inter hunc montem aute& Alexandriam positus est lacus,qui dicitur Maria. Is autem cotinet ad millia septuaginta. Q uem cum transmisissem, per diem unum & dimidium, veni in montem ad partem meridionalem. In quo monte sita est ingens solitudo quae pertinet usque ad Aethiopiam & Mazicos & Mauritania. In eo aute habitant ad quinque milia viroru, qui Utuntur vario vitae genere, unusquisq; ut potest & vult. adeo ut liceat &solum manere, & cum duobus, dc D tribus,

53쪽

sANCTORUM PATRVM tribus, oc cu quo velit numero. In hoc monte sunt septem pistrinae, quae & illis serviunt, & Anacho retis qui sunt in vasta solitudine,viris persectis,nu-naero sexcentis. Cum ergo toto anno in monte ha

bitassem apud beatos sanctos patreS., magnum Arsaltu, & Putuphastum , & Hagionem & Cronium, S Serapione: & multis antiquioru patrum spiritalibus narrationibus, ab ipsis essem stimulatus: veni in intima solitudine.In hoc monte Netrigvita est maxima ecclesia. dc in ipsa ecclesia sunt tres palmae ex quibus unaquaeq; habet flagellii suspen sum. Et est unu quidem ad castigandos monachos qui delinquunt.'Alteru vero ad puniendos latrones, si quando inciderint. Tertiu vero ad corrigendos eos qui sorte veniunt, & in aliqua delicta incidunt. Adeo ut quicunque delinquunt &conuincuntur meruisse ut dent poenas, palma amplectantur,& tergo plagas praefinitas accipiant, & sic dimittantur. Prope ecclesia autem positu est Xen dochium. in quo venientem hospitem toto tepore accipiunt, etiamsi biennium aut trienniti voluerit manere, lonec velit sua sponte recedere.permittentes ei una hebdomada manere in ocio. Aliis autem

diebus ipsum deinceps attrahunt ad opera, aut in orto,aut in pistrino,aut in coquina.Quod si fuerit quispiam cuius sit habenda ratio, dant ei librulegendii, non permittentes ei ut cum ullo colloquatur usque ad horam sextam. In hoc monte degunt etiam medici dc placentarij. Utuntur etiam vino,& vinum illic venditur. Hi autem omnes suis m

G nibus

54쪽

HISTORTA, nibus faciunt vestem linea, adeo ut sint omnes minime egentes. Circa hora autem nonam licet stare,& audire in unoquoque monasterio hymnos &psalmos Christo canentes, & preces ad hymnos e mittentes, adeo ut existimet quispiam se sublime elatum traiismigrasse in paradisum deliciarum .veniunt autem ad ecclesia sabbato solum & die dominico . Sunt autem octo presbyteri qui praesunt huic ecclesiae. in qua quandiu vivit primus presbyter huius ecclesiae, nullus alius offerti nec iudicat, nec habet sermonsim et sed tacite solui is cum eo sedent. Hic magnus' Arsisius, α alij multi cum eo senes,quos nos vidimus,suerunt aequales tempore magno Antonio. Atque mihi quide narrauit hic magnus Arsi sus se Ambn qdoque vidisse Netriotem,cuius anima vidit assii mi Antonius, & deduci ab angelis. Is dicebat se etia Pachomium vidisse Tabennesiotem, virum propheta, ter pallie virorii Archlimandritam .cuius narrabo postea virtutes.

DE' SANCTO A M O N

& eius coniuge. Icebat aute Amon hoc modo vixisse . Clim esset, inquit, parentibus orbatus adolescens circiter viginti duos annos natus, vi a suo patruo mulieri iunctus est matrimonio. & cu non posset resistere necessitati qua ei asserebat patruus, visum est ei & corona redimiri,& sedere in thalamo, & omnia sustinere quae fiunt in matrimonio.. . - D ij Postquam

55쪽

a SANCTORUM. PATRUM Postquam autem omnes essent egressi, qui in th lamo & lecto dormituros collocauerat,surgit be tus Amon , & claudit fores: & sedens vocat beati dc germanam suam coniugem, & ei dicit. Adesdudomina soror. Desii de rem tibi narrabo. Hoc quo coniuncti sumus matrimonita,nihil habet eximiu. Recte ergo faciemus si abhinc unusquisque nostruseorsum dormierit. ut Deo placeamus , intactam nostram reddentes virginitatem. Et clim e sinu suo paruum libellum protulisset,ianquam ex person Apostoli & Seruatoris, legebat puellae quae eratis gnaraliterarum ,plurimam lectionis partena adi ciens ex sua diuinitus inspirata doctrina, & in vita in virginitate & castitate degenda eam instituent.

o factum est ut illa Christi gratia repleta, dic

rei. Ego quoque Domine mi persuasum habeos revi castam vitam libenter agam. etsi quid iubes, . hoc deinceps faciam. ille vero, Ego, inquit, iubeod rogo ut .vnusquisquenostrum seorsum maneat. Ea vero hoc non tulit, dicens.Maneamus in eadem

domo,sed in diuersis lectis.Viuens ergo cu ea dece & octo annos in iisdem aedibus, toto die vacabat orto de balsameto.Operabatur enim balsamu.quae balsamus instar vitis plantatur, ut in qua colenda& putanda multu laboris ponatur . Vespere ergo idomum ingrediens, & faciens orationes, cum ea comedebat. Et rursus nocturnas preces fundens &

synaxim perages, fiammo mane ibat in ortu. C um haec sic fierent, & peruenisset uterque ad impatibi- .litatem, vim & efficacia habuere preces Amonis. Postremo

56쪽

HISTORIA Postremo aute ei dicit illa beata. Est aliquid quod

tibi dicam Domine mi .ut si me audieris, mihi plane constabit,qubd vere ex Deo me diligas. I, vel ὁ ei dicit, Dic quod velis. Ea vero dicit illi. A equum est ut tu quies vir pius & religiosus exerces iustitiam, & similiter ego qui eande via instituti sum

secuta, seorsum maneamus, & multi ex eo capiant

utilitate. Non par est enim ut propter me tanta &talis occultetur tua virtus philosophiae, qui mecu propter Christu cohabitas in castitate. Is vero cum

ei gratias egisset, & gloriam Deo dedisset, ei dicit. Recte tibi visum est domina soror. etsi hoc tibi placet,lu habeto hanc domu.eξo verὁ abibo,& aliam mihi domu faciam. i cum ab ea esset egressus, ingressus est in interiora montis Netriae.Nondum enim tunc illic crant frequentia monasteria,& sibi fecit duos cellarum tholos. Et cum vixisset alios viginti duos annos, & rei te summam exercitationis virtute exercuisset,in vita obiit monastica, vel potius translatus est sanctus Amon, natus sexaginta duos annos, bis in anno videns beata vitae suae consorte. Cum is ergo solus esset in Netriis, serunt ad eum puerum rabie exagitatum, vininum catenis. Canis enim rabiosis mordendo illi rabie dederat. Seipsum ergo totu laniabat, ut qur intolerabilem . morbuserre non posset. Postquam ergo vidit eius

parentes ad suppsicandu proe entes, id mihi,

inquit,labores exhibetis o homines .ea petetes quς mea merita superant, cum in vestris manibus praesto sit auxilium. Reddite enim viduae bouemque. D ih clan-

57쪽

36 SANCTORUM PATRvM clanculu occidistis: & sanus reddetur vobis puer. Illi verὁcu conuicti essent, laeti fecerunt quae iussa

fuerant:& eo orante puer sanus euasit.Accesserunt

aute alii eius visendi gratia. Ad quos dixit vir sanctus, tentandi eorum animi gratia . Afferte ad me dolium unum,ut habeam satis aquae ad eos qui veniunt excipiendos. IJ aute promiserunt seipsos allaturos. Cum autem alterum poenituisset ubi in vicum venisici,dicit alteri. Nolo occidere camelum, neque ei dolia imponere,ne moriatur.His auditis, alius,suis iunctis asinis,magno labore dolium sursum portauit. Praeveniens autem Amon et dixit,

id quod socij tui camelus est mortuus interim

.dum huc venisti ξIs autem reuersus inuenit eu a lupis deuoratu. M ulta quoque alia hic vir fecit. Hoc

aute miraculum narrauit beatus Athanasus Ale-.xan driae episcopus, scribens in vita Antonij, quod aeum aliquando monachi ad ipsum missi essent ab Antonio, erat enim in interiori solitudine Antonius,cum ad ipsum venissent,surrexit senex, & ambulabat cu eis.& cum esset transiturus Lycum flu- .utum,cu eius discipulo Theodoro,verebatur exui, ne seipsum videret aliquando nudu. & interea dude ea re dissereret,inuentus est trans fluuium. ut qui absque cymba in ecstasi traiecisset, tractatus ab angelo .Fratres autem natatu transmiserunt. Postquaautem accessit ad Antonium, primus ei dixit Antonius. Cum Deus mihi multa de te reuelasset, &tua transsationem mihi significasset te ad me accersivi necessario, ut cum nobis inuicem frui licuisset,

58쪽

AasTORIM , 33 pro nobis inuice intercederemus. Cum aute eum collocasset in quod a loco longe separatis, hortatus est ne recederet ante transationem. Cum aute ipse seorsum fuisset cosummatus, vidit Antonius eius anima in coelum assumptam ab angelis. Hic est e go Amon quilic vixit & lic obiit. Hunc Lycumfluuium ego cum metu pontone aliquando transmisi. est enim fossa magni Nili.

VITA ABBATIS O R.

N hoc monte Netriae suit vir admirabilis Abbas Or nomine,habens monasteria mille fratrii, habitu Angelico praeditus. ut qui

cum esset nonaginta annos natus,nihil amisisset de corpore. erat enim vultu nitido & alacri. adeo ut cum vel solli videretur vir esset reuerendus. Is cum longe ante se in ulteriore exercuisset solitudine, .

postea in propiori solitudine cogregauit monasteria, palude propriis plantata manibus, clim ligna non essent in eo loco, adeo ut esset densa sylva in litudine. Dixerunt enim nobis qui cu eo erant patres , quod ne germen quide illic erat, quando vir

ille venit ex solitudine. Ipsam autem plantauit, ne propter res necessarias qui ad ipsum conueniebant fratres, cogerentur circii ire. sed eoru omne gerebat curam, Deum orans, & pro eoru salute decertans, ut nihil eis deesset necessarium: nec esset eis ullus socordiae praetextus. is primum quide degens iixsolitudine, vescebatur herbis & dulcibus radicibus.

aquam i

59쪽

31 SANCTORUM PATRUM aqua quoque bibebat quando in ueniebat.in preci bus & hymnis toto tempore perseverans. Postquaautem peruenit ad persecta aetatem senectutis, angelus ei apparuit in somnis, dicens in solitudinci Eris in gentem magna,& magnus tuae fidei credetur populus. i per te autem salui fient,erunt decies mille.quos si hic lucri feceris, totidem tibi parebunt in futuro seculo. Neque quidquam dubi taueris,ait ei angelus. Nihil enim tibi deficiet eoru

quae lunt ad usum necessaria usque ad mortem tua, quoties Deu inuocaueris. Haec cum audiisset,venit

ad propinqua solitudinem, seorsum primum degens,sibi quodam paruo constructo tuguriolo,s tum copositis contentus oleribus. saepe etia semes solum vescens in hebdomada. A tque erat quidem primum 1lliteratus. Postquam autem venit ex so-situdine in terram habitatam,ei gratia fuit data diuinitus, & scripturas expromebat memoriter. Ei enim libro dato a fratribus, ita deinceps legebat tanqua peritus literaru . Aliam quoque acceperat gratiam,nempe daemonum expellendorum, adeo ut multi ex iis qui laborabant, etia eo nolente, clamantes eius vitam ostenderent. Alias quoque curationes non cessabat peragere. o factum est ut ad eum conuenirent tria milia monachoru. Cum eos autem vir ille vidisset, laetitia affectus eos salutauit & coplexus est. Cum vero pedes eorum pro priis lauasset manibus , conuersus est ad doctrina. erat enim valde peritus literarum, ut qui hanc gratiam accepisset diuinitus. Cum autem scripturarii multa

60쪽

doxa,adhortatus est ad preces. Viris enim magnis mos est, nihil carnis admittere,priusquam spiritale alimentum animae tradiderint.Haec aute est Chriasti c5munio. Clim eius ergo fuissent participes, &egissent gratias, hortatus est ad mensam. iple semper intcr sedendum eos admonens eoru qtiae sunt bona & honesta, dc dicens eis ea quae pertinent ad

salute. Fuit ergo hic vir clarus inter multos patres, adeo ut cum multi ad eu venirent monachi,omnes praesentes fratres conuocans, in uno die eis cellas faceret. uno quidem iubministrante lutum, altero vero laterem,alio autem hauriente aqua. Persectis

autem cellis, ipse praebebat venientibus quae erant necessaria. Is fatuim fratrem qui ad eu aliquando

venerat,& vestes suas occultauerat, cum cora omnibus arguisset, in mediu produxit. Quo factum est ut nemo auderet deinceps apud eum mentiri, cum tantam haberet gratiam,quam per honestam suam vita sibi collegerat.licebat alite videre multitudinem eorum qui cum ipso erant monachoru in ecclesia,tanquam angeloru choros Deum laudantium .Magnam huic sancto, suo testimonio tribuit virtutem uniuersa fraternitas.praecipue aute homo Dei Melaniun, quae hunc montem ante me est ingressa. Ego enim eum non offendi viuu. Haec auteptaeclara de hoc viro narrabat, quod nec unquamst mentitus: neque iurauerit:neq; vlli male sit precatus:neque locutus sit nisi opus esset.

EVITA

SEARCH

MENU NAVIGATION