Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

SANCTORUM PATRUM bant: quae aute erant consecuti beneficia praedicantes,longe plures eade petituros emittebant. Sic autem omnibus undique aduenlantibus, & per tota' via instar fluminis affluentibus, videre est pelagus hominum in illo loco constitutu,quod fluuios via di quaque excipit. Non solum enim confluunt qui nostra habitant regionem,sed & Ismaelitae,& Persae, S: Armenij qui sunt eis subiecti, de Iberes, &Homeritae,& qui illis sunt interiores.Venerunt autem multa quoque qui habitant extrema occidentis, Hispani, inqua,& Britanni, & Galli, qui quod est intermediu occupant. De Italia enim superuacaneum est dicere. Aiunt enim Romae, quq esst longe max ima, exi fuisse adeo omniti sermone celebratum , ut in officinaru omnibus vestibulis & porticibus ei paruas posuerint imagines,hinc sibi praesistetieiis μὰ dium & tutela parantes. Clim ergo venirent innu-

citatis instepti merabiles, conabantur autem omnes contrectare,&ex pelliceis illis vestibus aliqua percipere bene- actione quam dictione, primu ira quide absurduin & aliensi exit.. stimans tam insigne sibi haberi honorem, deinde etiam re aegre ferens, Vt nimis laboriosam , machinatus est illam in columna statione: primum quidem iubens aedificari sex cubitorii: dcinde duodecim: postea aute viginti duorum : nunc aute sex δ triginta. Cupit enim ita coetu euolarc 5 ab hac terrena liberari conuersatione. Ego aute nec absque diuino consilio existimo hanc facta fuisse stationem. amobre eos hortor qui reprehendendi studio delectantur,ut lingua suam refrenent,& non teme

462쪽

re ea serri permittant: sed potius considerent quod

sepe talia machinatus est Dominus ut eis prodesset qui sent socordiores.Etenim iusiit Esaia ambularenti dii & nudis pedibus: & Hieremia lumbis cingulum circumponere,& sic incredulis offerre prophetiam : S aliquando etia lignea collaria & ferrucollo imponere: quinetia Osee quoque Uxore accipere sornicaria: & rursus amare mulierem fornicariam & adultera: & Ezechiel 1 super dexterulatus cubare quadraginta dies: & super sinistru celsi& quinquaginta: & rursus muru perfodere,& su-giete exire,& sibi describere captiuitate. in etiaensem aliquando acuere, & eo caput radere, & inquatuor partes capillos diuidere & alios side huic: alios vero illi diu ribuere ne omnia recensea.Vnun- quodque aute horum iussit fieri rector uniuersorii, eos qui sermoni non parebant,nec ut prophetia audirent in animum inducebant, admirabilitate spectaculi colligens, & ut diuina responsa audirent, efficiens. ais elaim no obstupuit,cum videret diuinum homine nudum ingredientem Θ ais autem non desiderauit scire causam,cur hoc fieret λ ais autem non est percontatus, cur sornicaria propheta secum habitare pateretur ξ Q modo ergo uniuersorum Deus iussit illorum v nunquodque fieri,

curam gerens eo tu qui ignaue &socorditer vivebant: ita etia hoc nouum & admirabile procurauit spectaculum rei novitate & admirabilitate omnes trahens ad spectandii,& efficiens ut aduenientibus credibilis exhiberetur admonitio. Novitas enim

463쪽

spectaculi est pignus lassicies doctrint:& qui venit

ad spectaculu, cures diuinas doctus fuerit, recedit. Et quemadmodu ij quibus obtigit ut essent reges

hominum, post aliqua temporis conuersione mutant imagines numorum: aliquando quidem leonum exprimentes imagines:aliquando aute stellarum: & aliquando angeloru, nouo charactere tentantes auru reddere pretiosius: ita etia summus rex

uniuersorum, veluti quasda figuras ac characteres, haec noua & multiplicia vivendi instituta,pietati veraeque religioni adiiciens,non solii in fidei alumnorum , sed eorum etia qui laborant morbo incredulitatis ad laudandu linguas excitat. Et quod ita se habeat, non solum verba testantur, sed etiam res ipsc clamant.Ismaelitaru enim millia innumerabialia, quae impietatis seruiebant caligini, illa in coluna illuminauit statio. Na veluti super candelabrualiquod posita haec lucerna lucidissima solis instar

emisit circunquaque radios: & est, ut dixi, videre Iberas venientes, & Persas,& Armenios, & diuinubaptismum accipientes. Ismaelitae aute turmatim venietes, ducenti simul & trecenti, & nonnunqua

etiam mille, errorem qui de patrium negant cum clamore:quae autem illi coluerant simulachra,ante magnum illud lumen conterentes: & veneris orgiis renuciantes,ab alto enim repetitis temporibus acceperant cultum huius daemonis, diuina percipiunt sacrameta: leges accipientes a diuina illa lingua, & patrios ritus valere iubentes , asinorumque agrestiu & camelorum esum abnegantes. Eosque

464쪽

ego & vidi & audiui, & patria impietatem abnegantes, & doctrinae euangelicae assentientes. Semel autem maxim uadid periculum. Ipse enim eis dixit ut ad me accederent, & sacerdotale acciperent benedictionem : dicens fore ut magnu hinc fructum perciperent. Cum illi aute paulo magis barbarice concurrissent, alij quidem ante trahebant, alij vero Ione,alij aute ex obliquo. Ei autem atris aberantongius, irruentes, & mdnus protedentes, alij quia dem barba vellebant: alij vero vestes apprehendebant: & avehementiori illoru aditu fuissem suffocatus, nisi ille clamorem edens omnes dispersisset. Talem, ciuae a dicacibus irridetur hominibus, columna effudit utilitate, & tantum emisit radiu Dei cognitionis in mentes barbaroru. Scio etiam aliud

ab eo fuisse factu eiusmodi. Obsecrabat una tribus diuinum homine, ut deprecationem quada & benedictione emitteret suae tribus praefecto. Alia autem quae aderat tribus contradicebat, dicens non

oportere illi emitti benedictione, sed ei qui praeest

suae tribu 1: illum enim esse iniustissimu: hunc vero alienum ab iniustitia.Cum autem inter eos magna fuisset contentio, & barbarica decertatio, tande in se inuicem irruerunt. Ego aute prolixa usus oratione, adeba ut quiescerentivtpote quod vir diuinus susticeret ad dandam & huic & illi benedictione. Sed hi quoque dicebant non oportere illum hanc

assequi,& illi ea alterum priuare conabantur.Cum eis aute desuper esset minatus,& eos canes vocasset, vix sedauit contentionem .Haec autem dixi,volens ostendere

465쪽

uec SANCTORVMὶPATRuri ostendere quanta esset eoru animi fides. Non enim sic inter se insaniissent,nisi diuini viri benedictione credidissent maxima habere virtutem. Vidi autem aliud quoque miraculum quod fuit valde celebravitum. idam enim ingressus, erat aute is quoque Saracenorum unius tribus praesectus, supplex petebat a diuino capite, ut cuidam opem serret cui in via erant paralysi solutam ebra corporis. Dicebat autem eum morbu ei accidisse in Callinico est auteid castellii m maximu. Cum is itaque fuisset allatus in medium, effecit ut negaret impietate maiorum. Vbi autem lubenter obediit, & quod iussus fuerat impleuit, rogauit an crederet patri,& unigenito Qtio, & sancto spiritui. Cumis aute se consessus esset credere.His,inquit,credens appellationibus,surge. Postquam autem surrexit, lulsit ut tribus praefectu suis ferret humeris usque ad ipsum tabernaculum: habuit aute corpus maximum: & ille qui de eo a cepto, statim abiit. Qui aute aderant, ad Dei laudes linguas mouerunt. Hoc aute iussit, Dominum

imitas, qui iussit paralytico serre lectum. Sed imitatione nemo vocet tyran idem. Est enim vox eius,

is QSi credit in me,opera quae ego facio ille quoque

, , faciet:& maiora his faciet. Etenim huius promissi eventu vidimus. Nam clim umbra Domini nunquam secerit miraculum, magni Petri umbra &morte fregit,& morbos exegit, & fugauit daemo nes. Sed Dominus & haec per suos seruos fecit miracula : & nunc quoque similiter eius utens appellatione, diuinus Symeones innumerabilia efficit

miracula.

466쪽

HISTORIA. 3 miracula. Accidit enim ut aliud quoque seret miraculu, Priore minime inferius. Ex iis enim qui in nomen salutare Domini Christi crediderant, quidam Ismaelita no obscuro loco natus, Deo votum fecerat hoc diuino viro teste. Pollicitus autem erat futurum ut se deinceps perpetuo abstineret abesticuiusuis animati. Hoc promissum nescio quomodo quod a tempore transgressus,occisam auem ausus est comedere. Cum Deus aute per increpationem eum ad conuersionem voluisset deducere, &suum famulu honorare, qui fuerat testis promissi quod is suerat transgressus, mutata est in lapidis naturam caro auis,adeo ut nec si vellet quidem deinceps posset eo vesci . Q modo enim potuisset, clilapiduisset quod ad cibum sumptu fuerat corpus Hoc admirando & incredibili spectaculo obstupefactus barbarus, ad sanctu venit qua celerrime,

quod erat occultu peccatum in lucem proserens,&suam transgressionem omnibus enuncians, &delicti a Deo petens veniam,& sancti auxilium Inuocans ut omnipotetibus suis precibus ipsum peccati vinculum exolueret. Multi aute id videre miraculu,qui auis partem ex osse lapide constatem viderunt in eius pectore. N5 solum autem sui spectator miraculorum, sed etiam auditor eorum quς praedicta sunt sutura. Etenim ea quae fuit siccitate,& magna illius anni sterilitatem, & eam quae con secuta est simul famem & pestem, duobus annis

ante praedixit: dicens se praevidisse virgam quae infligitur hominibus & flagella quae peream inten-ΚΚΚ tantur.

467쪽

έι8 SANCTORUM PATRvM tantur.Porro autem alias quoque significauit irruptionem eius qui Bruchus seu eruca dicitur :& ea non esse magnum detrimentum allatura, clim diuina clementia mox sequatur supplici u. Cum autem triginta dies praeterii stent, innumerabilis quidem supta stetit multitudo ,ut etiam radium disi carent,& umbram offunderent: idque omnes plane & persecte vidimus: solum autem dedit damnubestiarum pascuis: cibum autem hominu nulla ex

parte laesit. Ia vero mihi quoque qui ab aliquo oppugnabar, significauit ante quindecim dies futurubelli finem: & praedictionis veritatem didici experientia. Quinetia ei aliquando vita sunt duae virget quae serebantur quidem de coelis, in terram autem

orientalem cadebant & occidentalem . Hanc aute

Persicae & Scythici gentis in imperium Romanorum insurrectionem significauit vir diuinus,& iis qui aderant effatus est visionem: multasque lachrymis & precibus assiduis repressit plagas quaru intentabantur minae in orbem terrae. Gens quidem certe Persarum iam armata,& parata ad Romanos inuadendos, eis diuina aduersante voluntate, a copto est retardata, & intrinsecus in malis propriis occupata. Clim autem scia plurima alia eiusmodi, ea praetermitta,orationis vitans prolixitatem. Sunficiunt haec quidem certe ad ostendendam spiritalem eius mentis conleplationem .Eius quoque suit magna fama apud regem Pelsarum: ut enim narrarunt legati qui ad ipsum venerunt, diligenter sciscitabatur quaenam esset eius vita , &quaenam miracula.

468쪽

HISTORIA. 43sracula. Dicunt autem eius quoque coniugem, &petiisse oleum dignatu eius benedictione, &tanquam donum maximii accepisse. inelia omnes regis asseclς,& a fama commoti, & multas in eum a magis adornatas accipientes calumnias, diligenter rogabant,& cum intellexissent, virum diuinum nominabat. Caetera vero turba, & ad muliones accedentes & ad famulos & milites, & pecuniam o serebant,dc rogabant ut essent participes olei benedictionis. Ismaelitarum aut e regina cum esset sterilis,& cuperet filios, primum quidem mi Galiquo

ex iis qui valebant dignitate & auctoritate, obsecrauit ut mater fieret. Postquam autem assecuta est petitionem, & peperit Ut cupiit, accepto rege quinatus fuerat, prosecta est ad diuinu senem: & quoniam non licebat mulieribus ad eum accedere, ad eummisse infante, rogauit ut consequeretur eius benedictionem. Tuus enim, inquit, est hic actus. Ego enim obtuli cum lachrymis semen orationis: tu autem semen effecisti manipulum , clim diuinae gratiae imbrem attraxisses per deprecationem. Sed quousque conor metiri altitudine maris Athlanti ciῖNam sicut ea non possunt homines dimetiri:ita narrationem exuperant quae ab illo fiunt quotidie.

Ego aute eius ante haec omnia admiror tolerantia. Noctu enim & interdiu ita stat ut videatur ab omnibus. Ablatis enim foribus, & non minima parte ambitus ditatuta, proponitur omnibus spectaculum nouu & admirabile: nunc quidem stans longo tempore, nunc autem frequenter se incuruans,

469쪽

o SANCTORUM PATRvM& Deo offerens adoratione. Iam vero multi quoque ex adstantibus cirum erant has adorationes.S mel autem quidam ex iis qui mecum erant, cum enumerasset mille & ducetas & quadraginta quatuor, deinde lapsus esset, destitit numerare.Semper autem se inclinans, prope digitos pedum frontem admouet. Na cum venter semel in hebdomada alimentum accipiat, idque exiguu,quantum est diuinorum sacramentorum participatio, dorso concedit ut facile inflectatur. Aiunt autem ei ex statione in altero pede enatu esse ulcus chironium, & illinc

assidue plurimam excerni saniem. Sed nihil quod ei accidit, reprimit philosophiam: sed seri sorti &generoso animo voluntaria & inuoluntaria, at critate animi &haec & illa superans. Hoc autem ulcus coactus quoque est aliquando alicui ostendere. Dicam aute causam: Venit ab A rabena quidam vir bonus,& honoratus Christi ministerio.iscum ad illud peruenisset cacumen, Dic mihi, inquit, per ipsam veritatem,quae hominum genus ad se conuertit,esne homo, an natura incorporea Θ Cuautem qui aderant aegre ferrent interrogationem, omnes quidem iussit tacere:ad illum autem dixit,

Cur hanc mihi proposuisti interrogatione Z Clim

autem dixisset, Oniam omnes vulgo iactare audio,te neque comedere nec dormire.utrunque auteest hominum proprium. nemo enim qui hac sit natura praeditus, vixerit absque alimento &somno. Ille autem iussit quidem scalas admoueri columnae,illum aute ascendere: & primum quidem

manus

470쪽

HIs TORIA. manus aspicere: deinde intra pelliceum illum amictum manum mittere:& videre non solum pedes, sed etia ulcus illud grauissimum. Cum aute nomo vidisset,& admiratus esset viceris magnitudine, &ex eo didicisset quomodo sumat nutrimentum, illinc quide descendit, ad me autem veniens narrauit omnia.In sestis aute publicis alia quoque ostendit tolerantiam. Nam post occasum solis, donec is rursus venerit ad orizontem occidentale, manibus in coelum extensis stat tota nocte, nec a somno delinitus, nec a labore superatus. In tantis aute laboribus, tantaque rerugestaru magnitudine, & miraculorum multitudine, est tanta moru modestia ac moderatione praeditus ac si sit dignitate postremus omniu hominum. Praeter modestia autem,&facilis ad eu patet aditus, & est affabilis & suauis:& respondet unicuique eorum qui loquuntur, siue sit opifex,sive mendicus, siue rusticus. A munifico autem & liberali domino accepit etia donum doctrinae: & bis quotidie faciens admonitiones, irrigat aures eorum qui audiunt, pulchre ad modii loquens,& diuini spiritus exhibens disciplina:& iubens in coelum suspicere & euolare, & a terra discedere, S regnu quod expectatur visione apprehendere,& gehenns minas timere,& terrena contemnere , & futura expectare. Licet aute eum quoque videre iudicantem & rectas ac iustas serente sententias. Haec autem & quae sunt huiusmodi, fiunt post hora nonam . Totam enim noctem dc diem usque ad nona orat perpetuo. Post nonam aute, primum

ΚΚΚ iij quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION