Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

351쪽

quoque est uera sententia.

s Qualia fuerint tempora, tales etiam morbi e runt: ct ex his constitistiones ducentur: si tempora tempestiue,ct ordinate progrediantur,morbos tua dicatu faciles parient: morbi autem temporibus sumiliares,indicant mutationes.

Propria constitutionum elementa suntiatii a nobis demonstrata: & eadem in libro de aere, aquis , & locis Hippocrates docuit . anni enim tempora qualitatibus, ut humiditate,caliditate,frigiditate, ac siccitate disserunt: atque hiemem alia tempora superare humiditate, ac frigiditate ostensum est aestatem caliditate,ac siccitateruere, neutrum in neutra repugnantiae

parte excellere,neque siccum humido, neque calidum frigido: sed esse omnium tintius diei, ac noAis horarum similitudine, ac nullam magnam in illis fieri mutatis nem:autumno mane frigus, meridie ρη id, uesperi frigus iterum uigere :& tamen ii

ipse siccum humido, & f igidu calido pr*stare. haecque est temporum ordinem sustseruantium constitutio,quae in annis piciss

352쪽

de humors comm. III. 3 a I

que cernitur:atque homines eam mutationem, quae paulatim fit, uix toto tempore persentiscunt. quod si ea fiat maior, tum neque tempestiue,neque ordinate anni tepora procedunt. Quaenam autem sint praedictarum qualitatum uires, ut humiditatis,siccitatis,caliditatis,&frigiditatis,docet ipse in aphorismis, cum ait: Ex anni costitutionibus in uniuersum siccitates sentimbribus salubriores, & minuS mortaleS. Imbribus enim morbi fere nascuntur hi, febres logae,alui fluores,putredineS, mo

bi comitiales,attonitique , & anginae:siccitatibus uero hi,tabidς lippitudines, articulorum dolores , urinae stillicidia; quae ab Hippocrate de ea differentia, quae in humiditate,siccitateque estidicta sunt.de ea uero,quae in caliditate, frigiditateque uers tur,locutus est,cum de aquilonalibus, austrinisque constitutionibus agit: de quibus paulo post disseretur. Nunc uero,cum primas costitutionum uires didicerimus, facta de omnibus ijs,quae accidunt,constitutionibus coniectura,debemus uia & ratione progredi sic, ut qui morbi futuri sint,& quomodo prohiberi possint, aut si

353쪽

iam constiterint,quomodo curandi sint,inueniamus. neque in his rebus disquirerudis non est adhibenda diligentia, ut quod ad regionis naturam pertinet, intelligamus: propterea quod regio quoq; aliquid indicat,quod adpr notionem morborum

facit: sicut etiam cuiusque natura,aetaS,uitae institutu,& uictus ratio . humidarenim, frigidaeque naturae etiam propter exte nas caussas facilius in eos morbos cadet,

quos humida, frigidaque pariet constit, tio:contrariae uero, difficilius ataque si omnia anni tempora suam naturam seruarint, morbos iudicatu facillimos parient:sin secus,dissiciles:hoc est, qui male iudicabuntur,alterutrum enim horum duorum continget,uel ut iudicationes cum periculosissImplomatis c0mun , uel perniciose sint: uel, hoc tertium accidat, ut recidiux fiant.De morbis autem patrijs,ac familia ribus habes quae ipse scripta reliquerit

Cetera non extanti 'Ut aure tempus uariabit,ita similes, mi dis i

354쪽

similiter procedat, morbi quoq; huiusmodi erunt.

ct ad talem modum tracti, qualis est morbus ν rius autumnalis:frigora enim excaloribus: - ιον ex frigore.

Quomodo anni tempora uarientur, ipse in libro de aere,aquis,& locis aperte demonstrauit: itemque in libris de morbis uulgaribus,nec minus etia inaphorismis: ueluti cum ait, Cum hiems, squalida, M quilonalisque fiat,uer pluuium, & austri- num, tum aestate acutae febres, lippitudi' ''nes,& difficultates intestinorum erunt. Et cum ait, Si hiems pluuia, & austrina sit, uer squalidum,& hibernum, mulieres,quibus sub uer partus instat, ex quavis Occasione abortu faciunt. Et in lib. de uulgaribus morbis hoc modo, cum totus ille ductus ad austrinum statum uergeret, & cum squaloribus iunctus esset: & cum subdit: Cum autem totus annus frigidus, humidus, aquilonalisq; fuisset. Post has omnes constitutiones aliam ualde inaequalem subiunxit, quae in principio frigida, humidaque fuit: deinde austrina, cum humiditatibus immoderatis iuncta ab autunali aequi X a noctio

355쪽

noctio usque ad vergiliarum occasum: deinceps uero frigida, &sicca, in qua uenti aquilones maximi per totam fere hiemem spirarunt: tum frigida, & sicca usique ad caniculae exortum. inde magni aestus usque ad arcturum uiguerunt: circa quem pluvie austrinae usque ad aequinoctium fuerunt.atque in ea frigidum, & siccum superasse ceteras qualitates conscripsit. Licet etiam alias plerasque constitutiones in libris de uulgaribus morbis , quae inaequales fuerint , conscriptas intueri: de quibus loqui non est huius loci, ac temporis. immo uero etiam in aphorismis scriptum reliquit ,

Temporum mutationes maxime morbos gignere.addiditq; magnas mutationes aut frigoris, aut caloris, & alias ad harum proportionem idem effcere. Praeterea uero

subdit haec, de quibus est item supradictu:

In anni temporibus, cum eadem die mO do frigus, modo calor uiget, autumnales eXpectare morbos oportet. in praesenti uero ait, morbos similes, aut dissimiles extemporum mutationibus oriri. deberenta .similes gigni,quatenus temporupQstu

lat ratio: dissimiles uero, qualis est muta

356쪽

de humorib. comm. III. 32

tio, atque uarietas. Ipse uero exempli caussa, ut uarietatem cognosteremus, autum . nalem morbum regium proposuit. planuenim est, morbum regium de numero eo

rum esse, qui aestate solent hominem inuadere. itaque si autumnus talis sit, ut aestati proportione respondeat , in eo morbi aestiui uigebunt. gignet enim pallidam bilim, quam aestate uigere perspectum habemus. ea enim bilis quandoque in totum corpus diffunditur , idque ratione iudicationis , prout ipse in aphori simis memorauit: Regius morbus ante diem septimum, in ma-us habendus est: caussa mali est, quia hic abscessus nobis indicat, prohiberi, ne iecur bili expurgetur: eamque per uentrem excerni, iecore nimirum obstructione, aut inflammatione obsesso. hoc etiam symptoma fit uiscere ipso male affecto, aut quia stirrhum, aut quia inflammationem, aut quia obstructionem patiatur.quorum duo postrema fieri derepente pos iunt. an doque uero alia, quam iecoris, affectio eudem affectum pariet: propterea quod etiacitra iudicationem, atque ullam prorsu .ecoris affectionem, sianguinem bili infe-.I- . x 3 ctum

357쪽

ctum ex quadam abserda corruptela perat s. ραώ. spicimus; qualem morsus t ferarum afferre solent: quam nos curare ea antidoto, quam theriacam vocamus ; sicut es as medicamento , quod bilim ducat, purgare

consuevimus.7 Et si astas bilis afuerit, bilisque aucta intus relictast, etiam modice lienosi fiunt. Bilis aestate adaugetur, propterea quod corpus pr ter naturam aestiuo tempore ex

calfit.id quod ipse in libro de natura humaia na conscripsit his fere uerbis: Aestate in- .. quit, sanguis adhuc robur obtinet, & bilis .. sese extollit in corpore,& usque ad autumnum manet: sanguis uero exiguus redditur: quod ei sit autumnus natura contrarius. bilis autem & aestiuo tempore occu

pat corpus, & autumno. si igitur bilis per aestatqm aucta intus in autumno sit retitia, tunc morbi a bili exorti homines corripient :& eorum ortum anni tempus nihil prohibebiti e m enim sit mutata constitu'tio, hauu mirum est, si aliorum temporum m ihi in illa exoriantur.

358쪽

de humoris comm. III 3 et

cum autem uer quoque ita progressum sit, tum Ruere etiam morbus regius nascetur. hic enim motus est fecundum hanc formam tempori anni pro

ximus. .

Quemadmodum autumno aestiui modibi oriutur,cum autumnale tempus sit aestiuo persimile; ita si ueris progressus sit statui aestiuo similis, idem usu ueniet. ergo morbus regius ex bili aut siaua, aut pallida, quae aestate redundat,exortus,etiam uere proueniet: si modo illud tempus natu ram aestatis seruarii. etenim uere sanguis augeturiac si corpus praeter naturam excalfiat,bilim coaceruabit: ex qua morbi aestiui proficiscuntur. hunc enim motum esse tempori anni, hoc est aestiuo,proximum dicit. nam aestas est inter uer & autumnum media interiecta: & cum uer desinit, aestas incipit. in eum astasset uer smilis, sudores, in febri- 9bus, febres faciles, ct non peracutae,neque p arida,quod ad linguas attinet ent.

Est iam supra dictum, non appellatio'nem, sed temperaturam anni temporum μ 4 in

359쪽

in caussa esse, cur morbi orianturicum igitur tempora propriam naturam seruabui, tum morbi conuenienter temporibus ipsis stati ac certi, & ut conuenit, fient. cum uerea tempora de suo statu deflectunt, etiamorbi necessario de suo cursu declinant: propterea quod statum temporis consequuntur. Itaque sicut dixit, cum uer sit testati simile, tunc morbos aestiuos expectandos esse, sic modo, si aestas fiat ueri s. milis,multos sudores in febribus fore. uerenim calidum, humidumque est: neque quicquam in eo per ullam partem repugnantiae dominatur: ut neque sicco humi dum praestet: neque calido frigidum. horuautem alterum, hoc est calidum, in aestate est alterum hoc est humidum, hiemi etiam tribuitur. Copiosi uero esse sudores non possunt, nisi aer nos ambiens, calidus sit: id quod & ueri,& aestati esse commune ap paret: sed tamen uaria ratione: ac nisi hu-

miditas quaedam in corpore redundet quod est ab aestatis natura alienum: estque& ueri, & hiemi commune.ex quo fit,ut in statu aestiuo, qui sit uerno similis, copiosi sudores merito dimanent.aestas enim,quτί secundum

360쪽

secundum suam naturam procedat, quae quidem setis squalida esse consueuit:superuacaneas humiditates per halitum digerit,quae nimirum: hieme,uereqὼ sint coaceruatae.quae uero sit ueri similis, ea propter calorem ad extimas partes trahit. uerum propter magnam uim humiditatis, quae intus in corpore est copiosius relicta , id quod traxit, discutere, atque dissoluere in uaporis speciem non potest. ex quo sequi uidetur, ut humiditas, dum tota per aestatem in iudicationibus excernitur, multos sudores efficiat.eadem caussa facit,ut morbi neque peracuti sint, quos alioqui esse acutos necesse essiet: neq; aridam linguam reddant: siquidem non est uehemens quidam calor,qualis in aestate esse solet: quando haec ipsa non suam, sed ueris naturam struat.proinde fit, ut neq; adurat materia , neq; exsiccet, prout aestiuus calor facit:qui . etiam citra febrim,linguam exsiccat.

Cum uero hibernum uer fiat, ct postremum bisa omis tempus,hiberni etiam morbi, ct tusses , Op ripneumonia,ct angina existuns.

Merito dixit hibernos morbos fore uerno tempore, si uer hibernum fuerit. eadem

SEARCH

MENU NAVIGATION