Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

341쪽

Is uidetur.est autem huiusimodi, qui ne quee stagnorum , aut paludum halitu sit perturbatus , neque ex profundo specuemissus, cuiusi di sunt,quae Charonia ap lpellantur.haec enim ideo, quod aerem corrumpunt,morboS creant.idem facit is aer, qui uitium ex cloacis magnam aliquam urbem expurgantibus,contraxit: itemque is

prauus est, qui ab aliqua corruptela, aut fimo inquinatur, ut ille etiam, qui proptet

uicinum stagnum, aut flumen nebulosius est. qui uero cauo in loco altis montibus lest ex omni parte conclusius,nec ullum perflatum recipit, suffocans, putrisque censetur, quemadmodu autem omnibus aeque conducit,ut optimum aera spiritu ducant, utileq; est, ut eo puer, iuuenis,& senex utatur:sic prauum uitare omnes decet:propterea quod aetates omnes laedit. ceterum aera te illustratus ab eo,quem sol non atting t, & ab umbrosb.itemq; diuturnus a nocturno differt.nam quem sol tangit, calidior , tenuiorque est: umbrosiis uero crassior est.calidior porro,ac tenuior corpora, quae mel us perflentur, essicit: frigidus, &crassus, contraria. Praeterea peior est is, i ii qui

342쪽

qui in urbe est,quam qui ruri habetur:caussa est, quia urbanus aer non secuS, quam qui convallibus cohibetur, calidior, craiasiorque est.Sol enim aerem,perflatu uacatem calfacit,motionis uero uacuitas crasessem reddit. id quod pati aer uidetur,

quia multe, & omnis generis exhalatiocles ex urbe in ipsum fluunt. qui uero ruri aer est,cum tenuis, purusque sit, homines cibi appetentiores facit;& ut meatus magis fluxiles sint,& sensus uegetiores fiant,& melius alantur homines, meliusque cocoquant. eum tamen aerem, qui in hortis habetur, uitare conuenit: idque propter cloacas,quae latrinas plerunque in hortos repurgant, de magnum quoque foetorem.& halitum ex oleribus,arboribus, fruticiis busq; prodeuntem,qualis est, que brassi-

cinitas aerem circunsuum uitiat. Quibus quidem fit rebus, ut Hippocrates hoc loco censeat , cognoscendum esse, quinam morbi ex odoribus coenosis, aut palustribus oriantur: siquidem hi de uulgares, &Omnis generis morbos excitare consiueuerunt. auctor enim secundi de natura huma

343쪽

na libri aerem communissimam morborucaussam appellat. nec minus fere, quam aer,aqua esticit.quocirca eius quoque naturam,& qualitates praestat habere cognitas,atque perspectas: quando sunt quaedapurae, quaedam lutulentae, quaedam palustres: ut quaedam salsae, quaedam aluminis

naturam referunt, quaedam aeriS, aut alterius rei qualitates imitantur. copiosius autem est actu de his in libro de aere, aquis,& locis : ac plerunque morbi ex prauis aquis , & quae aliquam habeant qualitatem proficiscuntur. quare praestantissima aqua debet omni prorsus uacare qualitate& quod ad gustatum, & quod ad odoratu

pertineat: & suauissima item bibenti,& pura suderi,& cito hypochondria permeare. Hippocrates ipse leuissimam praefert ceterris .eam cognosces, quod cito calefiat, ci-tqq; frigefiat.huiusimodi autem sunt, quae hieme calidae, aestate frigidae: ut pessimae sunt, quae aeque atque anni tempora uel frigidae sunt, uel calidae. aestate enim calor extimam terrae partem adit, hieme ue m ima petit.quod in caussa ego esse existi mo,ut, quia fontes e profundissimis locis

manant:

344쪽

de humorib. comm. m. 3 I

manant : omnes sint hiberno tempore calidissimi; restiuo, frigidissimi. De aquis autem sponte nastentibus nihil opus est modo disserere.palustres uero,scetidas,aut in quibus absurdae qualitates insunt, prius

quam decoquendo immutariS, ne offerto. aquam enim,quae decoquitur,calor totam aeque fundit, & ad secretionem aptam facit.nam dum refrigeratur, terrear partes innata grauitata descendentes in fundo uasis residebunt: ac nos aqua in aliud uas sensim trans fiat unline noXa poterimu S. Aquar autem omnes, quare stagnis hauriutur, pessimae sunt . habent enim absurdum odorem quendam, perinde ac putrescenteS .eaedem aestate calidae sunt, hieme frigidae: quod est prauarum aquarum argumentum uel maximum. Solae autem paludes Aegyptiae inter omnes,quas ego quidem norim,salubres sunt. propterea quod aqua hieme non putrestit : siquidem non superealefit . Nilus uero paludes per autumnuexplens,ueterem aquam eijcit :& nouam inuehit. Sunt etiam quaedam aquarum

disterentiae ex herbis, quae in illis nascuntur, profectar, & a metallis contractae . ac metalla

345쪽

metalla quidem in caussa sunt,ut aquae sint . ad potum noxiae. herbae uero partim aqua uitiant,partim corrigunt . nam & sium, &nepita,& adiantum, aquam bonam uitiatiet,quae alioqui praua ut, commodi quid piam impertiunt. atque huiusimodit aquae sunt ad metendum aptiores:sicut etiam ab alijs herbis alias ducere qualitates po sunt: a quibus ueluti medicamelum quoddam commixtum aquiS comparetur. hi ab aquis eastulositiensque: alii a uentis bomy, malis incipiunt. i i Prauae aquae potus no modo calculum gignere , sed morbum etiam omnibus co muneis. excitare potest. idque in exercitu

quodam usu uenisse,memoriae proditu est. Ipse uero in libro de aere, aquis, de locisis ita de aquis scribit: Quaecunque inquit,sta gnantes,stabilesque,& palustres sunt , eas aestate calidas, & crassas, & foetentes esse ' necesse est:itemque decolores, prauas,bi V liosas:quippe quae non defluant , sed aqua' pluuia semper noua accedat, solque a urrat rhieme uero concretas, frigidas, ac prηri niue, glacieque perturbatas. qui uero ea bibunt,

346쪽

bibunt,eorum lienes semper magni, uen- ,stres que duri, tenues,ac calidi erunt. Prae ,, terea addit, Ad haec inquit, aqua inter cu- νη tem plurima,maximeque perniciosia exo- ritur. tum subdit. Quae autem ex niui- bus , glacieque fiunt, prauarsant omnes Vcu enim semel concretae sunt,in pristinam 'naturam non ampliuS redcuta immo uero Acarum leuitas, dulcedoque excernitur, & Acuanescit;quod uero turbidissimum , pon- derosissimumque in eis est, ibi relinquitur. as quae res facit, ut eas esse pessimas dicati. δ' haec autem subiungit: Homines uero in-iquit,potissimum calculis, renumque doloribus,& urinae stillicidio,coxendicumque morbo corripiuntur, herniasque patium tur,cum aquaS cuiusque geueris bibunt. 1 De uentis autem aquas immutantibus, haec sunt ab ipsis consscripta. Huic autem uim adhibet boreas,huic austeri de ceteris est eadem ratio. Calculi igitur non modo ex aquis gignuntur, sed multis ali)s de caussis.atque in pueris quidam uolunt calculos fieri,quia,propter uasorum exiguitatem,meatus adhuc angustos habeant. qa

tamen uerum non est . ita.n. potius Opor teret

347쪽

teret calculos in renibus eorum gigni; propterea quod transitus & uil renum sint angustae & non fieri in uesica, cuius lata cera Dix est.in ijs autem, qui progressa aetate iasunt, caussam calculis gignendis affert a istionum imbecillitas, crasserumque humorum cruditas:in pueris uero, in quibus est magna natiui caloris copia ' & ualidaesulit aAiones , materia crassa funditur ,&in re neS comportatur,& in uesicam facile percolatur.quia uero uesica frigida est, utpote neruea,& pauco praedita sanguine,&quia est amplissima in ea cauitas, ideo crassitudo in ipsam transmissa, ibi iterum cogitur,& concrescit: & concretionis huiusce principium accipit,cum in uesica diu commoraturiquin etiam crassa in pueris urina,& edacitas,& motiones a cibo, cu ludunt,

ae prosiliunt, caussie calculorum esse possunt. Iam uero usus casei, & lactis: quod suapte natura crassum est, ad gignendum lapidem esse aptissimus uidetur.aliam quoque subiungere caussiam possumus,quae est huiustaodi:ex magna caloris copia,quq i' pueris est,materia in uaporem abiens lapidem generat.pnterdum etiam grauem do

lorem

348쪽

de humoris. comm. III. 3IT

lorem homines sentiunt, atque ubi angor sit, ignorant, quamuis ille renes obsidere

uideatur.incertum enim est, utrum in colo,an in renibus constiterit. interdum uero calculum,qui dolorem afferebat,solum esse excretum uidimus.interdum etiam cucruore:abrasis nimiru ijs corporibus, per quae transiuit: pra sertim si lapis asper, aut acutus fuerit.post liqc autem in urinis erutfabulosa subsidentia. at si colon patiatur, tunc neque fabulum, neque lapis, neque sanguis stubsidere inuenietur: sed humor

quidam ,quem vitreum Praxagoras uocabat: qui & colore,& consistentia est ultro liquefacto persimilis. Et quoniam lie eradcrassiim,& limosium humorem ad se attracturus, ideo melancholicum excrementu,

quod suo pondere deorsum fertur, in ipsum vergit:& quandam ueluti gulam ex simis ipsius lienis partibus productam, ue nossem uas, ad portas extendit, ut nihil minus iecur purgetur, quam si prope ip' sum lien esset collocatus . est enim ueluti sanguinis limus quidam, qualis in uini Scrassis subsidere solet, quam faecem nomimnant.quae si diutius retineatur i l corpore,

349쪽

3 18 Gai in lib. Hippoc.

nec per aliquem sensibilem, aut occultum

meatum excernatur,sed mutetur,ac com

putrescat,atra bilis accurate gignitur. uerum antequam haec generetur, lien illam ueluti faecem sanguinis ad se trahit, &ie

cur expurgat. hocq; melancholico humo ire lien ad sui nutritionem abutitur. Si quado igitur lien non ita recte iecur expurga uerit, & sanguis multu huius limi habeat, tunc illa,qui nigra appellantur,excrementa deij ciunt ac multi alij affectus: atque etiam progressu temporis ij, qui lienos appellantur,cosequutur . Lienosi enim sunt, , quorum lienes obsidet inflammatio , nec ad naturalem statum redeunt, nec abit in flammatio,sed duritia in eis manet,& natiuus corporis color immutatur.atque hi lienem habent natura imbecillum. Lien uero etia uel in mole assurgit,uel intumescit, uel inflamatione tentatur. Verum quia dixit absolute lienosi,merito existit quailli0, quos nam hic affectus uelit intelligi. Scit0 autem hoc loco intelligendos esse omnes eos,quos prauae aquae gignut:& qui ex illarum tu potione,tum uero omni usu proueniunt:& qui ex hisce caussis,atque Occasi nibus

350쪽

de humorib. comm. III 3 19

nibus oriutur:& omnes, qui ab affectibus lienis originem ducunt,cuiusmodi sunt aquae inter cutem,lierniae, calculi, morbus

regius,& qui sunt huius generis: itemque scirrhi,inflammationes, & omnino obstructiones,ac colliquationes. Quod uero subiungit, Alij a bonis uentis malis incipiunt, habet hanc sententiam . quosdam morbos esse, qui originem a certis uentis ducunt. Qui uero boni,aut mali uenti sint, ipse deinceps docebit. praeterquam quod in aphorisimis multa de eis dixit, & in itibris de uulgaribus morbis non pauca memorauit. Alij uolui illo nomine non uentos hic significari,sed acrem, que spiritu ducimus, & mittimus:in qua significatione dictum ab Hippocrate est, morbos tum a uictus ratione , tum a spiritu, quem introducentes uiuimus, exoriri. id

quod illis placet, quia serpe homines propter aeris inspirationem laedi solent, ut in locis,quae charonia appellantur, accidere perspeximus.hoc tamen mihi non probatur siquidem de aere dictum est superius. nunc enim aperte in ipso statim initio praeposuit hoc , alij ab aquis , & tamen ea quoq;

SEARCH

MENU NAVIGATION