Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

321쪽

αso Gat insili Hippoc.

His de rebus egit in ijs, quae supra dicta

sunt Hippocrates: nosque easdem expo suimus: quocirca non iam eadem de eisdeafferenda sunt. ceterum interna perlape externis obediunt, & modo prodesse, modo obesse solent, & cutis etiam colo. rem immutare non secuS, quam quae intro assumuntur, siquis enim cuminum potui datum sumat. is pallidus reddetur. atque etiam hoc scitum est, multa non Alu hoc ipsum facere, si quis ea odoretur, sed caput quoque expurgare: cuiusmodi sunt, quae per nares caput purgantia,quaeque pituitam euocantia, & lachrymas irritantia nominantur. & alia item huius generis. Quod uero ait,Et quod a rege nomen ha

Sic sesibunt ueteres interpretes. No

322쪽

uero sententia est, uerbum, perturbant, esse orationis superioris finem, ut sic legatur , Quae de capite ducunt, turbationem afferunt: tum subiungatu sermones,uOM& consimilia: ut intelligamus, sermonem quoque perturbare, & item uocem magnam , quae subito missa sit: & clamorem,& alia similia,quae hominibus,nihil tale su*icantibus, accidunt.

Mammagenitura,utermsigna in aetatibus is 36suffocationibus,in tussi, ct qua ad test rumper

tinent.

Aetatis signa esse uult mammas, genuturam' uterum:quorum duo communia sunt uiris ac mulieribus, ut genitura,&mammae quodam modo: tertium est foeminarum proprium, hoc est uteruS. et nim in mutatione aetatis, cum pueri in adolescentiam transeunt, ut semen genitale in eis gignitur, & pili circum pudenda oriuntur, ita testiculi affatim augentur, si cui mammae in uirginibus crescunt, ac simul menstruar purgationes erumpunt; &uOX, praesertim in maribus, immutatur. Inter mammas autem & uterum communiot a quaedam

323쪽

quaedam per uenas, ut etiam cum testiculis, intercedit : & ob hanc naturae communionem, quae in particulis cernitur , humorum migrationes fiunt: ita fit, ut testiculus in tumorem elatus in tussi ueXatis aragumentum sit communionis , quae inter pectus, mammaS, genituram, & uterum intercedit. interdum uero fit, ut qui diutius sine dolore costarum tussi vexantur,

- ijs abscessus in testiculum fiat.quemadmodum igitur in aetatibus, inque tussibus, ita

etiam in suffocationibus ulu uenit.etenim in suffocatione, quae ex utero fit, tum sensus, tum motus vacuitas est: & pulsius languidus & paruus redditur: & interdu pulsus ex toto esse deperditus uidetur: interdum uoce priuanturialijs artus contrahuntur: quae propter frigiditatem fieri plane constat:ut nos in libris de locis affectis demonstrauimuS. 73 Quemadmodum terra arboribus, ita animanti bus est uenter.alit, calfacit, ac refrigerat. restic rat autem dum euacuatur , calfacit, dum implς tur: sicut uero terra stercorata, hieme calida s

ita etiam uenter.

324쪽

de humori, comm. II.

Apud Hippocratem est superior ueter,& inferior ac quandoque ueteres medici

thoracem, superiorem uentrem nominantes,uniuersium uas alimenti, quod post septum transiuersem collocatum est , uentre inferiorem appellant : quandoque etiam uentrem superiorem uocant eum, in que cibos deglutimus:interdum uero ea, quae post illum sunt,omnia . ac uetrem quidem inferiorem nuncupant interdum sola intestina crassa; sed sunt etiam, qui solum c lon inferiorem uetrem dici uelint.hoc uero loco non dubium est, quin uentrem inferiorem uocet id vasculum Blum, quod

alimenta excipit:in quo etiam concoctiones fiunt. cuius facultateS, facta comparatione cum terra,Hippocrates declarat . ut enim arbores alimentum e terra per radices trahunt, ita omnes particular a uentre per uenas aluntur.ipseque uenter ad naturales actiones obeundas opus habuit ne uis maximis a cerebro profectis, ut pymstantiorem, quam alia omnia, sensum nancisceretur.omne autem animal in ambientem nos aerem per cutim digeritur. ae me bra,quae sub ipsa sunt,prius uacua tur:g τ

325쪽

rum uis, quae cum eis genita est, alimentu trahit ab iis, quae proxime accedunt, ut id ipsum,quod euacuatur,reficiat. deinde rursus illa ex ijs, quae sibi proxima sunt: tum quae tertio in loco sita fiunt,ab ijs,quae propinqua stat:atque ita semper facta per cotinuum translatione ad uenas in uentriculam pertinentes euacuatio peruenit.hq uero alimentum ex uentriculo trahunt, sicut stirpium radices, quae in terram demissae sunt, e terra.porro terra ipsa, usquedum anni tempora sivum statum seruent, stirpibus Paratum, copiosumque alimentum sitbministrat.ac si quando propter nimium squalorem eius humor exiccescat, tunc stirpes alimento destitutae marcescunt. in animantibus autem natura uentriculum, ceu al,

meti penum est machinata,cuiusmodi te ra ipsa esse stirpibus solet.ei quoque appe titum impertita est,qui excitatur, cum per nuriae sensus exoritur:cum scilicet uenς aliquid ab ipse uentriculo trahunt. Quemadmodum autem stirpes e terra humoruueluti exsugunt,& emulgent;ita etiam parti' culi omnes a uentriculo faciunt nisi quod hoc opus uniuersum non animale, sed na-: turale

326쪽

de humorib. comm.II et ' s

turale censetur .In libris enim de faculi tibus naturalibus docuimus, uim quanda esse in uentriculo , quae contineat ea , quae sumpta sint: & item aliam, quae eXcrementa rehciat: & ante has omnes esse eam,quq alteret: cui natura sensum eorum, quae desunt, adiunxit: ut uel hac ratione differreta stirpibus. ac stirpibus quide ut aliae quattuor facultates , quas modo memorauimus, maxime insint aeque, ac in animantibus, certe sensius eorum, quae desunt,ab ipsis abest. neque enim futurum erat, ut peros alimentum sumerent, cum terram ueluti copiosi alimenti promptuarium habeat, cui inhaerent, ipsaq; illis alimoniam perpetuo siuppeditet. animalibus uero, praeterquam quod a terra procul distant innatis particularum qualitatibus,hoc etiam attributum est, ut motu uoluntario cieantur, ac locum ex loco commutent.itaq; eXsu'gere ex terra humorem non possint. Hoc

autem est inter stirpes, & animantes simile, quod medullae, ac quasi canali in stirpibus proportione resipodet uena caua, quae in animantibus inest. ut enim ex sinistro cordis uentriculo arteria oritur, quae est

x ' omnium

327쪽

omnium arteriarum, quae in corpore antimalis sunt, ueluti truncus: ita a uena cauaeXoriuntur uenae, ueluti rami quidam a trunco, in totum corpuS pertinentes. Ita etiam uentriculus duas habet tunicas, sicut stirpibus natura corticem, membranamq; tribuit. Quando uero calfaciat,&quando refrigeret,non secus,quam terra; ipse aperte exposuit. η η ,

Arbores corticem tenuem, siccumq; habent intrinsecus uero came scca, ana,imputres, diutum nars ex animantibus, testudines, ct quicquid se huismodi.atatibus, temporibus, annis si nilia imalia non atteruntur , si melioribus moderate utantur. quemadmodum hydria quod recens est, transmittit ; quod inueteratum est, retinet: sic uestriculus alimentum tranfimittit, o Deem, verutilli culum, retinet.

od in stirpibus uidetur, idem in uen

triculi tunicis apparet.exterior enim tuni ca magis carnosa est: interior uero magis membranosa. haec porro fibras habet re ctas, quae stiperne deorsum feruntur:exter uero, obliquas . huius autem rei caus Τ

328쪽

sam exposuimus in ijs commentarijs , qui sunt de usu partium. In aetatibus autem, quem dmodum supra dixi, eandem habes rationem pueriquam uer in anni temporibus : eandem iuuenis , quam aestas: eandem, cuius artas declinat, quam autumnus: eandem denique senex, quani hiems: Sic etiam prima diei pars est ueri similis: proxima aestati: tempus uespertinuautumno: hora ultima hiemi.quod in caussa est, ut morbi autumnales acuti sint, ac mortiferi: & hora uespertina uehementiores reddantur: & in sivis accessionibus exacuantur. Hippocrates uero eleganti comparatione quadam , sententiam suam ape

ruit. - R A

Des finis.

Galeni

329쪽

GAL IN HIPP. LIB.

DE HUMORIBUS

Huius commentari; initium in uno libro manuscripto, que prius naeti sumus, desiderabatur: in altero uero, qui postea ad nos allatus est, pauca deesse uidebam

tura I

ODI morborumsunt hi: partim cognati morbi sunt, quor interrogando licet cognoscere: partim a regione proficik-tur. multis enim sunt regionibus familiares r ac multi ipsos norunt artim ex corpore, oe uictus ratione , θ' morbi constitutione: uel a temporibM.

Vt morbos tum dignoscas, tum uero etiam recte cures,genera ipsorum persipe ista esse, maxime conducit. quo in generς illud est, ut scias , morbos esse quasdam actionum noxas: atque ita unum esse ger

330쪽

nus corporum, alterum actionum: ac corporum quide genus praecedere actiones, easque producere: illas uero sequi, ac, si

statum naturalem corpora conseruent,culpa vacantes, naturalesque existere:si praeter naturam corpora affecta sint, illas aut nullas prorsus, aut certe omnino impeditas.ad haec tertium genus accedit caussarum,quae affectiones gignunt.post hoc estitem aliud quartum genus eorum, quq insunt corporibus, siue ea naturaliter, siue praeter naturam affecta sint:quae neque comodo,neque incommodo esse actionibus solent: uelut, exempli gratia, si color cor poris ex diuturna mora in sole ex albo niger: aut contra ex nigro albus fiat, quod quis in umbra uitam duxerit: aut ruber inlotis, aut pallidus in expauefactis uideatur. haec enim neque actio est, neque affectio corporis aquae caussa actionis sit: ac multo minus caussa est, quae affectus prae' ter naturam afferat. est uero symptoma, quod uarias corporum alterationes,sive illa secundum naturam, siue praeter natura affecta sint,necessario consequitur. ad haecomula accedunt modi morborum, quos

SEARCH

MENU NAVIGATION