Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

441쪽

mammas & uterum communionem intercedere . quocirca in sexto de uulgaribu, morbis ita scriptum com peries, Si papilla' mammarum , & rubrum: earum pallidum sit vasculum aegrotat.ac merito quidem afsecto utero simul etiam mammae quid patiunturisiquidem natura ambas has partei ad unius operis ministerium est machina ta:ideo ipsas per uasa conita nXit, & uenas, atque arterias in hypocli Ondria, totumq;hyp0gastrium doduxit. deinde ijs, quae a

partibus infernis sui sum feruntur,coniun-Mit: a quibus uenae ad uterum, scrotumque perueniunt. Haec autem .sommunio per haec uasa facta est, ut cum foetus in utero augeretur,ac conformaretur, communes uenae illi soli ab utri sique alimentum affundantinum uero in lucem editus sit, rursus totum alimentum mammis affluat. Nunc iter',ut inter uterum ac mammas societas

est,sic in sinistrum testiculum, & sinistram uteri partem uasta quaedam perueniut,quae in renem e directo situm in runtur.Ette' sticulus tumefactus in tussientibus indi cat ei Lum mammis,pectore, genitura , Sui eis secietatem intercedere. EstςIi

442쪽

ori uentriculi cum corde societas. quam ob rem ueteres os ipsius, ducto ab ijssynxplomatibus,quae inducere uidetur, nomi ne,cor appellarunt.non enim solum ut 'ncopis cardiacis, ita & stomachicis quida corripiunturi sed etiam conuulsionibus, soporibus, morbis comitialibus, & melan cholijs. atque omnes hi affectus, conseniatientibus ei ceteris partibus, in eo fiunt . quocirca in libris de locis affectis docuiamus, nos adhibere animum accurate de bere ijs morbis, qui per consensum in ea parte exoriuntur, de qua parte habeatur oratio: eosque distinguere ab illis,qui priam a ratione partium nascuntur. quod non dissiculter discernetis , qui sit in notionibus, quas nos tradidimus, diligenter uersatus.Scire autem conuenit,hanc ipsam dictionem esse in tertia libri sexti de uulgaribus morbis parte coscriptam, ut sunt etiaceterae omnes, quae deinceps ad finem usque consequunturinon tamen eisdem e

presis uerbis. nam Rufus Ephesius aliter, aliter Sabinus, aliter denique Artemido' rus, qui Capito cognomento dicebatur , conscripsit. Rusus enim sic in ueteribus

libris

443쪽

libris scriptam esse hanc sententiam me morat, Alterius loci loca excipientia aut dolore,aut grauitate, aut alia re quadam lic herantur. & sequentis orationis hoc esse initium uult,Diuersiae societates: ut Hippocratem ad aliud societatis genus pertransisse intelligamus.Sabinus autem haec coniunxit omnia :& sequentis dictionis hoc principium fecit, Propter propensionem.

Artemidorus rursum sic scribendum censuit,Aut alijs,secundum societates. nos uero cum iam sententiam exposiverimus, de uetere scriptura nihil amplius habemus, quod afferamus. ideo ad ea, quae sequuntur,transibimus, ut nihil non explicatum habeas.nosti enim tu quoque,in omnibus

fere Hippocratis libris nihil esse quod perdiscere queant illi,qui artis percipiendae studio ducuntur,praeter ea, quae ego fusa, & perpetua oratione in medicis lucubrationibus exposui: ut etiam qui hebeti, tardoq; ingenio sunt,assequi ea,quae dicu'tur,possint.puderet autem me haec dicere,

nisi prius quq ad medicinalem artem accQmOdata sunt,omnia fere pertractassem, ctu,me uerum dicere,plane scires.

Propter

444쪽

Propter proprasionem ποniam sanguis proditi s t sed pro Aucci initate talia expuunt.

Sanguis multis de caussis fluit, permulta loca excernitur. nam & secta uena hoc primum euenit, & item arteria reserata.tunc enim tenuem , flavumque sangui nem , tenui multoque spiritui commix- Ilum,arteria eiaculatur, si contracto iam aneum sinate sit conuulnerata. iSque san- ,

guis est eo, qui uenis continetur, calidior. Iam uero e naribuS quoque sanguis prorumpit.qua in resciS, me quandoque prae dixisse , sanguinem eo die e deXtra nare prorupturum: quod cum esset factum, ce- teri medici , qui aderant, hoc magnopere admirabantur. nec tamen erat dissicile idi prauagire.& tamen plerisque medicis momodo dissicile, sed ne fieri quidem posse uidebatur, quippe qui haec duo considerare non possent,& unde naturae motus agatur, & quam in partem ; ut quae deficiunt, adiuvemus, & quae immoderate feruntur, coerceamus. quae res fecit, ut nos modo edextra, modo e sinistra nare fluxurum eo sanguinem certa, ueraque scientia praedi

ηςrimus. Ceterum ex sula, ac stomacli sangui

445쪽

a sanguinem uomitu reiectari, fere inter medicos constat: sicut cum tussi ex Organis respirationis reijci soleti atque ut ex ore simplici expuitione, sic ex faucibus,& it -- screatu eXpellitur.erosia etiam uena per: a. i. sepe sanguis affatim tussiendo ei jcitur, ut

ber. i. gur- cum aliquod graue pondus in thoraceni

I si ceciderit, copiosa fiat cum tussi sanguinis profusio. Si uero spumosum quidpiam si mul educatur, signo erit, excretione e pulmone fieri.quam medici optimi aut insanabilem, aut certe uix sanabilem esse censuerunt. at in thorace non admodum diffici te est , disirupta vasa, a qujbus sanguis ex puitur,conglutinare. Quemadmodum autem sanguis ex thorace, pulmoneque expuitur; ita ex gula, uentriculoque euomi tur: eX renibus mingitur: ex intestinis de citur. Saepe etiam a capite quasi emungitur, licet neque dolor adsit, neque graui tas caput uexet, neque plaga ibi sit accepta. considerandum igitur est, utrum hiru do aliqua illie adhaereat, ac sanguinis su Num ericiat: sicut etiam cruor, epota bisu diae, ex uentriculo interdum euomitur 'Ego enim multos medicos noui, qui alis elionei

446쪽

etiones eas, in quibus sanguis eo Ernitur, dionoscere, ac Uiltingliere non ualeremat quae ex harmorrhoidibus fit,ne aegrotos quidem latet. cruenta uero, quae desuper ad sedem deferuntur valia statim a principio ueniunt ; alia, ubi tale aliquid praeceΩ serit.Si repente multum sanguinis deij cuitur, adapertum essὸ uasis osculum cogi amices. eκ iecoris autem infirmitate , ut plurimum uelut carnium dilutum excernitur:

ac quandoque purus sanguism Vulture quandoque eum flaua bili eommiurus' quandoque uelut fiex sanguinis . nuficuero minime opus est exponere sanguinem quoque ex utero, & alijs qisibusdam partibus fluere: & quomodo mali consulendus sit, si in febribus non intermittentibus prudeat: id enim ipse docuit,cumita scriptum reliquit: Excreationes in febribus non in termittentibus liuidae, cruentae, stetidae, biliois,omnes malae. Cum igitur sanguis x multis locis excernatur, ii per nares ,

aut eX uentriculo, aut a capite, aut ab ute ro, aut a sede, aut a iecore, aut a renibuS, aut a uesica uulnerata, aut ab alia parte

qRadam incisa, aut uase rupto,aut alomodo

447쪽

do male affecto excretus ad alias parte repat, planum est, ipsum non iam per prioremlocum euacuari. ut si eX iecore in re nes evacuetur,tum in thoracem ut in pul. mone uertatur : tunc enim neque cum

urina exit, neque per aluum secedit, sed expui solet. ac si humor pituitosius sit, spumeus erit sanguis: si biliosius, tunc sanguis flavus exibit: & in alijs pro humoris assinitate continget. Alij uero nom2n is,hoc est propensionem, in hoc est uersionem uertunt.quorum sententia est, sanguinem uerti multis modis, ut in melancholicum, ut in biliosum, ut in pituitosum sicut in rubrum colorem , cum maior est puri sanguinis, quam aliorum: humorum copia.Si ita scriptum sit, uerum etiam erit, quod aiunt ,& HippocratiS accommodatum sententiae: siquidem aegroti expuunt talia per epe , & interdum non ita facile est, bumores, qui in 'utis confusi sunt, discernere: nisi quis sit in arte exercenda , diu, multumque uersatuS. D M interdum sanguinem de trahi iis, qui inodisum: in aliis uero, ut in iis,non par es. In primo horum commentarioru, mul

448쪽

tos esse mittendi sanguinis scopos diximus: ac primos esse eos, qui morbi magnitudinem, ac robur uirium attinguot rijs omnibus obseruatis , quae ibi iam dicta sunt.cum igitur sanguis copiosior sit in quibusdam eorum , de quibus ante facta est mentio, hoc consilii dat Hippocrates hoc

loco, detractionem utilem rore: praesertim uero si non in alium quempiam humorem insigniter conuertatur. Si uero uersus sit, non erit facienda detractio. quocirca non fuerit fortasse absurdum in superiore sententia, si uersionem, non autem propensionem,scribamus.

Impedimentum iis, qui cruenta expuunt, tem- pus anni leuritis,bilis.

Haec sententia magnam interpretibus molestiam attulit: siquidem alij atque alij ipsam & scribunt aliter, & exponunt. ego

uero nolo hoc loco in nugis aliorum recensendis, ac redarguendis immorari. immo potius ad finem mihi esse properandum proposui. Sententia autem horum uerborum esse haec uidetur. adhibendam esse mentem ijs, quisanguinem exspuunt,

D d utrum

449쪽

hi 8 Gat in lili Hippoc.

utrum sanguis mittendus sit secta uena,an secus. nam habita cruenti sipuli ratione,uena esset omnino incidenda: sed sectionein prohibet anni tempus, aut pleuritis,aut bidis , hoc est humor biliosius, qui redundet incorpore. perspicuum enim est, sub cane uenam non secari.neque etiam si homo sit admodum biliosus. Quod uero ad pleudtidem pertinet, esse controuersium uide tur: propterea quod si morbum attendas, uenae sectionem postulat: ipsa tamen noa semper id exigit, nisi alia quoque adsint, quaecunque singuinis detractionem indi cant: de quibus iani sepe in nostris libris disseruimus. Interdum enim pleuritis: placida est, ac mitis, neque necesse est singuinem mittere, etiam si homo sanguinem exspuat: sed alijs remedijs ad pleuritidem accomodatis curare morbum prodest. quo

circa probabile est, uenae sectionem prohiberi inhsi, qui sanguinem exspuunt , si an ni tempus ualde calidum sit,si homo sit na tura biliosa: & si morbus lateris adsincumis, qui cruenta exspuit, propter pleuritidarid facit; quod nimirum parua , mitis q. . Pleuritis existat. Scito putem, non m d9bu. detrahendum

450쪽

detrahendum es se sanguinem ijs, qui sani guinem sputo reij ciunt, sed etiam ijs, qui reiecerunt,& modo curati sunt: pra sertim si eam in partibus thoracis, ac pulmoniR

, habeant, ut si uel plustulum iisnri 1 ἡά-

guinis colligatur, rursus aut osculum uasis. . iaperiatur , aut rumpatur.his, etiamsi nuta 1 tum symptoma sit in corpore, uena. catas da est ineunte uere: sicut etiam ijs, qui faci pruinos .le in morbum comitialem , atque attoniatum cadunt:& item ijs,quos facile ab alij corripi morbis sciamusrut nos ispe admonuimus: ubi etiam caussam ubiunximus a Qua in aliquibussubjitai-ωnemiuisa 6 Τ'

sa Aro recidiuarum iterum tument, ac permanente u ebrium in risi circuitu recidi .ratque in eis spei est abstessunt in articulos futurum. . ῖNihil est, cur explicari a molestijs possimus, si ueteres scripturas huius loci, & uarias interpretum superiorum 3 sententiaS ,eSplanationesque asterre uoluerimus. Et

SEARCH

MENU NAVIGATION