장음표시 사용
381쪽
sericordiam percipere, ut percepta misericordia, qui malorum nostrorum pondere premimur, per misericordiam ab illo nobis communicatam libera illi mente serviamus. Μisericordia tollet pondus malorum nostrorum, quibus ne Domino famulemur , praepedimur. Ablatis malis nos servitio Dei privantibus, quid restat, nisi, quod libera mente Domini nostri famulatui dicemur , qui jam , percepta misericordia, immunes a pondere malorum nostrorum fuerimus ὶ AEquum enim erit totis viribus Domino famulari, siquidem ipse, ut Protector nos aspicere , dc a pondere malorum nostrorum voluit per suam misericordiam eruere.
Oratio tertia . A P sq, q o fumin Domine, supplication
bus nostris: ut esse, te largiente, mereamur oe' inter prospera humiles em inter aher si securi. Per Dominum ,
Is a nostris precibus Deus dignetur adesse nihil valebimus consequi,ac nihil perfectum agere, quod possit esse salutare, & ad vitam aeternam proficere . Desideramus hodie, quod Deus nostris adsit supplicationibus et adsit, inquam, ut nostras petitiones . seu rogata nostra dirigat et adsit etiam, ut nostris humillimis intendens procibus, felicem cxpeditionem largiatur oblatis ipsi a nobis petitiossibus. Taliter Deus assistens, & intendens supplicationibus nostris, faciet, quod eius largitate mereamur esse, & inter prospera humiles, dc inter adversa securi. Utrumque, quod hic petimus, erit nobis utilissi
382쪽
3 Istaimum, di cuilibet nostrum est magnoperε necessa rium. Ut in via Dei proficiamus, egemus humilitate in prosperis, ac securitate in adversis; ne nos attollat in prosperitate superbia, & ne nos dejiciat, vel dc primat desperatio inter nobis contraria , quae patimur in hac vita . Facilius submergitur navis in dulcibus aquis ,
quam in salsis, & amarissimis: quin potius quae in dulcedine undarum fluminis perit, Inter salsugincni, Scamaritudinem vorticum marinorum subsistit: & experientia docente didicimus, plura navigia antea a maris aquis sua amaritudine, ac crassitie sustentata , ex quo transierunt ad flumina, perii se, & in profundum submersa devenisse, ipsi, nocumentum praestante mollium aquarum fallaci, atque pernitiosa dulcedine. Prae nimia itaque subtilitate pessum cunt ea, qua inter amari maris crassitudini m securitat cm inveniunt. Non itaque
timeantur amaritudines , quae securas faciunt rates.
Quidam pcrditi sunt, fateor , inter amaritudines adversorum despcrantes; sed multo plures jacturam bon tum spirimalitim fecerunt, dc miscre descenderunt ad profundum interorum abbsum inter mollia, dulcia, de prospcritates hujus vitae superhicntes. Utinam securi 1ervati essent, vel intcr ad crsorum plurimas amaritudines : dum facilius, quam inter icnia, dc appetibilia, securi rc cri mur inter adversa. Sed quia ubique eit periculum, inter omnia ista postulamus remedium 3 ut largiente Dei misericordia, di miserente ejus largitate, me reamur elle & inter prospera humiles, dc inter adversa securi: dc ut sive per flumen dulce, seu per mare ama rum , Deo apponente miscricordem manum, ad c lirer eniamus icticissimum portum, & alacres ingredia mur Empὶ reum.
383쪽
Oratio quarta.ΡReces populi tui, quissumus Domine , He-
menter exaudi: ut qui juste pro peccatis m- siris a gimur , pro tui nominis gloria misericor
diter liberemur. Per Dominum ,
I Deus exaudire dignetur preces populi sui , nihil non vitabimus malum, nihil non obtinebimus bonum . Iustu pro peccatis nostris amigimur, multis abundantes malis, simulque pluribus carentes bonis . Replemur malis, a quibus optamus erui : egemus bonis, quibus anxie appetimus ditari. Quod malis amigamur, proVenit a nostra malitia ; quod liberemur ab illis, erit nominis Domini misericordissimi gloria .. Concedat nobis Deus, clementer exaudiens populi sui preces: ut ex liberatione nostra ab his., quae nos amigunt juste, resplendeat misericorcis Dei exaltatio , & eius nominis sanctissimi agnitio . Cognoscant coeluna, & terra ampliuS quo tidie gloriam nominis Dei miseris clementer compatientis, & eos piissime liberantis Appetamus potius Dei honorem, quam nostram. utilitatem et & ideo desideremus liberationem a nostris malis, magis, ut haec largitas proficiat nominis Dei gloriae amplificandae, quam ut nos valeamus commodo nostro potiri . Quod prodesse ad Dei gloriam possit, majoris pretii apud nos debet esse, siquidenae debemus Dominum supcr omnia diligere . Sed gloriam nominis Dei in prinao gradu, ut decet, statuentes, iustum est etiam, ut nobis provideamus, S petamus, ut simus liberi,&. absoluti ab illis,a quibus Ob,
384쪽
peccata nostra nos afflictos videmus, quamvis juste afflictionem pro peccatis nostris pati amar .
ACtiones nostras, quaesumus Domine, aspi-
r.3ndo praeveni, in adjuvando prosequere: ut cundia nostra oratio, operatio a te sem
per incipiat, in per te caepta finiatur. Per Domi
Oni E postulamus Dei inspiratione praeveniri,' & ipsius adjutorio frui. Quaerimus , ut sc-curi incedamus , quod noller Dominus favorabilcm. ventum tribuens, nostra in navigationem praecedat, & ei, illam contra hostes fortificans , benigno auxilio succurrat: ne dcfectu Inspirationis iter nequeamus arripere, avi carentes adjutorio inter inimicorum nos debellantium impetus non valeamus resistere malo, & ita misere absorbeamur a pelago. Deo nostras actiones, aspirando,praeveniente,& ipso etiam, adjuvando, comitante . cuncta nostra oratio ν& operatio bene dirigetur ,. & felicite; etiam terminabitur: quia, Deo inspirante, ab illo stimet oratio exordium, &, Deo adjuvante, nostra operatio habens bonum incrementum finietur. Oratio igitur , & operatio a Deo,qui est principium, inc pia, ut pcr eum C pra, me tam felicem attin3et, & bene finita ad eum, qui est noster finis, pervcniet. Dco dante inspirationem, ut orare incipiamus , erit oratio ipsi placita, nobisque profi-cua a dc eodem Deo praebente adjutorium, nostrae va-
385쪽
det operatio bona bene exere ea,& perfecta. proficientes oratione, & ornati bona operatione, reddemur digni aeterna beatitudine . Nihil aliud ergo, quam Dei beneplacitum, incipientes orationem, intendamus, & ita oratio a Deo incipiet. Curemus operari bona, cooperantes, dum nos adiuvat gratiaDivina siquidem potius operatur Deus in nobis, quam nos ipsi ad bonum operamur J non velut inanime instrumentum nihil agentes, sed liberam voluntatem nostram ad exercenda opera salutaria inclinantes , & fimul cum Deo, ac gratia ipsius, facientes: &ita quae per Deum in nobis sunt inc pia , feliciter invenientur ad Dei gloriam, & ad nostram salvationem finita . Non deeri ex parte Dei cura benigna inspirationis, re adjutorium opportunum per auxilia suae pietatis; ut ab ipso incipiamus orare, & per illum possimus honam
operationem cum oratione Deo placente finire . Curemus nos , ut a Deo incipiat oratio nostra, simul, & operatio : ut qui actionem nostram aspirando pr enerit, &misericorditer nos adsuVando prosequutus fuerit, sit orationis, & operationis bene incaeptarum initium , ut finientes nos Orationem, & Oporationem ter Deum ipsum , ingratia finali nostrum concludentes iter, cum Deo in vita coeli consequamur regnare aeternaliter , ac
386쪽
D i, qMi tribus pueris mitigasti flammas
ignium concede propitius, ut nos famu
los tuυs non exurat famina vitiorum .. Per Do-num x
ULTu M nocet flamma vitiorum, quae cuncta destruit ,. dum exurit ; omnia denigrat dum tangit: dc quaeque consumit , dum sua voracitate exardescit. Quot, qui antea gaudebant divites, post ignis exarsionem, & incendii vastationem remanserunt egentes t si adeo fuerunt bene fortunati, ut evadentes globos nammarum nec perierunt inter illos, & ab illis absorpti, neque in pulverum cinericium redacti. Pavorem incutit , voracitate ignis omnia absumente , optima, & pre tiosa supplectili expoliari, sed horrendi us quid est personaliter aduri.bi res familiares incendio pereant,aliae comparari,aut inveniri poterunt; sed, si homo ipse igne fuerit combustus, ubi inveniet aliam vitam pro. amissa, ut possit post cremationem degere, & inter viventes numerari to vitiorum flammat quam pretiosa opera vitae aeternae meritoria contumendo pessundast & quot etiam animas, multotiesque citam corpora, pernitiosti incendio devoras, discerpis, dc concremast Timeamus ab hoc igne vitiorum tangi, qui exustionem vereri debemus, ne in virtutibus acquisitis, vel infusis laedamur, &s forte aliquando praetcr charitatem, perdentes etiam. fidem , aut spem J in anima , & corpore misera relinquamur destru
387쪽
nigrabit quod invaserite FugIamns ergo huius ignis ait,ctum , & propinquitatem, qui illius exhorremus ex uinstione in . Tres pueros ob misericordiam Dei flamma ignis Babylonici non tetigit, ideo eoS non concremavit . Ab eo ergo , qui tribus pueris mitigavit flammam
ignium, petimus hodie , ut nos famulos suos non exuis rat flamma vitiorum . Hanc miserationem Dei consequentes, & in bonis virtutum pro tempore nostrae tem poralis vitae erimus securi, & in salute pcrfecta animae , ac corporis pro futuro saeculo permanebimus apud coe-icolas aeternaliter gaudentes, Deum liberatorem ninstrum collaudantes.
ΡRaesentibus Sacrificiis , quaesumus Domine,
te uni r nostrasancti P aut quod observantia nostra profitetar extri ocus, interius operetur. Per Dominum, erc.
, Acrificium Altaris ad licitam eius oblatione, sanctificatione expostens,etiam est quodammodo sanctificationem distribuens. Adsunt in Ecclesia Sacrificia Minae repetita , ut no stra sanctificentur a Dco nostro ieiunia. Da hit ieiuniis nostris Deus sanctificationem, qui dedit Sacrificiis ad sanctificandum virtutem . Erunt sanctificata jejunia , si a Deo fuerit it Iis sancti ias collata, & non m rint ex parte nostra posita aliqua sanctificationis impedimenta. Erunt tunc, utpote sancta, digna Dei conspectu ,& acceptatione, si Dei adjutorio 1rcti, sancte cu-gaverimus jejunare. Nostra erunt jeiunia sanctificata 1
388쪽
Domino. talis essicaciae , & virtutis, ut nihil appareat in nobis hominibus, quod in jejuniis isti, Dei displi-ccat obtutibus et quia tunc opcrabitur nostra obie vantia interius, quod piofitctur extrinsecus. Si mace rationem astu mentes corporum, a culpis non jejunaverimus incntium , inter hypocritas iure computabimur,& a Deo repellemur. Profiteatur sane poenitentiam Chri istianam observantia nostra in ciborum corporalium abstinentia; sedataciet jejunatio a peccato istam gulae abdicationem , qua privamur visibili, corporalique cibo. Non destruamus in mente, quod aedificamus in corpore: ne simus reputati a Deo cum epulonibus , quando apparcamus jejunantes hominibus. Facimus per abstinentiam corporis, quando jejunamus, rem, qum videtur digna praemio: ne igitur agamus per non abstinentiam animae, peccatis servientes , aliquid, quod aete no mereatur puniri supplicio . Sacrificiis itaque praesentibus petentes a Deo, ut jejunia nostra sane incet, ultra Sacrificium Missae, quod cum Sacerdote offert populus ipsi Sacerdotes , & plebs Dei curemus nos ipsos Deo per jejuniti mentis, & corporis sacrificare, de hostia ita acceptabilem in nobis,& de nobis exterius,& interius offerre, corpora dicantes jejunio, & animas nostras ab omni custodientes peccato. Ita jungetur sacrificiu bene se unantium Sacrificio Altaris,quod Deum reddit propitium: ut sint sanctificata iejunia, atque etiam sanctificentur ea ΟΩ
ferentes vera observantia Christiana, quae operetur i
389쪽
Sancti Patis ilibus tuis, Omnipotens Deus, Ur
vitia nostra curentur, in remedia nobis aeter na pro υeniant. Per Domintim c.
X Sanctificationibus Dei s vel actionibus , quibus ipse sanctificat nos, & quae ab Altari
troVcniunt saltem dispositive I debem uxpcrarc maximas utilitates accipere . Quid, non jure persuadebimur, nos accepturoS boniῆ aut quid utilitatis non sperabimus percipe re,quando Christus immolatur in Altari ysiquidem ille est, per quem omne dcbitum ctiam infinitum, si esset, posset integerrime solvi, & totum proficuum ad nostras ammad ac etiam corpora nostra, valet abundant issi me a cipi . Sanctificationis actiones jam hodie in consecratione , oblatione, & conrumptione, quae sunt in Sacra Missa, praecesIerunt, quando post Communionem ad Deuin orantes accedimus, ut ab eo magna uesicia , quae petimus, obtineamus . Postulamus igitur , ut ipsis Dei sanctificationibus, vel sanctificandi actionibus, iam ctificationem intra nos operantibus f quatenus commmunicantibus digne peccata remittuntur levia,& quatenus saltem dictae actiones disponunt devote Missam au- dientium animas Christianas ad Sacramentum Poeniten'tiae , & ad habendum votum ipsius in perfecta contritioneJ & vitia nostra curentur,& remedia nobis aeterna pro veniant . Bene igitur noscimus talia petentes, quod De sanctificationes, quae exercentur in Altari,& possunt nOS vitiis curare,& ruere, bis remedia aeterna proVenire
390쪽
Praemia aeterna non provenient nobis, nisi prius nostris
vitiis curatis. Vitia nostra adco sunt nobis nociva, ut 1 nobis arceant, & abigant etiam aeterna remedia . o vis magna vitiorum nostrorum ad nobismetipsis nocendum i Persequamur itaque vitia nostra, utpote quae sunt pessima, nostra a nobis fere omnia auferentes bona,cuncta nobis etiam afferentes mala. Est majus malum,quod summum impedit bonum. Ergo maximam nobiscum profitentur vitia nostra inimicitiam, quae dum nobis afferunt omnia temporalia nocentia, tollunt a nobis cuncta proficua, a nobis separantes etiam aeterna remedia. Eligunt ergo carere aeterno remedio , qui mancipati
sunt vitio. Utinam a Dei sanctificationibus in sancta Missa juvemur, qui talia quotidie apessimis nostris vitiis patimur. operemtir iam aliquando & quare non modo Τ J Dei gratiae, ut Dei curemur sanctificationibus,& jam nos delinant vitia, vel f quod erit melius I ea, antequam ipsa nos deserant, relinquamus: & diligenter studeamus adjuvare nos, Dei cooperantes gratiae . ex parte nostra , ut mediis sanctificationibus Dei, nobis pro eniant remedia aetema. Sic erimus in hac vita a viatiis lanari, curati, & mundi, ut remedia aeterna recipientes valeamus sine fine laetari. Xx a ina.
