Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

611쪽

SENTENT. DECER P T A

interpellatpro peccatis nostris,quato magis nos inuicem pro propriis orare debemus. Amplectenda quippe est homini qui non omni potest carere peccato,iam benigna conditio, ut dimittendo peccata aliena,diluat sua. Iustorum desideriorum societati tunc nihil deerit,quando Deus omnia in illis omnibus eriti Ad quam beatitudinem hi perueniunt, qui huic seculo ante sep rationem animae carne moriuntur,nec in eis inueniuntur cupiditatibus quas sola superat dilectio Dei:vt id patiatur iniquitas quod elegit, & eo bono fruatur iustitia quod

amauit.

Qui sic confitetur Dominum I sum Christum, ut cundem hominem neget verum, habentem scilicet uniatam sibi nostrae carnis & animae nat ram, non est pro illo mortuus Christus, quia secundum hominem mo tuus est Christus. Non reconciliatur per

612쪽

per mediatorem Deo, Vnus est enim Deus,& unus mediator Dei & homianum homo Christus Iesus. Nec iustificatur per ipsum: quia sicut per in bedientiam unius hominis peccat res constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis iusti constituentur multi Non resurget in resu rectione vitae,quia per homine mors,& per hominem resurrectio mortu rum.Sicut enim in Adam omnes moriuntur,ita&in Christo omnes uiuia ficabuntur. Nullus se beati Petri defendat exemplo,qui se multis lachrymis accusauit & lauit, ut principem suum Ecclesia,no negationis, sed po nitentiae imitatione sequeretur. In quibusdam aeternis potest esse aliqua distantia. Ipsa nanque aeterniatas absque diuersitate mensurae est, Multae quippe mansiones in una vita varias meritorum significant dignia tales.Sed ut Deus omnia in omnibus

613쪽

SENTENT. DF CERPTA

erit fiet etiam in dispari claritate per gaudium , ut quod habent singuli,

commone sit omnibus,Quoniam per connexionem dictionis, a gloria capitis ulla aliena erit pars corporis. Fides eorum qui Deu visuri sunt, quod non videt credit: nam si via det, non est fides, credenti pollice- .. tur meritum, videnti redditur praru

Male usurus eo quod vult accipere, Deus potius miserante non accia. pit. Proinde si hoc ab eo petitur, unde homo exauditus laedatur , magis e metuendum est ne quod possit Deus dare ut propitius,det iratus.

Qui diligit me, inquit, Dominus, diligetur a patre meo, & ego diligameum , & manifestabo illi meipsum. Quid est enim , diligam , tanquam tunc dicturus sit Ac nunc non diligat Absit,Quomodo enim nos pater sine: filio,aut illius sine patre diligit. Qia

. modo

614쪽

modo inseparabiliter operantur, se- parabiliter diligunt a Sed ad hoc dilia gam eum, ad hoc quod sequitur, Et manifestabo ei meipsum. Diligam & manifestabo,id est, ad hoc diligam ut imanifestem. Nunc enim ad hoc dil xit ut crcdamus Sc mandatum eius t neamus. Tunc ad hoc diliget, ut via ideamus & ipsam visionem mercedem fidei capiamus, Quia & nos nucdiligimus credendoquod videbimus, tunc autem diligemus videndo quod credidimus. iIta sunt palmites in vite. ut viti nihil conferant, sed inde accipiant v de vivant. Sic quippe vitis est in pal- mitibus ut vitale alimentum submi- nistret eis, non sumat ab eis. Ac per ' hoc & manentem in se habere Christum,& manere in Christo, discipulis utrunque prodest,non Christo. Nam praeciso palmite potest de viva radice i ius pullulare:qui autem praecisus est,

615쪽

SENTENT. DECERPTAE

sne radice vivere non potest.

Diuinitus dictum est, Noli esse i stus multum:quoniam non est iustitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo sic fit nimis iustus ipso nimio fit iniustus. Quis est autem qui se facit iustum, nisi qui dicit se non habere peccatum Nullus etiam incorporeae creat

rae vere simplex substantia est , cui non est esse quod nosse, potest enim esse, nec nosse: at illa diuina substantia non potest,quia idipsum est quod habet.Ac per hoc sic non habet scien- tiam, ut aliud sit illi sciretia qua scit, aliud essentia qua est, sed utrunque

unum: quamuis non utrunque dicendum sit quod verissime simplex & i unum est. Habet enim vitam pater in semetipso , nec aliud est ipse quam vita quae in illo est: & dedit filio h bere vitam in semetipso , hoc est, genuit filium , qui dc ipse vita est. . sie

616쪽

Sic itaque debemus accipere quod de spiritu sancto dictum est, Non enim loquetur 1 semctipso, sed quaecunque

audiet loquetur: ut intelligamus non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est,Nam& filius de patre natus est , & spiritussanctus de patre procedit, Pater aute nec natus est de alio,nec procedit Nec ideo sa- ne aliqua disparilitas in summa illatrinitate cogitationi occurrat humarumnae quia& filius ei de quo natus est,&spiritussanctus ei de quo procedit aequalis est. . Quamuis natura incommutabilis non accipiar,suit & crit,sed latum est: ipse cnim veraciter est , quia aliter quam est esse non potest: tamen pro- pter mutabalitatem temporu in quia

reus versatur nostra mortalitas, non imendaciter dicimus: & fuit,& est,&erit: suit in praeteriton est in praesentiabus: erit in futuris. Fuit quippe quia

617쪽

nunquam desinit:erit, quia nunquam deerit:est , quia semper est. Neque enim velut qui iam non stet cum prata teritis occidit, aut cum praesentibus

tanquam non maneat labitur, aut cutaturis tanquam non fuerit orietur. Proinde cum secundum temporum volumina locutio humana variatur,

qui per nulla deesse potuit,aut potest,

, aut poterit tempora,vere dicuntur de illo cuiuslibet temporis verba. Semper itaque audit spiritussanctus, quia semper scit,&scire audire hoc illi est,quod semper esse:semper vero illi est esse de patre procecereriemo autem potest dicere quod non sit vita spiritustanctus,cum vita pater, vita sit filius.Ac per hoc sicut pater cum l. - . beat vitam in semetipso,dedit & filio vitam habere in semetipso: sic spiritui sancto dedit,vitam procederet de illo,sicut de procedit de ipso.

Prorsus domun Dei est, diligere

Deum

618쪽

Deum Ipse ut diligeretur donum dedit,qui non dilectus dilexit:displicem

tes amati sumus ut fieret in nobis un-

, de placeremus. Diffudit enim chariatatem in cordibus nostris spiritus p tris dc filij,quem cum patre amamus& filio. Pax Christi finem temporis non habet,& ipsa est omnis intentionis actionisque perfectio. Propter hanc

- sacramentis eius imbuimur: propter hanc mirabilous eius operibus &sermonibus erudimur: prop*er hanc spiritussanctu ignus accepimus: pr pter hanc in eum credimus & sper mus,& amore ipsius quantum donat acccndimur : propter hanc denique omnem tribulationem fortiter tot ramus t in ea seeliciter siue tribui

tione regnemus. Vera enim pax uniatate tacit, quoniam qui adhaeret Deo unus spiritus est. Nn λ

619쪽

sENTEN. DECERPTA

Omne tempus ab illo est dispol. tum qui tempori subditus non est, Quoniam quae sutura erant per singula tempora, in dei sapientia habet e

ficaces causas, in q ua n ulla sunt tempora.Non ergo credatur hora passio- nis domini fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. No enim ca se necessi talis Christo intulit crucem, nec sydera coegerunt mori syderum conditorem:qui intemporalis cum patre sic tempus quo caute moreretur, quemadmodum dc quo de matre in i sceretur elegit. In eo autem quod diAtur. Hsec est

autem vita aeterna, ut cognoscant te

solum verum Deum, re quem misisti Iesum Christum,Ordo verborum est, ut cognoscant te solum veru Deum, re quem misisti Iesum Christum cognoscant solum Deum verum. Coulequenter enim intelligitur re spiriaeussanctus, quia spiritus est patris re

eius eis

fili

620쪽

Elij,tanquam charitas substantialis&consubstantialis amborumquoniam non duo dij, pater& filius, nec tres

diti pater & filius 3c spiritussanctus, sed ipsa trinitas unus solus verus Deus. Nec idem pater qui filius, nec idem filius qui pater, nec idem spiritussanctus qui pater aut filius:quoniatres sunt, pater & filius & spiritussanctus , sed ipsa trinitas in his Deus

unus.

Quicquid Deus pater Deo filio dedit,gignendo dedit: Ita enim dedit filio pater sine quibus filius esse non

possit,sicut ei aedit ut esset. Na quomodo verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omniaECustodiam Dei circa nos no tanquam carnaliter debemus accipere, velut vicissim nos seruent pater &filius,amborum in nobis seruandae ab ternante custodia , quasi alius alio discedente succedat, Simul enim cita.

SEARCH

MENU NAVIGATION