Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

591쪽

s E N T E N T. DECERPTA non exteriorum, unde discernitur

non album de nigrum, sed iustum dc iniustum. Catholica fides dominum Iesum Christum & verum Deum dc verum hominem credit de praedicat. Vtrun- que enim scriptum est,& utrunque verum est. Qii Deum tantummodo asserit esse Christum, de potentiam negat qua creatus est Ac medicinam qua senatus est. Qui hominem tantummodo asserit Christum, potentia negat qua creatus est. Utrunque ergo anima fidelis ac recta suscipe : est Deus Christus, est de homo Christus: aequalis Deo Christus, aequalis patri, unum cum patre:aequalis homo Christus virginis filius,trahens de homine, mortalitatem,non autem iniquitate. Missus Dominus Christus a patre, non recessit 1 patre.Missio eius inca natio suit, dc inuisibili Deitate haec in hunc mundum venire quod

592쪽

appareret.Quod si cito caperetur,no opus erat, ut crederetur. Credendo ergo capitur,quod nisi credatur,nui

quam intelligitur. Vt recte credatur pater dc filius,&ipse filius audiendus est dicens, Ego& pater unum sumus. Duobus enim verbis duae simul haereses detruncam tur. Nam per id quod ait, unum, Atarium perculit: per illud quod ait, si mus,Sabelliu stravit: quia nec sumus,

de uno,nec unum,diceret de diuerso. Vtrunque nouerimus essein Christo,& unum quo aequalis patri est, &vnum quo alo maior est pater. Illud verbum est, illud caro est: illud Deus est,illud homo est.Sed unus est Christus Deus & homo.Multorum hominum multae sunt sine dubio animae, & multa sunt co da:sed ubi pet dilectionem fidemque

adhaereant Deo,una anima, & unum

cor fiunt. Si ergo charitas Dei quae

593쪽

De uno solo mediatore Dei & ho-- minum homine Christo Iesu fides c tholica nouit,quod pro nobis morte, id est , peccati poenam sine peccato subire dignatus est. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius qui habuit sine meritis poenam , sic nos per illum sine bonis intritis gratia. Quia

sicut nobis no debebatur aliquid boni,ita nec illi aliquid mali. Commendans tergo dilectionem suam in eos quibus daturus erat indebita vitam, pati pro eis indebitam morte voluit. Sicut eis qui volent' in lege i stificari,a gratia exciderunt,uerissime dicit Apostolus, Si ex lege iustitia est, , ergo Christus gratis mortuus est: sic' eis qui gratiam commendant praecepit fides Christi,fidem autem Christi

- putant esse naturam, verissime diciatur: Si per naturam iustitia est ergo

594쪽

enini sex erat & non iustificabat: iam hoc erat& natura.' non iustificabati Ideo Christus non gratis mortuus est, ut&lexper illum impleretur qui diaxit,Non veni soluere legem, sed adis implere:& natura per Adam perdita, per illum reparareturqui dixit,ventia se se querere di saluare quod p

Posse habere fiad sicut possere charitatem,non est naturae ho

minum.Habere autem fide, sicut habere charitatem, gratiae est fidelium Sed cum voluntas credendi aliis 'mparetur,alist non praeparetur a domi.no, discernendum.est quid veniat de inisericordia eius et, quid do iudicio. Wiuersae enim viae dominiremisi icordia & vetitas. Itiuestigabiles autesunt viae ipsius.Inuestigabilis igitur remisericordia quae gratis liberatae v

595쪽

Nemo exigit quicquam ad id ii, quo ipse est,nisi in aliquantulum ad id in quo est descendat Quas viresnocedi habeat hum nae gloriae amor,non sentit nisi qui ei bellum indixeritiquia si cuiquam taciale est laudem non cupere dum negam tundissicile est ea non delectari cum

offertur, Omnes mundi opes contequi non solum quantum potuit etiam quantum voluit habere contemnitan quo eauendum est, ne sura repat elatio:Vtilius enim terrena opulentia humiliter retineter, quam l perbe relinquitur. Nulli irascenti videtur ira sua imiinmunde ab omni indignatione cito redeundum est ad mansuetudinis

lenitatem.Nam pertinax motus facile iri eius odium transit, cui non celerim ter ignoscitur.

Mi dedit legem ipse deditae M

tiam

596쪽

tiam sed legem per seruum misit,cum gratia ipsedescenditiviquia lexost dit peccata, non tollit, volentes suis viribus legem exequi nec valetes o-

anxur ad gratiam, quae & impossibiaitatis morbum, re inobedientiae a

fert reacum.

Verum sabbatum Christianus ob seruat,abstines se ab omni opere ser uili,id est peccato, quoniam qui s cit peccatum,scruus est peccati. Nemo habet de suo,nisi peccatum& mendacium. Si quid autem homo habet veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi quibusdam M tis irrorati,non deficiamusin via.

Quod pater cum Christo faciti Christus tacit: de quod Christus cum atra facit, pater, facit: nec seorsumacit,nec seorsum aliquid agit insep rabilis chari las,sicut ipse dominus diacita go dc pater unum sumus. Rege

597쪽

rs . Regenerationis gratiam ita etiam hi non minusit qui eius dona non se uaniscut lucis nitorem loca immur da non polluunt. Qui ergo gaudes baptismi perceptione, vive in noui hominis sanctitate:& tenens fidem quae per dilectionem operatur,habebonuquod nondum habes , ut prosit tibi bonum quod habes. a.d Sic est veritas Christus, ut totum verum accipiatur in Christo: verum verbum Dei,Deus aequalis patri:vera anima,vera caro:verus homo, verus Deus:vera natiuitas, vera passio, vera mors,vera resurrectio. Gi aliquid hoaruni dixeris falsum,intrat putredoese veneno serpentis nascuntursverme mendaciorum, de nihil integrum remanebit:quia ubi fuerit falsi alicuius corrupti ibi veritatis integritas non

- . Tanta Est charitas,quae si desit,frustra habentur canera,si adsit haberia

in i

598쪽

Reliquit Christus patre, quia cum

in forma Dei effex, non rapinano bitratus est esse se aequalem Deo, sed . semetipsum exinanivit formam serui accipiens. Hoc est enim, relinquit patrem,non quia deserit & recessit 1 patre,sed quia non in ea forma appa ruit hominibus in qua aequalis est pa tri Reliquit aute matrem, relinquedo isynagoga Iudaeorum,de qua secunducarnem natus est,inhaeredo ecclesiae, qua ex omnibus gentibus cogregavit. Dormit Adam ut fiat Eva, moritur Christus ut fiat ecclesia. Dormiente

Adam fit Eua de latere Hortuo Christo lancea perforatur latus, uti supereffluat sacramenta quibus formetur ecclesia. Vnde Apostolos, ipsum Adadicit formam futuri. . Quia sicut in

Adam omnes moriuntur,ua in Chriaisto omnes vivificabuntur.

Deus homo factus est, quid factsel

599쪽

etus est homo propter quem Deus s ctus est homoa Vna est natiuitas de terra , alia de coelo est: una est de carne, alia de spurituruna estde aeternitate, alia demor. talitata et una est de masculo & formina,alia est de Deo & Ecclesia. Et ipsae duae singulares sunt. Quomodo ergo' uterus non potest repeti, ita nec ba

In visibilia attendas, nec panis est Deus,nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus,nec vestis est Deus, nec d mus ista est Deus.Omnia enim haec

visibilia sunt de singula sint. Quod

enim est panis , non hoc est aquar re quod est vestis,non hoc est domus:&quod sunt ista,non hoc est Deus: visibilia enim sunt. Deus autem totum tibi est quod recte desideras , Momnium bonorum varietas uno fonte perfunditurQuoniam cum suatrubuit, seipsum sub diuersis munerum

600쪽

suorum nominibus impertit. Anima carnalia appetens, tamianae comparatur non habenti rectorem virum, qui est intellectus, cuius eam oportet sapietia gubernare: non .

quasi aliud sit quam anima sed quia

obruitus quidam occultus fit animae. Sicut enim exteriores oculi quiddam sunt carnis:ita mens quiddam est animi, quod in eo secundum participationem diuinae rationis excellit. Et tuc omnibus motibus eius bene praesidelicum superna luce radiatur,ut sit in ea lumen verum, quod illuminet omnem honainem venietem in hunc

mundum.

Quid supplicaturus Deo locum

aptum & sanctum requiris p Interiora tua munda, dc omni inde mala cupiditate repulsa praepara tibi in cordis tui pace secretum. Volens in templo orare,in te ora,&ita age semper,

SEARCH

MENU NAVIGATION