Iulii Roscij Hortini Elogia militaria ..

발행: 1596년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

o B E R T V S,Sanseuertna familia in regno Neapolitano clarissima Ortus, primum sub Alphonso Primo Rege disciplinam militarem didicit ; post cuius obitum fel dinando Primo, qui ei successe

rat, non minus carus fuit. Nam is hostes, qui in Regem conii rauerant,persecutus, Calabros Re

gi subdidit. Hinc in Aputiam uenit, in qua ciuitates illi Coronae subiectas in fide retinuit, ac conteruauit. Postea Salernum obsidet , Amiternum occupat, omnemq. late regionem NeapOlim usque Regi tradit. Quae altera Siciliaba Trinacria, Scyllae, ac Charybdis paruo freto discreta, dicta est. Huius in continenti sitae amplius quam: tres partes supero. . atque infero mari ulluuntur . Quod reliquum est,montibus, ac fluminibus a reliqua Italia disterminatur.'Longitudo a finibus agri Reatini, quem umbilicum italiae uocant, per Aquilam, lariesu urbem, usque in Bruttios, & Leucopetiam, millibus pass. circiterquadringentis brotenditur. In qua ceterarum Vrbiuri primaria Parthenope est,nudin Augustuς Neapolim nuncupasse dicitur,licet olim Capua nondum Rotidianorum , aut Hannibalis armis uexata, primatum Ierereth In hoc ambitu terrarum , sedato tumultu, RO-bertus, honorificis condicionibus, uocatur a Galeatio Sfortia, Duce Mediosa nensium. Quo defuncto, superstes uxor, Calabri hominis conlilio, qui illi erat a secretis , Lodovicum S fortiam, Morum nuncupatum, alios l. eidem sanguine coniunctos, m exsilium compulit. Is Hat Lodo uicus , cui cognomen Moro ab insioni suit, in quo gestabat arborem eius nominis , quae non prius cmorescere soleat , quani hiemis iniurias cffugerit; ac tum tutum fetum ocissime edat'; id sibi inditum esset, mature

consilia suscipienda, dein is criter exflicanda. quod idem

uetus illud , Matura lente, iudi ciba Quamquam,in tanta Opinione prudentiae, minus ce Aiapere uisus est, in eorum nume

ro ponendus, quos in leuissimis superstitiosos , in grauibus deliram , amouimus et Huius igitur aleam sequi coactus est pru-

192쪽

dentissimus Robertus. Itaque se in Liguriam recepit, & Genuae,

quae tum primum libertate potiri coeperat, consedit. Interea Mediolanenses,parato exercitu, Genuam occupare cogitant.

Hac occasione, Genuenses Robertum militiae ducem sibi elegerunt. Fit conflictus acerrimus: ad quindecim millia hostium

caesa numerantur; qui superfuerant,omnes, fusi, fugatiq. sunt.

Adhaesi hoc tempore Roberto Lodovicus Morus; quo duce,castra plurima capta sunt. His in Senatum Mediolanensem reIatis, statutum est, plena concione, de Mori in Urbem reuocatione.Itaque, non multo post,excipitur in patriae sinu, ingenti plausu, comite Roberto, ceterisq. exsulibus. Quamquam Sanseuerino breue id fuit,ut esse solet in rebus humanis felicitas. Eij citur eam ob caussam uir generosus, quod eius fama in bellis gerendis Principis ipsius gloria quasi obscurari uideretur. Sed is,dum prudentiae uim simulationis artificio singulari praemuniret, inexpugnatione Nouariae, captus a Gallis, in Locensi turri,erepto scribendi solatio, carceris pedore necatus, professus est, se id a Deo uindice pro ueteribus delictis iure pastum. Interea V

neti ad se traxerant Robertum, quem aduersus Herculem,Ferrariensium ducem, imperatorem esse uoluerunt . Verum, eius prudentia pace consecuta omnium Italiae Principum,communi eo

rumdem consensu Generalis acclamatur: quae dignitas singularis fuit; & quam inter tot duces, quos legimus, pauci sane consecuti sint. Non multo post,motis Venetorum castris, ad fines Apuliae conuolat, ubi,facto conflictu, Regem Neapolitanum annuucensum Innocentio II X. familia clarissima MaIaspina reddere

renuentem, persoluere coegit. Deinde omnem conatum adhibuit,ut ab Austriacis ablata opida Venetae Reip. restitueret. In quo consilio socium habuit filium, patriae gloriae aemulum. Is erat Antonius Maria,qui fortissimum quemque ad Callianum Vicum ex Caesarianis ausus fuerat ad singulare certamen prouocare. Prodiit Georgius Sonebergus, prodiit & Sanseuerinus filius, qui,effracta subito in hostem hasta, equi uelocitate in is

pia impegerat. Urgebat eques Germanus. Ille, cum ex legibus, equum ferire prohiberetur, ensem ex aduersari, manibus extorsit: tantum potuit in rebus d ubi is non modo uis, sed ingenium. Germanus,educta claua ferrea in hominem acrius irruit. Arguit

Sanseucrinus Germanum iniqui certaminis. Ille equo desiliens, A a Darem

193쪽

parem pugnam init. Sed ecce iacent humi ambo.Iam plane Germanus se uictum professurus erat, compressus Sanieuerint arma ti pondere, cum, casu comperto ad crus itali pugione, punctim uictorem ex aduerso in clunibus cedere institit. Cessit Sanseue-tinus, cum iacenti , ac semiuiuo hosti sors uictoriam peperisset; atque arma hostilia ipsi hosti decus praeripuissent. Non multo poli hoc certamen Robertus pater,in Caesarianos animatus,Tridentum properabat,eius Vrbis sibi promittens uictoriam,cum inter pugnandum urgentibus aduersariis, ad Athesis ripas adactus, in Athesim ipsum pugnans, equo uectus, concidit. Casus notatus in Fastis I V. Idus Sextilis, Millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo. Eo loci Sigismundus imp. in perpetuum eius uictoriae testimonium,quam die sacro S. Laurenti retulerat, eius

mine

aediculam eo ipso in loco subta

xit.

194쪽

RVDOLPHVS . PRIMUS

IMPERATOR

v DoLPHvS, Comes Habs urgensis, probatae uirtutis adolescens , familiam suam, licet nobilissimam, maxime illustrauit: veruin, prae omnibus ornamentis, eum in primis pietas extulit. Accidit inter uenanduin, dum per montium amfractus, ac deserta Germaniae nemora damulas insequitur, quarum frequens est usus iis in regionibus, ut sacerdotem, ad uillicum sacram synaxim deferen-xem , inclementi caelo conspicaretur. Equo desiliens, conscendere Vici Curionem persuasit. Ipse uero dux, arrepto freno, imbre madidus , nudatoq. capite, ad mapalia uenerabundus accessit : post domum redeuntem omni humanitatis ossicio comitatus est. Quae pietas quam grata fuerit Deo optimo Maxi- , ea, quae secuta sunt, futuraq. in omnem posteritatem in ea familia digna omni laude, & admiratione dignitatis msignia fidem faciunt. i Cum igitur de Imperio decertaretur, consen tientibus uotis Francosordiae Imperator electiis, Aquis rani Coronam accipit Millesimo ducentesimo septuagesimo tertio anno humande lalutis. Postea, Octocaro, qui imperata face re recusabat, bello subacto, Regnum Boemiae sibi subdit. Hic, dolens , nobilissimam Boemiae.ditionem Imperatori fuisse concessam, invita bella suscitat; verum breui factum est, ut, utrimque coacti copiis , equo deiecius, octocarus ab Imperatoris seruo occideretur. Reliqui, partim fusi, partim necati, Rudolpho uictoriam reliquerunt. Austilia confirmata sub imperij maiestate, Albertum filium Austriae Ducem creat, unde. Austriaci Principes longo ordine stirpe clarissima exstitisse. diricuntur: Rudolphus , minime elatus triumphis ab exteris repor tatis, suam etiam Germaniam, tune temporis tumultuant zm, ac latiociniis foedaram, purgauit, praedonum arcibus, tam

quam infamibus stopulis, ad Iexaginta funditus euersis; sub- Iatisq. sicariis , qui per regionem it lana , sub tanto Principe Bo-

Aa a . rentissimam

195쪽

rentissimam, Itherius debacchabantur. Hinc ad Aeduos profectus, immanem illam bel luam, quae, simulato Friderici nomine , circumcursabat , exercitu collecto, captam, flammis damnat . Princeps certe omni laude dignissimus, qui non modo It Iiam perturbare non sit ausus, sed hunc quoque, Friderici S eundi falso cognomento in Italiam se se insinuantem, penitus sustulerit. Id ad cumulum laudum tuarum, Rudolphe, ad insignem gIoriam rerum a te gestarum addatur, quod numquam ad nos ut ingrediundi consilium ceperis. Exstat uetus apologus, quem ille iactare solebat. Aegrotantem se finxerat Leo, inter bestias ferocissimus. Ad hunc, quasi ad Regem, ceterorum animantium fiebat concursus . quorum ut erat ingens inaccessu numerus. ita ne signum quidem redeuntium apparebat. SoIa uulpes vafra salutationis officium praetermiserat. In iudicium uocata, egregie caussam dixit; dubitare se ueli menter, quod nulla retrorsum uestigia apparerent; cum accedentium tam multa essent impressa. Sic sane, eorum, qui in Italiam furentes uenissent, Italiam ipsam sepulcrum exstitisse. Fuerit ItaIia exterorum tumuIus, qui, caeli cIementia, ac bonorum omnium in ea copia allecti, potiri conati sunt. Exsti

ab uItimis terrarum partibus auulsi Vandali, deleti Longobardi, Hunni, Gothi, & quotquot siue ex Septemtrione, siue quibuscumque locis, ad has felicissimas sedes conuolarunt, attriti sunt. Cum Ieges, maiestas diuina, & humana, omnia hostibus tradita uiderentur; eorundem cIadis non Iex, sed e rundem libido finem fecit. At RudoIphus, Princeps alioqui pius; & cIarissimus, nisi auaritiae macuIara nonnulli adsperis gerent, Comitem Virtembergensem Eberhardum inuasit, Si tegardium obsedit: sed caussa deinde per Episcopum Mogum tinum transacta est. Dum praecIara moIitur RudoIphus, i uitatus a Summo Pontifice ad Sacrosancti,&augustissimi Sepulcri restitutionem, inter concepta uota, ad immortaIem Hi rusalem iter parat, relicta nostris saeculis tam in ni uictoria. Providus idnex huius uitae exitus, Principibus Viris Fra eoibrdiam accitis, Alberium filium Romanorum Regem d fignare contendit. Id illis renuentibus, Argentinam proseruas,

inde Ersordiam, ubi aegrotare coepit. Hinc Spiram, ueluti ad un

196쪽

ad tumulum, mortales depositurus exsuulas, progerans: in Ge. meriheym diem ultimum claudit. Hinc Spirant humeris totius nobilitatis deducitur, ubi sepultus est

2 i aeruus anno septuagesimo tertio,imperii decimo octauo,ab optatissima coa- tto cessa diuinitus salute Miles iIesimo ducentesi

197쪽

ATus est S sortia Cot ignotae., ueteri Togatae Galliae opido, in Flaminia, matre Elisa, fecunditate admirabili, quae uiginti liberos ad arma ediderit:.Lustrico die ; rite sacro fonte abluto

puero, Iacobi,ac Mucij nomen inditum est: quaquam, priori oblitterato, posterius retinuit, donec, ab ingenij, uirium q. init imis quodam uigore, Ssortiae cognomen tulit. Hic, primum,apud Boldrinum,qui Pontificiae militiae sceptra tenebat, tirocinio posito, ab Alberico Barbiano, Brotio,& Aucullio,illustri fulgure, secunda fama ita militauit, ut semper uberiore stipendio ,&maiore praefectura dignus haberetur . Primus autem Albericus equitum cataphractorum ordinem instituerat,ad inuento conclasae, duplicisq. galeae genere, quod Gothico nomine Limectum hoc amus. At Brolius Bran. dolinus Forolivi ensis, egregius copiarum sui temporis dux fuit; primusque, eiectis Theutonicis,ac Gallicis,ceterisq. ducibus externis,ut Pij Secundi Pont. u Abis utar, Italicam militiam ad eorum temporum splendorem restituit. S fortia, dux summus, operam nauabat Gregorio Duodecimo, Alexandro Quincto,& loanni Vigesimo tertio,a quo, insigni liberalitate, pro quattuordecim millibus aureorum,in rem Sed is Romanae impensis , Millesimo quadringentesimo undecimo, Cotignotam patriam dono accepit. Erat sane adolescens, cum, militum praefectus a Florentinis creatus, cum Ioanne Galeatio dimicans, Pisanos subdidit. Apud Aquilam , uictor captiuos omnes una uoce liberat, bellosne suorum sanguine confecto.Quo exemplo adducti,Iulius Caesar Capuanus, Carolus Martianus,& Christophorus Caicianus restitutis urbibus, ac opidis, ad Reginae imperata redierunt. Est etiam memorabilis ea acie, qua ad Sebethi amnis pontem iuxta Neapolim pluribus horis dimicauit. Quo tempore auctore Martino Pont. reducebat S sortia Lodovicum Atidegauensem in auita, paterna l. iura. Ac in proeliis Neapolitanis tantum intrepidi duc:s nomen est consecutus,ut Neapolitanis ualuis Regis uexillum imposuerit. Quo facto, Alphonsus exesamauit,se S fortia fortiotam uidisse neminem. Tanta nimirum est uirtutis uis, ut uel

198쪽

hostes ipsos conciliet. Itaque, in Alphon si, ac Reginae gratiam

restitutus, praeter dignitatem pristinam omestabilis, dono etiaΑpenesten accepit. Deinde Lad ista um Regem,ac Braccium, arcem Hadrianam preinentem , Ioannae Reginae copiis repulit. Locauerat ad Appiam uiam castra sua S sortia,cum misit per praeconem ad Braccium cruentem chirotlaecam. Eundem lylarti ἡi Pont. auspiciis insecutus , in expugnatione Capitonis, celebriso hinnostrorum Roscioru uillae,uitae periculum maximum adiit. Inde ad mirandum Planci sepulcrum hostium insidias supera uir. Causia autem inimicitiaru inter Braccianos, ac S fortianos hae erefertur. Quod, S fortia, ad Beneuentum , in carcerem consecto,

Braccius opida in Tuscia inter Cassiam uiam,& Aureliam tranae ditionis, Tartaliae occupanda tribuisset. Interea iterum Ebortae lites inter Alphon sum, ac Ioannam Reginam. Advolateo S fortia; fractisq. hostibus, ac ductis captiuis uiginti tribus cxfore nobilitatis, ac sexaginta equitibus, maximeq. abacta pra

da, Reginam defendit. Pro quo insigni beneficio dono accepit Tranum,ac Bariettam,nobiles Apuliae urbes. Hinc factum est, ut Ioanna, repudiato Alphonta, Aloysium secundum in fiIiuui adoptauerit. Fuit uero S fortia insigni pietate, qui Bossum patruelem ex castrensi per hiemem fatigatione neruis conuulsum diligentissime fouerit, elatum q. apud Spoletum insigni pompa fratrum intulit sepulcro. Properabat Sfortia ad Aquilae defensionem III. Non. Ianuarij, cum in ipso honorum curriculo raptus est. Anxano Vrbe,& Buccianico, Millionico l. deiectis, Buccij praesidiis Orthona peruenerat,ubi,insigni religione, Natali Christi optimi celebrato, ad A ternum amnem contendit. Is hodie a Piscara opido nomen habet . Ad ost ij fauces uado pertentato,

Franciscus, S fortiae filius, alii q. armati,cum sexcentis equitibus, amnem tranarant, sequente mox Ssortia,qui,eorursus equum impellens, ut exemplo trepidos milites irritaret,dum armigero pu ro periclitanti protens a dextera opem affert, coenoso subsidente uado, grauantibus armis,fbi & mortem,& tumulum struxit,cum bis armatam manum sustulisset

annum quinquagesimum quartum, salutis humanae Millesimo quadringe tesimo vigesimo: quarto. .

199쪽

MALA TESTA .

IGIS MUNDUS Pandolphus Malalesta,

eius Padulphi filius spurius fuit,qui, Bergomo,

ac Brixia potitus, Comum,imperate Insubribus IO. Maria, uastauerat.Quae urbs clarissima,rediuiuis, maioribusq. opibus , non secus, ac Roma Neronis incedio,resurgens,potissimu nobilitata est Ioviano Musaeo, in qua pleraeque clarorum in armis,ac Iitteris uirorum insignia,elogiaq. spectantur longe elegantissima.Fuit ibidem celebrata Plinii platanus, qua parte Musaeum assurgit; ut ad Iouis Hammonij collem fons, Plinii quoque nomine celobris, est,unde ille se spectasse ait lacum Vadimonium,item dignissimus,qui Iouis stylo,una cum soceri sui uilla,illustraretur. Reue tor ad historiam. Ariminum ciuitas est splendidissima, in litore Hadriatici posita, ubi Eridani planities terminat, ad meridiem

vergens. Hic natus Sigismundus,ab ipsis, ut Graeci dicunt, unguiculis arma insigni cum laude tractauit. Nam,concertante IO. Malalesta,ex stipite Paulli, Glagioli,ut loquuntur, mitis,nomine,aduersus fratres,quos intra domesticos parietes detinebat su

pra aetatem, uix enim agebat annum tertium decimum, conten

to cursu Caesenam aduolans, collectis copiis, eodem die periclitantem patria, ac suos conseruauit, Caesenam q. in fide retinuit. Deinde Alphonso Regi operam suam nauauit,sub quo mille &octingentos equites, ac pedites sexcentos duxit. Ab Alphonso, prout ferre solet rerum humanarum uarietas, se ad Florentinos transtulit; a quibus summum militaris imperij decus consecutus est. Defuncto Alphonso,ac Picinino,per agrum Picenum pro Andegavensibus aduersus Ferdinandum Alphonsi filium castra mouenti,acriter restitit; eidemq. quasi se murum opposuit, dum in Vmbriam irrumpere omnibus artibus tentat. Quo tempore pro S. R. E. exercitum ducens circa Liuij,Cornelij q. Forum plurima castra in rem Romanam restituit. A Pontifice adhaeret Florentinis Millesimo quadringentesimo quadragesimo septimos quibus opida omnia, quae Alphonsus,Ferdinandi pater,ademerat, recu

200쪽

I 'Iperauit. Hinc suppetias uenit Populoniae in Etruria ; post, FI

rentino exercitu,Venetis auxilia praestat,in Cremae obsidione;a quibus Princeps exercitus creatus, ad Peloponnesum profectus, Spartam,urbem celebrem, acriter oppugnat. Inde se se Mantineam, Arcadiae urbem,recipit, ubi partes omnes , quae in duce requiruntur,cumulatiis me persoluit, usus prudentia, ac uigilantia, in rebus agendis, singulari. Venetiq. exercitus imperator, cum Mahumete, Scytharum Tyranno,decertas, Peloponnesum, Graeciae prouinciam,illi Reip ubcgerat. Hinc in patriam cogitans;diu deliberationem distulit. Noverat dux insignis rei usuarum se absente euersionem. Retinebant illum procul abiitalia Venetorum commoda,quorum res, se recedente,in periculo fore praeuidebat. uicit tamen patriae caritas. Sed, antequam ex eo litore solueret,qui uiros studiosos fouerat semper in patrio solo, etiam inter arma,in exteris,aridis'. cineribus, deciarauit. Secum ille Themist ij Constantinopolitani, quem acceperat post Aristotelem Graecorum doctissimum fuisse, ossa in Italiam transferenda curat; eaq. Arimini in templo magnifico, inter praeclara opera, S. Francisci nomine,uariis tormentis,& picturis intrinsecus,&extrinsecus illustri, construxerat, marmoreo tumulo condidit;qui

ad hunc usque diem perdurat, hoc plane epigrammate, quod dignis imum uisum est, ut Sigismundi clogio insereremus: Themisti, laxanti, philosophoru uae tempestatis Principis reliquuSigismundus Pandulphas Maiare Va Panaul. filius , bel2 Pelop.

quod aduersus Turcarum Reζem I mp.ob ingentem eruditorum, quo flagrat amorem huc asserendum , intromittendumq. curauit

Nam is ita litterarum amantes complexus est, ut&domi liberalissime aluerit claros in armis, & oratores, ac poetas, eosdemq. ad familiares congressus saepe adhibuerit. De eo uno plura leguntur in hoc genere magna,quam in pluribus reperias. Io. Antonius Campanus, Bracci, uitam fuse descriptam Carolo Forte- braccio filio oblaturus, forte Arimino iter fecerat. Is fama dumtaxit Sigismundo notus fuerat. Hominem e publico hospitio in aedes a se honorifico cultu substructas una cum comitatu sublatum Regio apparatu triduo detinuit. Abeuntem uero ab

electa cohorte usque ad Apennini iuga perductum itineris inc5

SEARCH

MENU NAVIGATION