Iulii Roscij Hortini Elogia militaria ..

발행: 1596년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

171쪽

tisset, auidius decertans, in Ipsa dimicatione paene occubuit,

duplici confossus lancea. Deinde, cum Lodo uico, Gallorum Rese, indicto certamine , ad Teruanam , quae uetus Morinorum Colonia fuit ini Belgica , magnis ultro citroq. damnis acceptis, inita pax est. De eo Lodovici Regis vox est οῦ Galliam uniueris Iam tremere, solum excusso Maximiliani tympano. Interea, defuncto Matthia, Pannonum Rege, Maximilianus in Austriam uenit, in qua ditione ea loca recipit, quae ille uiuens occupauerat. In hoc tumultu eo maior Maximiliani uirtus uideri debuit , quod milites ueterani emortui Regis, collecti,non desistebant omnia fiammis, ferroq. uastare. Hos ille aggressus profligauit, resq. Austriacas in summa pace composuit. Tum Belgia cum ducem , ueniam postulantem, omni humanitatis ossicio co-plexus est. His expeditis, iterum in Italiam inhians, cuius imperij forentissimi exterae gentes cupiditate flagrarunt semper, Venetis bellum mouet ; quibus,inter cetera opida insignia, cele. berrima sq. Urbes, Veronam, Vicetiam , ac Patauium praeripit; licet Patauium, postea ereptum, nec quidem octoginta millibus hominum euincere potuerit. In Germaniam reuersus,relinquit M. Antonium Columnam, qui bellum illi Rei p. suscitatum ueret, urgeretque. Neque uero ipse destitit tertium in Italiam regredi Millesimo Ruingentesimo decimo sexto . Mediolanum, quo Italiae robora ,& sex illa maximo rum exercituum capita concludebantur, artissima obsidione cingens,ciuibus q. dira omnia intentans,commeatus paenuria obsidionem soluit; obsideri magis ipset, quam obsidere , uisus. Quod eius in milites liberalitate saepe contigit, ob quam plures uictorias perdidit, quam compararit. Inde Bergo mum,ac Laudem Pompeiam,diripit. Hinc,uel Helvetiorum suspicione, uel leui insomnio Leopoldi, Austriaci Dacis ues Triuiiij astu,contento cursu in Germaniam abit, allatis praesertim nuntiis , Scythas solita audacia Pannoniae fines liberius depraedari. Hic , quasi mortis praescius, cum Venetis, ac Gallis pacem componit. Excedit anno sexagesimo

aetatis, imperij uigesimo quincto, Christi Opt. Max. Mil- in lesimo quingentesimo decimo nono, filiis orbatus, lari . cae Maria Burgundiae Ducis filia susce

172쪽

A TESTINUS

ICOLAVS III. Marchio Alberto patri amno aetatis uix decimo successi. In qua hereditate adeunda uim factam ab A Zo alline ita propulsauit, ut Fauentiae Millesimo trecentesimo nonagesimo sexto poenas dare compulerit. Circa haec tempora Petrus Lybs, in naturae ,bscuritate indaganda diligens, tormenta bellica , quibus quai fulminibus coeptum est Vrbes demoliri, ad inuenisse dicitur. Sodem saeculo imprimendi quoque ars per Germanum homialem detecta apud nostros est, ut, quam illa uitam adimerent,iaec insigni artificio ad perpetuam posterorum memoriam con- eruaret. His sane bellicis instrumentis inter primos usus Niolaus in eo proelio res suas firmauit. In huiusmodi rerum fatu Francisco Gonragae saepe subsidia mittit, qui cum Ioane Galeatio dimicare compellebatur. Tertio Idus Aprilis Milesimo quadringentesmo pacem componit inter Vicecomites,c confoederatos: foedus init cum Bonifacio Nono, cui illexercitus sui summam crediderat. Hoc ipso tempore Patavii x quadruplici pugnae simulacro lauream refcri, quam item γnge post iterum tulit Mantuae, inter nuptias Gon Zagae cumlata testa filia. Prosequamur, quae ad arma pertinent , diue s licet saeculis gesta. Pugnat acriter pro restitutione Bono-iae: plurima dat adiumenta Carrariae familiae: Veronam xpugnat. Ex quo proelio quasi obsidonalem coronam emetus, una cum Iacobo Carrara, Brunono, & Antonio Scalieris , Philippo Pisano, Stror Ea, Michaele Medice, Paullo

eone Patavino , aliis q. uiris generosis, eques creatus est.

ostea, fracto Paullo Sabello, profligatis q. Venetis, pax reditur. Bello expugnat Parmam, ac Regium Lepidi, ubi Ot-,bonus Tyrannus a magno S fortia interemptus est. In somere Venetorum, ac Florentinorum, summus Imperator adiim intercludit Malalestae, qui a Vicecomitibus erat ad Scul

tennam

173쪽

tennam, Insubriae fluuium. Horum postea Principum pacificator factus est. Dum haec geruntur, in morbum incidit Nicolaus , in quo nihil prius habuit, quam se Deo reconciliare.

Vota nuncupat: continuo , diuinitus beneficio accepto, statuit tria, quae grauissma conceperat, Deo optimo Maximo uota exsolvere . De peregrinatione Hierosolymitana mire sollicitus , uiatorium parat amictum , sparteos calceos, talarem tunicam , tornatilem contum. Quia uero is non ignorabat, facilius uestem , quam mentem, mutari, omni ope sibi en utendum curauit , ut illa exterioris ornatus insignia interioris animi sensus perpurgarent. Hierosolymam profectus, Palaestinae pia loca perlustrans, Sacratissima Christi Domini Incunabula ueneratus , osculatusque , supplex , eiusdem monumentum , Sancti Sepulcri eques creatur, ut se ad bella pro RG

publica Christiana suscipienda paratissimum exhiberet. Nec minus , ut habebat in uotis, ad Sancti lacobi Compostellani iter flectens, Lutetiae aurea lilia insignibus suis hospiti Rex

Galliae primum addidit. Post Lauretanam aedem inuisit, tam insigni exemplo ; ut mirum non sit, si tam multa eius habemus argumenta pietatis erga Rempublicam Romanam. Nam, defuncto Alexandro Quincto , Bononiae , Conclauis custos adstat, in cuius imperium Martinum Quinctum, ex Constantiensi Concilio redeuntem, & Regio apparatu exceptum, introducit tertio Nonas Iuli j, Millesimo quadringentesimo decumo nono. Tum uero Daciae Regem, Christi sepulcrum pietatis ergo, ut stantem, ac Sigismundum Imperatorem , ab Vrbe Roma redeuntem, munifica hospitalitate prosecutus est. Constiterat Eugenius Ferrariae, ubi Ioannem Palaeologum, Graecorum Imperatorem, reciperet ad foedus pertractandum. HinC, grassante peste, Conci Ilo Florentiam translato, Atestinus Pontificem Maximum eo usque est comitatus, sequentibus Gramcis plusquam quingentis. Ferrariam postea reuersus est, ubi, bonarum disciplinarum amantissimus, gymnasia erexerat,accitis nobilibus iurisperitis , inter quos Salicetum extulit. Magna proposu: t uirtuti praemia Princeps adeo liberalis,ut Paris mam Philippo Mariae Vicecomiti dono dederit, Mille simo qua-dtingentesino vigesimo anno nostrae salutis . Itaque merito

illi

174쪽

r illi Ionge post totius ditionis suae concessit Imperium . Vix

mense exacto ab suscepta administratione, Mediolani, sub noctem, moritur VII. Kal. Ianuarij, aetatis quinquagesimo octavo, cum ab anno deis, cimo, quo regnare coeperat, annos quadraginta octoiddidisset. Erat uero

r annus

communis salutis Millesimus quadringentesimus qua- dragesimus pria

mus.

175쪽

ICOLAVS Picininus, magni animi miles

pauca , sapientum more, eaq. plena sensibus, proloqui solitus, Braccij partes secutus est. Porro ex eadem familia prodierat Nicolaus Forte braccius, cui Stellae cognomen erat, ac igne& aqua interdixerant Summi Pontifices. Ex litteris datis decima quarta Augusti. Eugenius laudibus enfert Sutinos, ac Gallesinos, quos ex Machalet to Attendulo,duce exercitus sui, acceperat Fortebraccio acriter rcstitisse. Dicerem sane, hoc ipso tempore Hortanum in Romana fide gloriose perstitisse , munere fidelitatis accepto a S. R. E. si auctorem haherem. Nihil enim praeterea obstat,& tempora congruere uidentur.& Eugenius Hortinae, ut peruetustae, Castellanam Ecclesiam,ob hoc forte singulare acceptum beneficium,ad iunxit. At Picininus militiae tirocinium ab avunculo acceperat. Cum uero Braccius celebres partas uictorias, tamq. late propagatum

imperium, unius horae momento esset commissurus, Nicolaum Picininum , cum quattuor cohortibus , ne erumpere ciuis posset, ante Urbis portas collocauerat. Ipse cum parte ceterarum copiarum progressum ad mediam planitiem hostem magno impetu aggreditur. Hinc pugnae initium fuit: hastis primum , tum

gladiis , cominus res gesta est. Ruunt pari conatu in proelium pacatae utrimque acies. Instabat a tergo Braccius: hostes, in densissimum quasi globum collecti,ferientium ictus excipiebant. Stabat a Braccianis uictoria , cum Michiletus, unus ex Reginae

ducibus, ubi uidet spem fugae sublatam ,& hostilcm peditatum

montis iugo inhaerere, mandat, equorum ilia suffodi, quorum undecies centena tergora post conflictum Aquilam reportata traduntur. Inter haec, Nicolaus Picininus, quem ad Urbis portas relictum dicebamus , cum his, quibus praeerat, cohortibus , magno cursu in hostes peruolat ; incertum, an praedae cupiditate , uictores suos arbitratus, an, ut fatigatis opem integro milite afferret, quod facilh crediderim. Haec certe res ut aduersarios primum terruit, ita postea evexit. Nam ciues, ubi excessisse ii

Aiunt praesidium cognouere,erumpunt portis non uiri modo ,sed

176쪽

cuntur eorum, qui effusi campis accurrerant ad pugnam. Quamobrem, perterritis Braccianis, uictoria ad hostes se transtulit. Huc compulit adolescentem pugnae auiditas, dum alios turpis metus redarguit. Certe, ut Isocrates dicebat, insignis orator, se calcaribus, in Ephoro; contra autem, in Theopompo, fienis uti solere; Picini nus ita audax ad pugnam prodibat, ut coercendus uideretur potius, quam incitandus. Hinc ad Florentinos accessit; a quibus postea, Philippum Vicecomitem secutus, Brixiae

arma admouit. In cuius defensione referunt non minus uirorum,

quam feminarum,operam egregiam enituisse. Inter quas Braida, Advocarae gentis, tam praestantia animi , quam domestica nobilitate, illustris, spectatae q. uirtutis celebris matrona, apparuit . Sic sane antiquioribus temporibus Artemisia , Lygdamis filia, nulla necessitate coacta, animi solius praestantia, in auxilium Xerxi aduersus Graecos profecta, in pugna nauali, apud Salaminem, tanta audacia inter primores duces praestare uisa est,ut eam Xerxes imperator ceteris ducibus praetulerit. Nec uero minori terrori apud hostes fuit. Siquidem eam Athenienses adeo extimuerunt,ut illi,qui uiuam cepisset,drachmarum decem millia,in praedae praemium proposuerint. Sed in eo conflictu ita se uirilem exhibuit,ut, Persarum classe foede uicta, dissipataque, e mediis hostibus incolumis c uaserit. Neque silentio praeteriri debet Venna, natione Polona,Virgo insignis ιε quae,ubi Ritigerus , rerum desperatione, mortem sibi consciuit, Cracouiam in triumpho reuersa, mactatis,pro more patrio,victimis,sollemni ria tu,ut ea serebant tempora, se ipsam deuouit, ac de ponte in profuentem Vistulae,nequis aduersus. casus eius felicitate intertu baret,se proiecit. Repertum cadaver.ab urbe lapide uno, ad pagum,cui Mogilae, hoc est Tumuli nomen est, proceres, aggere facto, sepelierunt. De Venna Matthias Smogulechius, Polonus item adolescens, & ingentis spiritus, in quodam poemate sic cecinit et

Titigerus,Vendae infumo succensus amore, Dum nretus bello petit optatos Hymenaeos Vincitur, O nultis abuenda infamia telis,

Si quid O' historiae, uatum praeconia possent ,

177쪽

mega tuum condent annos obliuia nomen , Dumq. parer lato turgentes spumeus alveo Visula uoluet aquas dum tellus fundet aristas,

Magnanimas inter tua laus erit Heroinas .

Ceterum Philippus Vicecomes, uirtute clarillimi ducis Nicolai Picinini, ad recuperandas remotiores paterni imper ij Vrbes, animum adiecit. Verona enim Veneti, Pisis Florentini potiebantur . Itaque Genuenses uexat; prope Abduam praedas agit; ac filiuio transinista, omnia paene Brixiani agri castra duci suo restituit. Etruriam ipsam populatur. Verum insigne est, quod in hominis sollertiam, ac militarem astutiam,reserunt. Is,circa B nacum lacum,a Francisco Sfortia, Veneti exercitus duce, in eum statum compulsus fuerat,ut neque copiis suis iungi posset,iaeque in eoopido diutius sine periculo manere. Illinc igitur dolo se subtraxit. Includitur quasi in aculeum, ac humeris Germani militis gregarit,ad tuta deIatus est. Et merito. in duce enim est robur exercitus,a quo,ueluti ex capite sensus, ac uita in uniuersum corpus, ita gubernatio omnis manat,ac salus. Exstincto enim duce, nullus ordo est in multitudine. Vt fine faciamus,Picininus. oti j hostis, in periculis intrepidus , militum amantissimus, celeritate belli singularis, leuis armaturae militibus usus, acer in exploratores, Mediolani, septuagenario proximus,

mortem claust, quae rerum hunt manarum ultima linea drucitur, Millesimo quadringentesimo

178쪽

I C O L A V S Vitellius,Tifernas,equestris Orci.

acciuis primarius fuit. Tifernum in Umbriae, seu Etruriae finibus situm est. Nam Tusciam ab Vmbria Tiberis disterminat. Ducentis circiter ab hinc annis Ciuitas Castelli dicitur. Vrbs haec Apennino ad Orientem adiacet, altera parte Tiberi fluuio irrigata.Planitie fertili cingitur, in qua uini, frugum R. copia ma ima: circum quaque aequis paeue,continuisq. montibus ueluti amphileatra exornatur. Duplici circumdabatur

temporibus illis muro in speciem Babylonis. quod sane in paucis Italiae,urbibus admiramur. Porro Nixto I V. Pont. Max.dissipatus est rumor, sine auctore, R omanas acies ex Spoletinis campis Tifernum contendere. Qua fama increbrescente, licet immaturas,segetes Tifernates in urbem tranitulerunt. Interea Pinus Ordelaphus tertius apud Vicum Sicilicis castra posuerat, eo plane in loco,ubi Nicolaus Vitellius ornatissmiana,munitissimaniq. a Cem construxerat. Pinum Ordelaphum comitabantur uiri insi-nes,inter quos erat Io. Gonet aga Mantuanus, ac Laurentius Iu-inus Tifernas I. C. & eques auratus,belli huius concitator,si noauctor; apud quem harum copiarum imperium esse ferebatur. Hic,exsul cum esset, patriae fines ingressus,apud ciues praecipue fiagrabat inuidia. Hoc tempore Nicolaus Vitellius,communi populi consensu, Dictator est acclamatus. Quod munus profesIus est senumquam suscepturum fuisse, nisi se patriae minus consul turum putaret, eo detrectato. In primis imbellem multitudinem in finitima castra dimisit; mox mittit ad Sixtum Pont. M ax.Ora-t0res,qui eam Vrbem,semper Rom.Imperio deditissima,ac Tifernatum incorrupta erga Pontifices fide celerius narrent.Capanus itide, prouinciae pracses, idemq. uir grauissimus,& integerrimus, plane lingularem eorum populoru erga populum Rom.Obseruantiam confirmauit. In hac obsidione dum dies in diem producitur, eo deuentum est,ut per caduceatorem hostes prouocarint ex opidanis ali quem , qui singulari certamine ferratis hastis concurreret. plurimi. ijdemq. primarii, e muris in arenam prosilire aud hamita est ea gens Senςrqsa. In ea maxima contentione sorte

179쪽

statuenduin suit. Cornix Apulus eques pro Tifernatibus datus

est. Quaerebatur ab hostibus de loco. Nicolaus Vitellius comi- tem exire iubet. pugnae locum eum statuit, quem legatus elegi Dset. Hoc responsum Tifernatum liberalitatem, ac Vitellium maxime extulit. Designato Ioco hastis equatis , stabant in planitie circumfusi hostes. Upidani uero ad spectaculu e muris circumfus crant. Kal. Sextilis dato signo Hieronymus Imolcnsis,& Comnix Apulus paribus hastis concurrunt. Cornix Hieronymum dextero in brachio uulnerat; quo in ictu confracta hasta , cum solus truncus ceteris spectantibus fuisset relictus. Partam Cornici victoriam omnes plausu confirmabant: neque militiae Iegibus ulterius pugnandum fuerat. Hortatu procerum rursus certat Cornix,qui in ceruicem hastam in plures discissam infregit. Manabat toto corpore sanguis Hieronymo,cum tertium in certamen uenitur. Iam Cornix in medium prosilierat; cum, sereno caeso, subi in ex serta tempestate excussus e caelo imber densissimus pugnam diremit, uel ipsis hostibus Cornicem celebrantibus. Redeunti Cornici licet omnia pluuia maxima maderent, Tifernatum colia cursus ad portas usque factus est tantus, ut uix illi Iocus in ipso etiam foro relictus uideretur. Nicolaus uero homine e muris ipsis,ac post e rostris laudauit Dignus sane Cornix illustri memoria, qui licinia, armis q. a Nicolao Vitellio ob partam Tifernatibus uictoriam fuerat donatus; nisi Apulus is fuissesiaca eneficiorum immemor; transfuga factus, quam gratiam referre non poterat, ingrati animi uitio recompensasset: qui item non est ueritu et

Io. Vitellium Nicolai primogenitum dolo malo secum in hosti si fastra abducere. Ille,ubi prodidit Nicolai consilia apud hostes

ipsos,hac turpi nota e castris transfugit. Mirandum potius,ut muliebris sexus hominum saepe quorundam leuitatem uicit. Ingens saxorum copia e turri prouoluebatur in hosti m, quae a mulieribus singulari sedulitate suggerebantur. Harum una, fama nobilis, Violanta nomine, scorpione in brachio percussa, sibi met istum eduxit,& fascia alligauit. Neque ob id a patriae defensione recessit: quin cum ceteris coeptum opus persecuta est. Praestans animi Virgo sanguinem, ac uulnus non perhorrescit, telum educi obligat,castris nec minimum diinouetur. Sed,ut finis sit, Nicolaus, ubi boni ciuis,ac militis munus ita est exsecutus, ut Pater patriae nuncuparetur, acceptis pacis condicionibus,tisdum

180쪽

,373 - . Iegati sigillo obsignatis, ac co firmatis, non sine suorum lacrymis, in Romana castra proficiscitur increditi sui desiderio ciuibus resicto. Legatus uero postridie eius diei, Millesimo quadringentesimo septuagesimo quarto,Vrbem ingressus est. Hactenus de prima obsidione. Alia fuit, cum, dux Florentini exercitus creatus, prope Thrasimenum, Perusinum lacum, celebrem ,ueterem Romanoru cladem renouauit. Non multo post, pace facta a Florentinis,una cum Rege Neapolitano,copiis collectis, quarum imp rium Nicolao tribu tu fuerat, Tifernatum dominatum accepit; illi uni Florentinis concedentibus Millesimo quadringentesimo octuagesimo primo. Vitellius Eugenio IV. ac Nicolao V.a quo eques creatus fuerat, Summis Pont. familiaris, paene septuagenarius moritur, Millesimo quadringentesimo nonagesimo qua to Christianae salutis anno, quattuor germanis filiis in Virginii V silii disciplina relictis qui illis saeculis inter Romanos proceres splendore domus,ac pluribus militiae partis honoribus, m lito curissimi habebantur. Nos hunc tumulum fecimus Nicolao Vitelli,eundemq. Io. Lisio Vitellio, adolescenti maximi iudicit, ct non modo summae speii sed crescentis gloriae heredi obtu

In patria en morior patriae defenser,starma Istius in gremio santumuenta loco. DIn dedit uitam; nos,seruaretur ut illa, Non piguit telis exposuisse caput. Dixerat haec atra deprensus morte Vitelias , Laetus'adsuperes iam properabat iret . Felix forte ruae : eelebrat te miris parrem , Et tumulo incidit nomina tanta tuo .

SEARCH

MENU NAVIGATION