장음표시 사용
201쪽
moda magna ui auri subleuauit. Quibus saeculis aureis Bessa tio Cardinalis, omni memoria dignilsimus , cum se uiri docti in ut serent, comitante aula ad fores usque prodibat obuius i tantus honos uirtuti debitus exhibebatur. Sigismundus, qui uirtutem in aliis ornarat, a Sigismundo Imp. ipse quoque in foro Ariminensi eques creatus est,cum is in Urbe Coronam ab Eugenio ae. cepisset; febricula correptus,mortalem se,atque in primis Romanae Sedis filium agnoscens,certus beatae uitae, ea omnia praestitisse dicitur, quae Christianum homine decerent. Gesserat enim ille cum Piosecundo, pro re sua, quae saepe etiam sapientes sallit, graues inimicitias. Diuino beneficio factum est, ut tantum illi uitae concederetur, donec, ab Urbe Roma absolutione m tua perlata, acceptis omnibus Ecclesiae rite sacramentis, pie ab hac uita ad meliorem, ut speramus, decessit, . uix Princeps Ariminensium, qui a maioribus suis , .oli hereditario iure Vrbes quindecim,castram, -Πh : ducenta accepisse dicitur. Sepulcrum in templo Sancti Francis ei a se
i, dientibus indicat Sugismundum obiisse VII. Idus Octobr. aetatis anno quinquagesimo primo , humanae salutis
Millesimo quadringen- tesimo sexagesimo u . octavo. E
202쪽
r EPHANVS Columna, Iulii Caesaris,Praenestinorum Principis , pater , quem filium unicum pin alios multos auorum imitatores, qui ad aeternam gloriam praecurrerunt, Romana Vrbs superstitem colit. Id nomen consecutus
Stephanus, quod & coronam, & eum reserat,qui Tribuno Pleb. Rentio, eiusdemq. aemulo Varoncello Tyrannis, domitis, patriae redditus, a qua, odio nobilitatis, pullus fuerat, Urbi quietem , ac Capitolium suum decus restituit. Hic est , qui, cum in armis consenuisset, hortanti Francisco Petrarchae, familiari suo , ut animum a bello ad otium traduceret,r spondit, Romano ad tumulum usque pro dignitate, ac liberi te patria esse dimici ndum. Ex huius domo, quae optimorum studiorum,& uerae uirtutis semper domicilium fuit, Stephanus item ortus estis, de quo dicere coepimus. Vt uero hoc quoque natura inter alia illi munificentissima clargiretui , prumarias Italiae familias parentes agnoscit, paternam quidem
Columnensem, ex Franciscos maternam uero Visinam , ex V
sina item, Grauinae domus nobili matrona. Non igitur illi opus fuit aliunde petere disciplinae militaris rudimenta, qui dominatos praeceptores haberet. is, puer, supra aetatem, ad Omnnes pedestres, &equestres exercitationes, tenerum membrorum compagem ita assuefecerat, ut longius circulari , palaestra uti, in arena furentem taurum coercere, aliasq. generis eiusdem domesticas pugnas non modo appetierit ipse, sed etiam inter subaditos suos, quibus parentis loco fuit, semper instituerit. Elegerat, ut erat acerrimi iudicii, selici auspicio, Prosperum Columnam , sub quo, multis militiae honoribus clarissimo,non m do in flore illo aetatis spem conceptae glor lae dederit, sed etiam maxima reliquerit argumenta industriae sue. Praeclaram militaris laudis semitam ingrcsus Stephanus, Philippi Maced nis praeceptum tenebat: Multo consilio bella suscepta, cel B b x ritate
203쪽
ritate maxima .conficienda. Repetebat pleraque ab antiquis ducibus iactata: ut illii In bello nihil tam leue esse, quod non magnae interdum rei momentum faciat: Et: Si non lacessantur iniuria quiescere ; s concitentur, pacem bello mutare : eo Ddem , re bene gesta , rursus ad concordiam redire : neque proeliorum prosperitate extolli, neque ex pace otio debere diffluese in His , ac similibus, quae eius artis magistri melius norunt, praeceptis institutus adolescens 'taliae cohorti praefectus, in bello Mediolanensi primum uersatus est. Picocha tribus pass. millibus distat Mediolano, qua parte plurima uiridaria perennibus fontibus, deductisq. rivis amoenissimo, ad prata irriganda profundis uallis muniuntur. Hic Prosper constiterat, locum tutum ratus, ut hostem ab Urbe excluderet; quod unum ante omnia, postquam ciuitate exierat, semper optabat. Stephanus, ubi eouenit, locum lustrat, castra figit, inuigilat, quam primum hostem adoriri cupidus. Pugnatum est eo ipso in loco. Cecidere in proelio Helvetiorum tria millia,
cum decem & septem eorum ducibus. In Caesaris exercitu sarine pauci desiderati. Dux unus Io. Cardonensis, Colossani opidi in Sicilia Comes, dum in medio ardore pugnae cassidem et uat, ut, quid agendum foret, absque impedimento cerneret, sagitta in ipso uulta transfixus, occubuit. Victoria tributa est Columnensibus. Nam, alba cruce, qua Galli utebantur, in rubram mutata, nitebantur una cum Caesarianis castra ingredi; sed, detecto dolo, iubet suos omnes Prosper herbae, aut spicirum, quibus agri tunc referti erant, manipulos capiti imponere, ut sic ab hostibus dignoscerentur . Deinde Murgantus Parmensis pontem Sublicium, quo extra aggeres urbis iter erat, cito cohortis Centurione, qui in statione erat, Gallis prodere tentans, tres sceleris conscios collegerat. Inter hos, iureiurando Ioanni Petrariensi, Stephani Colum nae a peditatu, praemium, quod ab hoste accepisset, te communicaturum, pollicetur. Ferrariensis, fidei plenus, ut proditoris certior fieret, operam suam liberaliter exponit. Hic, cum cognouisset, quid se facere, & qua hora uellet, exempIo Stephanum Columnam ducem suum adit: req. patefacta, Stephanus, ac Ioannes Modices,crimen una aegre ferentes , comprehensos coni uratos, disquisitione
204쪽
sis militibus transfigendos mandarunt. Tanta nimirum fuit Stephani fides, ut ea etiam ad suos quosque infimos perti neret. Si leo expugnationem Genuensem, Caesari tributam. opera m , ad Frusinonem in Latio data auxilia: quo loco primus in pugna eum pontem occupauit, quem praesidia maxima non modo nostrorum, sed exterorum etiam tenebant . Dicent alij, sacrum foedus Neapolim secutum eius exercitus, cuius infaustum exitum Summo Pontifici multo anta praedixeratI& in Insubria Italos cohortatum, ut, si ceteri eundem adhibuissent conatum , penes Gallos uictoria futura uideretur. Praedicabunt,
ut pro Republica Florentina ad Sanctum Miniatum,ac Sanctum Donatum, licet in impubio , & in ore duplici accepto uulnere, in uallum hostium ingressus, nisi aIiunde reuocatus fuisset, plane obsidione Vrbem liberasset. Addent his, ut una cum Admiratio ab Italia digressus arcis Augustae Taurinorum fundamenta iecerit, secutusq. Franciscum Regem, dum Galliam Bracatam Carolus Quinctus bello infestat, inde uitato in se coniur torum dolo, qui eius gloriae inuidebant, in Italiam reuersus, a Paullo Tertio Imp. Romani exercitus creatus, pro Camerinensi restitutione, magna cum laude uersatus fuerit. Verum, quod ante haec gestum est,& his omnibus ego praeferre soleo,quodq. futurum est perpetuum apud posteros eius pietatis monumentum , id est, quod in Romanae Vrbis obsidione ita hostem detinuit, Borbonium q. coercuit, ut illi uitam acceptam tulerit Clemens Pontifex Maximus, tribueritq. uni, quod tantum temporis fibi esset conccssum, ut saIuus, ac uiuens in arcem Hadria
nam se se reciperet. Quo beneficio, gratus CIemens, dono illi dedit Stronconium opidum , quod est in antiquis Sabinis, in finibus Interamnae,& nostrorum Cardulorum. Sed, ut finis sit, uocatus Stephanus a Cosmo Medice, praeficitur toti exercitui, ac post ab eo pro rebus grauissimis ad Caesarem in Germaniam mittitur, unde insignes ab iis regionibus in Etruriam honores retulit. Non multo post , dux aeque amantissimus, in omnes liberalis , militum non modo comes , sed locius, & in primis religionis studiosissimus,pro clarissima Medicea familia Pisis, in i ctulo cubans, qui toties in armis iuerat, ex bellorum, & long
205쪽
rem itinerum laboribus morbo contracto, ad aeterna praemi properauit. Ductum est funus splendide, habitaq. Etrusca oratio a Benedicto Varchio, oratore celebri, XIII. Kal. Aprilis, Millesimo quingentesimo quadragesimo septimo.Cui ego quoque carmen addidi
Haec Stephanum tegis urna, parens molissima Roma laser patrio quem tumularesinu. omne sotum patria est, inquis fortissimus ueros ,
. Indigetem elime puria una tenet.
Defendiopatriam ,IMI. rhospes humo . Ne lacoma, externum cernis quicumqηe sepulcrum r
206쪽
AMERLANES, in propinquis Maracandae montibus, atque abditis nemorum salii bus, apud Persas, infimae sortis opilio, natus est. Hic ab aequalibus, pastorali more colludenti- 'bus, Rex fuerat creatus. Iuramento eos obstringit mandatis obsequi: iubet pecus diuendi, & in aciem prodire, sperans fore, ut ex parua, humili q. condicione, in qua delitescere uel omnium sordidissimi didicissent, ad maximae, inopinataeq. felicitatis gradum perueniret. Imperata sequitur agrestis hominum cohors. Dux Tamerianes Te mirus Guthlus est appellatus, quae uox, Scythica lingua, Fortunatum gladium exprimit. Breui duo millia hominum collecta sunt, qui ex pagis, uillisq. collectam praedam inter se aequinsime diuidebant. Itaque accolae plurimi Sogdianae regionis, Oxianae, atque Alexandriae, super amnem Tanaim, ad Alexandri memoriam , conditae, tum regnandi au id itate, tum spe libertatis, allecti, se illi coniunxerunt. Hac expedita Iair num manu , Tamerianes tot copias breui contraxit, ut illis ob immensum numerum alimenta uiderentur defutura. His copiis gentes immanitate barbaras perdomuit, quas nec Darius Persarum Rex, nec Macedo, nec Cyrus Medorum Rex sup rauit: quorum alterum turpi fuga depulsum, alterius ducem Zopyrionem cum omnibus copiis deletum , & Cyrum denique
cum uniuerso exercitu attritum ueterum monumentorum scriptores prodiderunt. Ille uero, ad Persidis imperium sensim adspirans , fratres inter se certantes conspicatus, uaseo ingenio , alterius ita partes suscepit, ut, per Calderanos campos uno deleto, alteri superstiti, ac miserias suas collacrymanti, Regnum subtraxerit. Digna quidem haec sunt admirationet sed illud potissimum, quod, se Dei Maximi iram esse, atque deprauati saeculi funestam cladem, pronuntiasset. Conuersus enimis in Ligurem, licet amicum, Nisi magna, inquit, quam meristus
207쪽
tus es,capitis poena plecti uelis, hinc facessito. Quibus diri Tyranni uerbis cum ille, pro familiaritate, qua cum eo utebatur, de clementia monuisset, peregre abiens, nusquam postea in Tamerianis conspectum uenit. Hac seueritate,& bellorum gloria, aliquot Armeniae urbibus captis,& Sulthania Persarum olim Regia direpta, incensaque,dextrorsum iter flexit, atque, Euphrate ad Arsen sangam supet ato , in uniuersam Cappadociam ingenti exercitu se se, torrentis more, effudit. Interea conuenerunt Baiaetetes , Turcarum Rex, ac Tamerianes, suis c
piis. Hinc per agmina circumducuntur sagittarum falces . inde, declinato scutis spiculorum imbre, hastis certatur; interim tamen, quasi densissima labentium sagittarum grandine sternuntur aduersari j. Nusquam auidius sanguinem mortales sitieiunt. Inclinante ad occasum Sole, uictoria ad Tartaros ad uolauit. Hic Baia Zetes , ex equo, sagittis transfixo, collapsus, ad ludibrium seruatus est. Centum & quadraginta millia hominum caesa dicuntur z spolia aeque partitus est militibus Imperator. Erat enim Tamerianes aequissimus rerum aestimator. Abstulerat gregarius miles mulieri, pastoriciam uitam agenti, coagulatum lac, quo illa sustentabatur: supplex Imperatorem adit: rem, ut acta erat, narrat: facturum se i ure, modo hominem recognoscat, confirmat. Lustratur subito exercitus : fur ab ea cognitus morte multatur. lac in extis ipsis compertum, & furtum aperuit, & poenam comprobauit. Ille uero,per Taurum montem in Mesopotamiam irrumpens, triplici illo tentoriorum colore omnes terrebat. Circumsederatis Urbem feracissimam . Cives in primis per nuntium ad deditionem sollicitat . ab his duo positi sunt dies ad deliberandum ; tertio aduentante, omnium iunc si: si mo , quo extrema Vrbi incendia instarent. Desperatis rebus accolae efferati, atque inexorabilis uictoris animum mitigare se posse, ac sectere sperantes , d Iectam manum puerorum, ac puellarum, chorum longo ordine ducentium, alba ueste, olearum q. ramis, ad Tam ei lanem miserunt , ut gestu ueniam postularent, cum uix loq ui didi cissent. Hos procul ut uidit Tartarus ab Urbe egressos, plane immanis, sortissimas equitum alas in tenera puellarum agmina dimisit,
abdicatoq. prorsus omnis elementiae, atque humanitatis ostia
208쪽
etoreio ni I tale emeritos equitum pedibus contrivit. Inde, Vrbem ingressus,omnia ferro,ac flammis absumpsit. Itaque nemo erat, qui non illi se ultro,ac libenter, daret. Tandem, ubi Samo candam in patriam rediit, quam unice amabat, eam ut nomine illustrauit, ita opibus, spoliisq. ditauit. Hic praesidia posuit, ludos agonales instituit, ac spectaculum , ueterum Romanorum more, exhibuit. In cubicu- Io inter dormiendum phialte praefocatus, 'orbis ille terror occidit, anno a partu Virginis quadringetesimo secundo supra Millesimum,ante
Pontifice ilii r i . Boni- facio Nono, duobus reli- ctis filiis: quibus i ter se contendentibus,breui spatio temporum, Asiae regnum ad Otho-
209쪽
di A N A Q VIL L V S, summo loco, in Prouin-
' cia Britannia Armori cae, Leonen. dioeci in finibus terrae , peruetusta familia Castella ortus est, hodie in ea Prouincia exstincta, ob unicam tantum ex ea feminam, quae Domino Castelli Noui, ex Lauallensium familia Britanna,nupsit. Hanc familiam eandem esse cum ea, quae in Italia, & praecipue in Vmbria, per tot saecula diuersos , illustresq. Principatus habuit, ijdem illi Castelli Galli assirmabant. adhuc etiam Interamnae Nahartium , titulis, iurisdinione, opibus, eximis s honi ribus, claris q. uiris maxime pollet i qui, compluries Castellis Gallis conuentis, tamquam carissimi consanguinei ab iis agniti fuere. Quin etiam, antiquitus a Regno Burgundiae , ex inclyta Gundiochensium familia banc manasse Athcu. m Italiam,& Vmbriam, ubi tunc Spoleti j Theodoricus, Itiliae Rex,residebat)peruenisse, clarissimis constat arguiapentis. Quo tempore Castella, ob rubeum Castellum in albo ca'po,quod ipsi in armis ferebat, Regni Burgundiae id antiquum insigne) uocari coepit . de quo,
praeter certissimas traditiones, ad nostra usque tepora seruatas, tot exstant monumenta , ut nullo id pacto possit in dubium reuocari Ab hac quoque familia, diuersis temporibus,uarus Imperatoribus,& praesertim sub Friderico I. & II. istius nominis,aduersisq. euentibus, tamquam ae secundissimo Illustris Prosapiae Seminario, mirabile dictu Permultae aliae illustres familiae ortum habuere, & praecipue Meditan Bononiae,Neapoli,atque in aliis Clarissimis Italiae ciuitatibus a quibus semper inter praestantiores Patricios connumerati sunt; bis q. honoribus, & pra rogativis, per multa saecula sunt potiti. Verum, ad Tanaquilli egregia, praeclaraq. gesta redeundo, is, Lutetiae Parisiorum Praepositi Gradum consecutus, tumultus a Ioanne, Duce Bu pundiae, illic periculose excitatos,urbe defensa, fortiter,& prudenter sedauit. Inde Castellum Montelerium aggressus expu-Πnat. ut & alia loca a Burgundis ui occupata. Postea Locumtoti nens
210쪽
nens factus Caroli Delfini, qui post Rex, Septimus eius nominis, fuit, Montelerium, rursus a Burgundis uexatum, graui obsidioheliberat. Inde,inito foedere cum aliis Regni Magnatibus,ardenti studio,apud Sanserram,Anglis,a Philippo, Duc is Ioannis filio, adiutis,se opponit roblata pugnandi facultate,& ab illis non accepta,intuta illa expeditione uirtutis specimina multa edidit. Totius Galliae administratio penes illum erat. Carolis Regi tam carus,ut ab eo semper uocari uoluerit filius: quemadmodum il- Ium non aliter ac patrem, & uoce, & litteris, aci illum datis, sen per appellaret. Non minus gratus erat Lodovico XI. sub quo egregiis muniis obitis, in bellicis negotiis praecipue excessuit quoru caussa, in prima institutione ordinis militaris Sancti Michaelis,sub annum restitutae se Iutis Millesimum quadringentesimum trigesimum facta,auctore Paullo Aemi Ito Veronensi, cum aliis sex & uiginti torquem auream meruit. Quibus his eximiis, tanto uirtutis merito,uiris, Rex Lodovicus tantu detulit, utiquidquid umquam feliciter uel in Gallis, uel Belgiae bellis succederet, id omne illis acceptum ferret. Cum in acie, furente Marte, fama de caeso Rege temere uulgata, a mentes, ac prope torpidi milites,pro eius caussa capite pugnarent dubij: Lodovicus,cognito suorum errore, casside detracta, se oculis suorum spectandum praebens,omen mortis hostium cruore expiari iussit. In his,ac generis eiusdem certaminibus, erat satis probata Tanaquilli gloria. Quamobrem Lodovicus is,eiusq. filius Carolus II X.qui rectae Valesiorum lineae finem fecit, emeritis militiae ducibus distribuendo praemia,torquem dedere: eo dictor Immensi tremor Oceani,quod insigne belli,ab illis usque temporibus,ta lato in honore est habitum,ut id etiam ad Regem Britanniae miserit. Color uero corporis Tanaquilli erat albus: oculorum,& crinium castaneus. Verum addamus nos hoc Epitaphium tumulo eius: ut ipse de se loquatur:
Hoc tumulo, Tanaquae, iaces' uix nomen aureum Insigne asseruat marmore facra dies.