Sancti Thomae Aquinatis Tractatus de adventu et statu et vita Antichristi... y otras obras

발행: 1840년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

Corpus Christi crucifixum est in aere, et Sa guis defluxit in terram. Item in tertia ignis contra naturam descendet ad terram, et ardebit usque ad inferni novissima. Circa ascensum istius ignis notantur similiter quatuor: primo quomodo ascendet; nam potius deberet dici descendere, quam ascendere, cum ignis sit super omnia elementa sq). Respondeo; dicendum est, quod non deScendet motu naturali, sed jussu Dei, sicut aqua diluvii asce dit super altitudines montium non quidem natura sua, sed jussu Dei. Job. 37. in maribus. Secundo quantum ascendet determinat Beda discens, quod aqua quodammodo diluvii de locis terrestribus transcendendo perdidit : hic ignis extremi judicii ejusdem mensurae spatio percrescens Occupando disperdet. Item super illo verbo 2. Petr. 3. elementa calore soloentur dicit glossa: tantum ascendet ignis illius incendii, qua tum ascendit aqua diluvii M. Tertio utrum ascendet ad coelum empyreum, et paradisum

. . . . a

Ita habet sup. 3. p. q. 74. ar. 2. ubi ait: vhera ignis

est remota a nostra Misitatione etc.

2) Idem probat S. Thomas svp. 3. p. q. 74 a 3. asserendo eamdem auctoritatem. .

172쪽

terrestrem; quod videtur, quia in empyreo commissum est peccatum primi angeli, et in paradiso terrestri primi hominis. Bespondeo: dico dum est, quod insectio elementorum nihil aliud est quam poenalitas , quam Deus indidit et mentis propter peccata nostra ), ut possit nos punire in loco poenitentiae hic. Nam paradisus

terrestris et coelum empyreum non erant Ioca

poenitentiae, ideo non indidit Deus ejus quai tates nocivas. Et ideo purgatio quae fiet periguem illum non ascendet ad ipsum s2 . Per peccatum enim iu paradiso factum insecta sunt et menta inseriora, non ipbum paradisum insecit. Quarto utrum ascendet usque ad coelum s dereum, quod videtur per illud Isai. 5 l. v. 6. Coeli sicut 'mus liquescent, et term sicut vestimentum viteretur. Ex quo videtur, quod

s) Nam mundus idest elementa purgabuntur ab omni corruptione et insectione causata ex peccatis hominum. q. d. 47. q. 2. a. s. q. 3. 2 Id etiam demonstrat in Ioe. cit. et sup. 3. p. q. 7 . ar. 6. ad 4. quia is peccatiun primi hominis in terrestri Paracliso sit commissum, non tamen locus ille est locus peccantium, Si cui nec coclum e vreum; ex utroque enim loco homo, Ct abestia stragim post Peccatum Muu ejecti; unde locus illa Pu satiouo non indisci. Disiligoo by Cooste

173쪽

χ di κ

ille ignis ascendet usque ad coelum ipsum syd reum. Hoc autem Solvitur ex Verbis Bedae , qui ait: Coelum inquantum sydereum illo ignoquamvis maximo non est tangendum; sed coelum aereum igne marcescet; Sydereum autem manebit

illaesum ). Circa finem istius ignis, quidnam

scilicet fiet de eo, notandum est, quod ponit Basilius super illo Verbo psalm 28. V. T. Vox Domini intercidentis flammam ignis, ut electis luceat, et reprobos urat. Quod quadrupliciter potest; primo sic quod dividatur ignis secundum usum, non Secundum substantiam; ut usus lucis sit in regione bonorum , usus caloris sit

in regione damnatorum. Secundo potest dici , quod duplex est caliditas, vel luciditas, scilicet potentialis et accidentalis. Ergo dividetur sive purgabitur, sed potentialis remanebit, quia potentialiter est lux in igne, qui est in regione malorum, et potentialis est calor in luce, quae est in

Idem argumentum sibi obiicit in artic. q. quest. cit. Cui respondet ad 2. non coelos superiores purgandos esse, sed inferiores scilicet aereos, qui etiam purgati sunt per aquam diluvii. Quia ut ait in corpore ejusdem articuli: coelestia conmm mc r ignem, nec Per alicujus creaturae actionem Rum uritur , sed ipsa eorum quietatio sola volumiatie dirinia accidens eis, locommationis crit. Diuit tred by Cooste

174쪽

regione vivorum et bonorum. Tertio potest dici, quod in virtute Dei suspendentur actus istarum qualitatum, ut in coelo supendatur caliditas ab igne, sicut sactum est in camino ignis trium puer

rum Dan. 3. In inseruo suspendatur luciditas ab igne. Quarto potest dici , quod ignis car bit non solum suis qualitatibus, sed etiam radicibus qualitatum suarum η, secundum illud, quod dicitur super illo verbo 2. Petr. 3. Ue

menta calore soloentur, ubi dicit glossa Bedae, quod ignis ille maximus duo elementa ex toto

absumet , 3ὶ scilicet aquam set terram, Vel a rem ) secundum illud , Apoc. ultimo et mare

In codice Caliditas ; sed error amanuensis est; nam dein

. . . . . .

bet dici Luciditas, siquidem in inferno sempiternus Orror inhabitat, licet immensae flammae exardescant. Hoc patet ex antecedentibus. Ita habet etiam p. q. 66. s. 5. ubi ait, ignem noulucere in inserno. 2) Hanc opinionem inserius mitigat, et explicat suam, nimirum juxta ea, quae scribit Suppl. 3. p. q. 74. a. q. et 6. 3 Auctoritas manca est ex praecipitatione utique amanuensis ; nam eamdem auctoritatem citat suppl. 3. p. q. 74. a. 5. in primo argumento; docet ergo, duo vero in meliorem ren tuot formam. Vide in responsione ad s. q) V. glosS. Ord.

175쪽

Positis superius praeambulis ad judicium, sequitur de concomitantibus judicium; propter quod notatur , quod concomitantia judicium

sive statum judicii, sic ordinantur. Primo enim praecedet citatio ; secundo post citationem citatorum resurrectio; tertio post resurrectionem sequitur resuscitatorum congregatio; quarto post congregationem sequitur judicis congregantis disceptatio. Circa primum ergo scilicet citati nem, quam Dominus iaciet in die judicii, notantur tria , primo numeruS citationis, Secundo rempus citationis, tertio modus. Circa primum notandum est, quod citatio erit trina : prima per Eliam, et Henoc, qui erunt praecones proxi

mit judicii, de quibus Apoc. XI. dabo duobus

festibus meis etc. quod erit ante mortem Antichristi, de quo satis dictum est supra 4 . S eunda citatio fiet per praedicatores, qui praedicabunt evangelium post mortem Antichristi, et isti, erunt magis propinqui ad judicium. Marc. 43. V. 40. OPortet Primum Praedicari eoangelium η; tertia citatio fiet per angelos. Μatth.

2M v. 34. Mittet angelos suos cum tuδα es voco

V. primum opusculum de Antichristo. Ex quo patet, hos tractatus esse unius auctoris, ae inter se connexos. 2 Integer textus sic est. Et in omnes gentes Primum O r tet straedicari sangelium. 3

176쪽

magna, et congregabunt omnes electos ejus aquatuor ventis coeli, a summis coelorum usque ad termi os eorum. Circa tempus citationis nota

tres disserenti . Nam Augustinus dicit super illo verbo messia nocte clamor factus est, quod non pro hora temporis accipiendum est, sed quia

tunc veniet cum non Speratur. Cassiodorus autem dicit quod potest non incongrue intelIigi

mediae noctis tempore venturus Dominus, quia hoc tempore primogenita Aegypti percussa Sunt,

Cum sponsus Venturus speratur. Apostolus autem, et aliae plures scripturae ponunt eum Venturum

in die. 4. Cor. 3. v. 13. dies enim Domini δε- clarabit; quod non pro qualitate temporis, sed quia cogitationes et consilia singulorum pat bunt, sicut ait Augustinus ). Tertio notandum est de modo citationis ; circa quod nota disserentias ; plures enim ponuntur formae citationis. Apostolus enim q. Thess. h. v. 45. ponit, quod citatio erit per vocem archangeli, unde dicit: ipses Dominus in jussu et in voce archangeli, et intuba Dei descendet de coelo; et mortui quii in Christo Sunt resurgent Primi. Hieronymus ponit, quod

sin Probabiliter resurrectio erit in crepusculo, sole existente in oriente, Et luna in occidente, sicut tuerunt creati. V. 4. d. 43. a. 3. q. 4. Disitiroo by Corale

177쪽

erit per illa verba surgite mortui, et venile ad judisium. In Matth. 25. v. 6. ponit Dominus hanc formam ): ecce Nonsus Uenit, exite obviam ei. Videtur enim quod haec erit vox angelorum ad homines congregandos. Augustinus autem dicit, quod tubae nomine aliquod evidens et praeclarum signum intelligitur, quod vox archangeli, et tuba Dei ab Apostolo nominatur, et in evangelio vox filii Dei, et clamor appellatur. Post citationem sequitur resurrectio. Circa quam notanda sunt quatuor: primo causa resurrectionis mortuorum, secundo errores qui Sunt circa resurrectionem , tertio probatio resurrectionis per rationes, et auctoritates Scri plurarum , quarto miraculum . resurrectionis.

Circa causam s2 resurrectionis nota tria Veseba Apostoli, scilicet in jussu et voce archa geli, et in tuba Dei ; tria namque erunt in re surrectione, scilicet collectio pulverum, reser-matio membrorum, et unio , sive unitio animae ad corpus. Causa primi notatur per hoc,

l) clarius si praemittantur verba antecedentia: modiia --cto clamor factus est, ecce etc. i.

2ὶ Ibi agit de causa instrumentali, seu ministeriali, nam de causa efficiente, principili, et exemplari inferius. loquitur. Diuit tred by Cooste

178쪽

quod dicitur tuba , causa secundi sper hoc , quod dicitur Noce, causa tertii per hoc quod dicitur jussu. Et bene competit, quia per i

bam designatur commotio rei inanimatae a r animata procedens , quod pertinet ad congregationem pulverum insensibilium, et inanimatorum. Vox autem est sonus sensibilis animati. In quo notatur recte Calamitas re- Spectu corporis sensibilis reformandi. Iussus autem est sonus rationabilis, ita quo notatur potestas rationabilis super partem rationabilem Super Corpora uniendam. In collectione ergo pulverum tam dispersorum ostenditur persona patris, in resormatione membrorum oste

ditur sapientia filii, in unione animae ad corpus notatur bonitas Spiritus Sancti, qui est nexus utriusque, propter hoc dicit Psal. 67. V. 44. Dabit vocem suam mocem Nirtutis ' . Ubi notatur quod ipse filius sive Christus erit causa essiciens resurrectionis corporum mortu

Vulg. Dabit voci suae vocem virtutis. In codice additur non sed ex errore scribentis; unde aliquantulum manea et confusa est periodus ex praecipiti amanuensis calamo. Quapropter debet suppleri, et exponi ex verbis ipsius S. D toris, qui de eadem re loquens in q. di. 43. q. unica ar. 2. q. 3. et seq. ita de causa resurrectionis disserit et MDisiti eo by Cooste

179쪽

Circa errorem resurrectionis nota decem piniones salsas, et errores quorumdam phil sophorum , et aliorum plurium haereticorum. Primus error est Aristotelis, et Suorum Sequa

cium, qui proponendo, et sophistice probando aeternitatem mundi, et per consequens s dicunt)

generationem, et SuccesSionem eSSe aeternam,

quia antecessit in infinitum, et non habebit finem generatio hominis q), quod est contra

Scripturam Gen. 4. In Principio creaoit Deus Coelum, et terram; Luc. 24. Coelum et terra transibunt. Quod si hoc esset , scilicet quod generatio eSSet aeterna, essent infiniti homi

nes σ) , et si essent infiniti homines, infiniti

christo inchoata est resurrectio, et ejus resurrectio caura est nostrae resurrectionis, et christus inquiantum est Deus , est Prima causa nostrae resurrectionis quasi aequi ca, sed inquantum est Deus et homo resurgens est causa Proxima et quasi unDoca nostrae resurrectionis. causa aurem tant ca agens producit effectum in similitudinem formae suae; unde non solum

est causa efficiens sed exen laris revectu istius essectus. Vide supl. 3. p. q. 76. ar. 3. in CO OVE. s) Rationes talsas de aeternitate mundi ponit etiam , et refellit in eontr. Gent. L. 2. e. 32. Unde opiniones Aristot lis, Platonis, Democriti, Empedoclis, et Anaxagorae de productione mundi omnes sunt haereticae ut ait 2. d. 3. q. 2. 5. c. prin. 2) Eamdem rationem iisdem verbis expressam habet ε.

180쪽

resurgerent, et Si infinita corpora replerent, es- 'sent infinita loca, et ita locatum eSSet et cresceret in infinitum , et locus similiter , et ita essent aliqua infinita simul actu, quod repugnat veritati. Secundus error est quorumdam aliorum philosophorum , et eorum SequaCium, qui ponunt animas multum suisse ante creatas, quam eSSent insuSae Corporibus, et dixerunt, quod peccaverunt ante insuSionem, et propter hoc detrusae sunt in corporibus tamquam in carcere sq): quae opinio impugnat resurrectionem ; quia si hoc eSSet, anima non appeteret naturaliter et Secundum sui naturam iterum uniri corpori, et ideo non jungeretur corpori

ad gloriam, sed magis ad poenam, Si corpus

esset carcer animae, et ita Vacuaretur ratio uinnionis animae ad corpus , quae unitur ei ut forma et persectio ejus ; contra quod est; quia

si anima esset in corpore tamquam in Car-Cere , non eSSet anima persectio corporis , quia incarceratus non est persectio carceriS ,

p. q. 46. 2. in octava objectione. In illo articulo demonstrat, mundum incepisse esse articulum fidei. V. p. q. U8. ar. 3. ubi ejusmodi errores origenistarum,ae Priscillianistarum solide proterit.

SEARCH

MENU NAVIGATION