Sancti Thomae Aquinatis Tractatus de adventu et statu et vita Antichristi... y otras obras

발행: 1840년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

propterea non inesset animae naturalis appetitus perpetuae ligationis cum corpore 2. Cor. 5. . V. h. nolumus evoliari sed Superoestiri Τertius error Pythagorae est et Suorum s quacium, qui dicunt animas devolvi de coria Pore tu corpus, quam opinionem habuit, qui habuit morbum memoriae, putanS vera eSSe, quae accepit in somnis. Somnians enim de bello putavit, animam suam vidisse sectum illius belli in alio corpore ; quae opinio destruit resurrectionem corporum, quia Si resurgeret anima, nesciretur in quo eorpore resurgeret, an in uno, an omnibus; quia si in uno non esset generalis resurrectio, si in omnibus oporteret quod divideret se, alioquin non posset implere plura corpora. Quartus error est Epicureorum, qui dixerunt animam interire cum corpore. Undo dicunt impii Sap. 2. v. q. apud se non recte cogitantes ; non est refrigerium in sine hominis, et non est, qui agnitus sit repersus ab inferis, quia ex nihilo nati sumus, et Post hoc erimus tamquam non fuerimus ; quia extinctus cinis erit cor nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Sed quod anima non pereat cum Corpore, prohatur sic: substantia, cujus esse dependet a corpore, et Vim tus ejus, et operatio ejus dependet a corpore;

182쪽

unde e contrario si Virtus Vel operatio non dependet a corpore, nec Substantia dependet a corpore. Sed constat quod operatio virtutis intellectivae non dependet a corpore , quod patet, quia non habet instinctum Corporeum ;intelligit enim quaedam non per abStractionem a phantasmatibus , Sed per se ipsam i

telligit si , ut sunt prudentia et justitia; e

go nec ejus esse dependet a corpore. Hoc etiam patet in raptu, et in prophetia. Praeterea omne mortale Sua duratione paulatim

debilitatur, et deficit donec deveniat ad ultimum desectum, qui est mors. Sed virtus intellectiva sua duratione invalescit, et proficit; quanto enim diuturnior et antiquior , tanto est validior ad intelligendum ; quia sicut dicitur et in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Ergo est incorruptibilis sq. Quintus error est Valentini qui simpliciter carnis resurrectionem negavit; contra quod dic tur 1. Cor. 45. V. 42. Si Christus praedic tur, quod resurrexit a mortuis, quomodo dictant in vobιε qurdam, quod resurrectio mortuorum

in V. l. p. q. 89. a . et seq. per totam quaestionem. 2) V. Contr. Gent. L. 2. C. 55.

183쪽

non est y Sextus est error Hymenei, et Phyleti, contra quos Apostolus dicit 2. I imol. 2. v. 48.

quod a meritate ceciderunt dicentes resurrectionem sesse) jam factam . Vel quia non credebant resurrectionem esse nisi spiritualem , vel quia non dicebant alios resurrecturos nisi illos, qui cum Christo resurrexerunt. Septimus est quorumdam haereticorum modernorum qui dicunt resurrectionem suturam , non tamen eorumdem corporum, Sed animae resument qua dam corpora coelestia. Contra quos Apostolus dicit 4. Coi . 15. v. 53 oportet corrUtibile hoc induere incorrutionem, et mortale Loc indueres immortalitatem. Octavus error est Eutichi Patriarchae constantinopolitani, qui sosuit, quod Corpora nostra in resurrectione erunt aerea, vel Vento similia, sicut narrat Origenes XIV. Lib. moralium, contra quod, est quod Dominus post resurrectionem suam corpus suum discipulis paupandum praebuit dicens Luc. ultimo V. 39. ρα pate et videte quia viritus carnem et OSm non habet sicut me videtis habere ; et Apostolus Philip. 3. v. 21. reformahit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.

184쪽

Nonus error est quorumdam dicentium, quod

corpora humana in reSurrectione vertentur in spiritum. Contra quos dicitur Luc. ultimo V. 39. Spiritus carnem et OSsa non habet , sicut me Nidetis habere. Decimus est error Cerinti, qui mille annos post resurrectionem in terreno regno Christi sabulabatur futuros, in quibus homines carnales ventris ac libidinis voluptates habebunt; contra quod dicitur Μatth. 22. v. 30.

in resurrectione nequct nubent neque nubentur.

Quidam etiam dixerunt quod post resurrectionem mortuorum in eodem statu, in quo nunc est, mundus manebit; contra quod dicitur Apoc. 23 . v. q. Nidi coelum noseum et terram nouam; et Apost. dicit Roman. 8. V. 24. quod Ima cne tura liberabitur a serpitute corruρtionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Et contra Omnes istos errores dicitur 1. Cor. 45. v. 5 . Omnes quiliam resurgemus. Et in symbolo Apostolorum dicitur: Carnis resurrectionem; et in alio symbolo patrum dicitur: expecto resurrectionem

in Symbolum patrum publice cantatur in missa quia ed tum fuit fide jam manifestata, et ecclesia jam pacem habente, et est declarans symbolum Apostolorum editum tempore pers cutionis, fide nondum propalata. Ideo symbolum Apostolorum

185쪽

Circa assertionem, et resurrectionis probationem, notatur quod resurrectio Potest probari quadrupliciter; primo per rationeS, Secundo per similitudines rerum naturalium, tertio per

auctoritates sacrae Scripturae, quarto per incon-Venientia, quae Sequerentur Si non eSSet reSurrectio. Rationes autem ad probandam resurrectionem corporum aliae sumuntur de ordine Creatoris, a quo est resurrectio; aliae ex ordine creaturarum, Cum quibus est resurrectio, si destὶ animae ad corpus, ad cujus persectionem eSt reSurrectio. Ex ordine vero Creatoris tripliciter: aliae sumuntur ab ejus justitia, aliae ab ejus sapientia,

aliae ab ejus bonitate. Ab ejus justitia sic. Certum est, quod divina justitia tribuit unicuique juxta opera sua. Sed hoc non sit in hac vita ), ergo in alia; unde restat, quod ΡOsthanc Vitam retribuetur corpori et animae bonum

occulte dicitur in prima, et in completorio, quasi contra tenebras errorum praeteritorum, et suturorum. 22. q. 9. ad 6. et 3. d. 25. q. 3. a. q. 3. 4. 3) Hoc enim probatione non indiget, cum evidentissime pateat ex aerumnis quibus infelix haec vita agitur; quinimmo impii ludibundi ducunt in bonis dies suos; justi vero saepius assileti lugent. Vide Lactantium l. 3. inst. e. 3 7. et Ch Sost mum Serm. q. de provid.

186쪽

vel malum, quia anima non peccavit Sine corpore, nec corpuS Sine anima. ΡSal. 93. V. 45. quoadusque justitia conoertatur in judicium. Ab ejus sapientia sumitur sic. Quia summi artificis sapientiae est disponere omnia ordinatissime. Sed Omnis natura habet nobilissimum esse in homine; habet enim esse cum lapidibus, Vivere cum plantis, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis etc. sicut dicit Gregorius; ergo vel resurget homo, in quo eSt Status universitatis Ordinatissimus , et pulcherrimus, vel artifex erit

insipiens, qui est Deus ; quod est salsum, quia

sapientissimus est psal. 446. v. 5. sapientiae ejus non Est numerus. Propter quod vocatur homo omnis creatura. Marci est. v. 45. Praedicate eoangelium omni creaturae. Ab ejus bonitate sumitur sic. Si corpus non reSUrget, non eSt

persecta bonitas apud ipsum, quia illi, qui duce

sapientia reguntur in bono, invenirent se deinceptos; illi vero, qui male vivunt, Sapienter agerent 4. Cor. 45. V. 19. si in hac mita verantes sumus, tantum in Christo miserabiliores sumus omnibus hominibus sq). Μalach. 3. v. 44. Nanus

Vulg. Si in hac vita tantum in Christo Nerantes

Sum etc. Integra vulgata est, postpositio verborum velociter scribentis error est.

187쪽

est qui serpit Deo, et quod emolumentum quia custodisimus Praeceρω ejusῖ Et postea sequitur

v. 45. ergo nunc beatos dicimus arrogantes. Ex ordine creaturarum sumitur ratio resurrectionis tripliciter; primo ab earum esse ; quia est substantia omnino corporalis, ut iSta corporalia ; quaedam omnino incorporalis, ut angelus; rectum ergo erit, ut quaedam sit partim corporalis et partim incorporalis, ut homo Corporalis ex parte wrporis, Spiritualis ex parte animae. Secundo ex earum compositione, quia S cundum auream catenam Pythagorae 4 , quae est

connexio et ordo rerum, est quaedam creatura composita corporalis non cognitiva , ut CorΡΟ-ralis ; quaedam simplex et incorporalis cognitiva ut intelligentia ; sic congruum erit, ut sit quaedam media partim simplex et partim composita ; partim cognitiva, et partim non cognitiva ut homo partim sic, et partim sic. Tertio ex comparatione ejus ad universitatem, quia omnis natura habet nobilissimum esse in homine; habet enim esse cum lapidibus, vivere cum arboribus et plantis, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Sed Si homo non reSurgeret,

188쪽

non participaret omnis creatura divinam bonitatem, nec seueretur ea; sed homo resuscitatus, et glorifficatus frueretur Deo, et in eo, scilicet in homine, frueretur Deo omniS Creatura, cum omnis creaturae nomine deSiguetur homo secum dum Gregorium , ut dictum est supra. Ex ordine animae ad corpus probatio sumitur sic. Habet enim anima , quasdam potentiasot dependentias tu comparatione ad corpus quae

non possunt perfici nisi in corpore q) : boati

tudo autem est persectio plena; ergo aut num quam erit beata, aut oportet eam incorporari Secunda sumitur sic: quia animae inest naturalis appetitus Perpetuae lIgationis cum corpore; sed

si naturaliter inest ei, non privabitur suo desiderio naturali, quia natura nihil secit frustra et nullus appetitus cassus a Deo creatus est η;eI go , perVenire potest ad perpetuam ligationem cum corpore; sed non in hac Vita, ergo in alia. Tortia sumitur sic: anima est persectio corporis

3 , sed persectio ordinatur adpersectibile, et persectibile dependet a persectione; ergo non poteSt

si in V. 3. p. q. 76. . 6. 2) Contr. Gent. l. 2. C. 55. 3) 2. d. q. 2. 1. 3. et de verit. q. 26. s. 7. '

189쪽

esse persecta beatitudo sine altero q). Apoc. 6. v. q. datae sunt illis singulae stolae, scilicet beatitudo animae, et dictum est illis idest a Deo inspir

tum ut requiescerent te us adhuc modisum p tienter expectando; et dicitur modicum quia br Vis est cursus hujus temporis respectu aeternitatis, donec impleatur numerus etc. quia anima naturaliter appetit suum corpus vivificare, et hujusmodi appetitus affligeret eam, nisi speraret aliquando, se hoc consecuturam, Scilicet Suum corpus vivificare. Quarto probatur resurreetio per Si

militudines s2 rerum naturalium quadrupliciter

Prima similitudo sumitur a re inanimata, quia de pulvere fit vitrum lucidissimum per artem, et ministerium hominis; sed si hoc potest arti- sex homo, qui est creatura, multo sortius et nobilius , et pulchriori modo Creator artificis de pulveribus nostris resormabit corpora lucidissima et gloriosa Matth. 43 V. 43. fulgohunt justi sicut Sol in regno Patris eorum. Et ideo Aposto

sin V. sup. 3. p. q. 75. a. 3. 2 Similitudines, quas adducit licet non sint strictiori ju

re demonstrationes, inserviunt tamen explicandis ornandisve rationibus, nam similitudo est relatio aequiparantiae, non tamen Semper denominat utrumque extremorum, ut dicit 3. p. q. s.

190쪽

Ius admirans incredulitatem talium ait Rom. 9. v. 24 . an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem Nas in honorem, aliud quidem in contumeliam' Secunda similitudo sumitur a re animata vegetabili, quae mortua in grano resurgit in herbam vel spicam. l. Cor. 45. V. 36 inviciens tu quod sinminas , non visi atur nisi Prius moriatur. Tertia sumitur per similitudinem rei animatae sensibilis, quae redacta in cineres ex eisdem cin

ribus resurgit in phoenicem ); sed si hoc po

test natura, multo sortius et nobilius in corpor

3 Nequis S. Doctorem nimiae eredulitatis accuset, quod phoenicis exemplum adduxerit. Certe non satis constat inter xoologos de illius existentia. Alii enim tabulis amandant quidquid de eo sertur, alii pro vero habent phoenicem esse pavone pulchriorem, aquilae magnitudine, auri fulgore circa coIlum, cetera purpureum, roseis pennis caudam distinguentibus, eaput plumeo apice juxta Plinii descriptionem lib. 40. nat. hist c. 2.

Praeterea consentiunt in eo, quod novus phoenix ita de veteri producatur, ut vetus tu eo quasi ex seipso videatur reviviscere, unde Lactantius Firmianus carmine de phoenice Christum adumbrante: ii . Unica sed vicit morte resecta sua: Nam Perit ut in g, Se tamen ipsa Meat: Ut possit nasci hinec ametit anto mori.

S. Tliomas ergo hypothetice loquitur, dum ex his quae de phoenice Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION