Sancti Thomae Aquinatis Tractatus de adventu et statu et vita Antichristi... y otras obras

발행: 1840년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

mo quantum ad se, secundo quantum ad suos.

De primo dicitur Apoc. I 3. V. 7. Et datum est illi scilicet Antichristo bellum facere cum

sanctis et Dincere eos. Datum idest permis

sum a Deo , quia nihil habebit nisi quantum ei dabitur permissione divina. Et ex seipso nihil nisi propria malitia spoterit) facere bellum cum

sanctis per blandimenta et promissiones, et Commissiones , et exhortationes , et Vincere eOScorporaliter tantum si sunt praedestinati, Vel spiritualiter aliquos, qui non sunt praedestinati. Quos enim per fraudolentiam non poterit frangere aperte debellabit per violentiam. Dan. II. V. 4 o. ingredietur terras et conteret et Pertransiet quia scilicet non inveniet resistentiam, et ibidem dicitur V. 41. et introibit in terram gloriosam et multi corruent ; quia ei reSiStere non poterunt propter ipsius PO-tentiam. Dan. II. V. II. 22. obtinebit regnum in fraudolentia et brachia Pugnantis expugnabuntur a facie ejus et conterentum Secundo de usu potestatis ejus quantum ad suos Apoc. I 6. V. 33. Vidi de Ore draconis,

et de ore bestiae idest Antichristi i) exire

in Dracouis idest daemonis,et os Antichristi sumun-

92쪽

tres syiritus immundos per quos intelliguntur pseudo-prophetae et pseudO-apostoli, qui ab Antichristo mittentur in orbem terrarum. Qui dicuntur spiritus propter subtilitatem et astutiam malitiae, quam in decipiendo habebunt. Sed immundi dicuntur per sordida opera nequitiae et iniquitatis. Exire dicuntur non quocumque modo sed in modum ranarum exeuntium scilicet de luto; sic et isti lutosi erunt per luxuriam et pravam Operationem. PS. 52. V. I. Corr ti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus. Ose. I. V. Io. facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexeruntΑssi ilantur etiam ranis propter eorum loquacitatem , et Verbositatem , et propter fidei quietem, quam auferent per saetentis doctrinae Antichristi disseminationem. Hi sunt inimicus homo , qui in agro domini superseminavit giganiam Matth. I 3. V. 25. Iob. I 6. V. 2I.

perbosi amici mei. Et alibi Iob. II. V. uJnunquid pir perbosus justis cabitur Z quod idem est ac non, sed damnabitur. Et bene dicuntur veluti pro eodem, et recte quidem daemon et Antichristus sunt unum tantum caput malorum ; quia Antichristus dicitur caput eo quod in eo reperietur plenissime malitia diaboli 3. q. 8. 8. ad 1. Diuili od by Cooste

93쪽

tur si) tres propter infelices tres miserias

mundi , quas sequentur, de quibuS I. Ioan I. V. Isi, omne quod ost in mundo concia iascentia carnis est, et Conc iscentia oculorum et suPerbia pilae. Vel tres dicuntur quia sacramentum sa)Trinitatis impugnabunt, et spiritualiter, et principaliter Baptismum fieri prohibebunt Dan. II. V. 27. 30. 3I COD EO-rum erit ut malefaciant, et mendacium loquantur adoersus testamentum sanctum, 3 et polluent sanctuarium fortitudinis, et ara ferent fuge sacrificium, et dabunt idest praedicabunt abominationem , in desolationem idest Antichristum. Item potest exponi praedicta auctoritas

de malis advocatis. Dicit ergo Oidi de ore draconis et de ore bestiae idest diaboli extro

i) Scilicet spiritus immuniti. 2) Idest Mysterium

3) Vulg. Duorum quoque rogum cor erit ut malesa- Ciant, et ad mensam unam mendacium loquentur etc. 4) Expositio de malis advocatis etiam habetur in gIossa Citata. Nam ait per istos tres spiritus immundos signisscantur mali relatores, adoocati dolosi ot adtilatores, qui sua Moriacitate mundi potontes excitant ad contentiones. Vid. in Glossa or. lyr. moraliter n. 12. Di sitired by Corale

94쪽

tres viritus immundos in modum ranarum ;per quos spiritus possunt significari tria genera advocatorum , qui ut ranae pacem et quietem hominum perturbant; viventes in luto delicia mur, et salsas leges fingunt et allegant, contra quos dicitur Isa. Io. V. I. Vae qui Conditis leges iniquas. Alii veras male esponendo depra ant, ut possint vincere quaestiones per salsam legum expositionem, ut postea melius

ab eis remunerentur, et manus eorum muneribus impleantur, contra quos Isai. 5. V. IO. 23.

oae qui dicitis bonum malum etc. Mae qui justiscatis impium pro muneribus et justitiam justi aufertis abeo. I ertii, qui per deceptiones Divolas et inutiles causas ampliant, et dialatant , et sevent causas injustas scienter Sap. I V. I. diligite justitiam qui judicatis terram. Item de ore bestiae dicuntur exire, Causa superbiae et Vanitatis si) quam habent. superbiunt enim in suis advocationibus, et clamant et ingantur ut ranae ; scilicet ut videantur ab adversariis frangi. Item Vent causas, et defendunt causa laudis, ut scilicet per hoc pos-

In cod. Marietatis. Sed est error amanuensis. Duili do by Cooste

95쪽

sint magni aestimari, et laudari ab hominibus , et honorari. Et omnium istorum essicacia a quo sit ostendit evangelista dicens Apoc. I 6. V. I 4. 'Sunt enim spiritus daemoniorum, idest a daemonibus ducti. Sed quid erit de istis prophetia

dicit Isa. 5. V. 24. Sicut stipulam, et ligna devorat flamma ignis, et calor flammas exurit ; sic radix eorum quasi DUilla erit , et germen eorum ut Pulseis ascendit, et quare3 abjecerunt enim legem Domini exercituum, et elO-quium idest justitiam sancti Israel blasphema-

ductus est Populus meus, quia non habuit scientiam; idest habere noluit. Viso de potestate Antichristi, sequitur Videri de cultu et simulatione ejus. Circa quod videamus tria; primo quem cultum , et quam

simulationem exercebit,ut trahat ad se judaeos. 2. quem Cultum exercebit ut trahat ad se paganos; 3. quem cultum exercebit, et quam Simulationem, sive fraudem, ut trahat ad se christianos. Et circa hoc quatuor videbimus. I. de simulatione, quam per se exercebit v. quam exercebit per pseudo prophetas et apostolos. 3. de efficacia sive essectu simulationis quantum ad se 4. quantum ad alios S. Circa primum scien-

96쪽

dum est quod ad hoc,ut attrahat ad se jadaeos di

cet, et simulabit, Se esse messiam promissum in lege,quem judaei adhuc expectant VerumDeum et Verum hominem. Et reaediscabit templum Salo monis, dicens, se Velle ritum Moysis a. Thess. 2. V. 4. qui ad ersatur tollitur suPer omne, quod dicitur Deus : aut quod colitur ita, ut in tenueti Dei sedeat, Ostendens se tamquam

Sit Deus , gloriosus. Augustinus quod dicitur scilicet sic te ab idolatris aut quod colitur in veritate a fidelibus: dicet in judaeis se velle

destruere omnem idolatriam Dan. II. V. 36. elooabitur et magnificabitur adMersus Omnem Deum , et adseersus Deum Deorum , et loquetur magnisca et dirigetur donec Com Pleatur iracundia Pe ctrata. Veruntamen secundum Veritatem cor ejus erit

ad destruendum cultum Dei. Dan. I) cor ejus erit, intentio scilicet, adversus teStamen tum Sanctum usque ad principem fortitudinis magnis catus est , et ab eo tollet juge sacrificium a. Ut attrahat ad se gentiles, et

i) Loc. cit. Ad sensum tamen citantur diversi textus sparsim per ipsum capitulum.

97쪽

paganos et idolatras , faciet simulacrum et statuam, et per incantationem mittet in eam spiritum malignum ad dandum responsa. Et Voca

datum est scilicet permissione divina ut daret spirittim imagini bestiae Dan. o. V. 37.

Deum Patrum suorum non rePutabunt. V. 38 Deus autem mas et im in loco suo uenerabitur,

et D um quem ignora Merunt Patros sui colet, maOzim autem in tempore praesidium ; h)quia ponetur edictum et mandatum: quod quucumque sugerit ad statuam illam sit securus, et

non Occidatur ob reVerentiam Statuae. Hau C

tiam statuam faciet ab homnibus adorari Apoc

Lura, idest summum robur. nam a radice ny roboras it inde Substautivum masculinum Dyn robur, ara, munitio. At quid hoc nomine significetur arduum erit definire. Quidam intelligunt simulacrum Iovis Olimpici ς malunt alii Martem significari : Porpl1ixius apud S. Hieronymum ait Deum MaoZim cultum suisse in Modin. vid. Calmet in hunc locum III Iz-, ad liturain et Deum mahurim fruor basi sua glorisicabit. Puto cum Divo Tlioma mulius significari simulacrum, vel Matuam , de qua in Apocalypsi et quateia nomen sortitudinis imponet ipsi Antichristus ad ostcudendam potentiam suam, et superbiam. 2) Ita in Glossa ordinaria.

98쪽

Ir. V. I 4. Et faciet ut quicumque non a raperit imaginem bestiae occidatur S. 3. Sequitur de cultu , simulatione, et fraude quam exercebit per se ut trahat ad se,et decipiat christianos. Nam ipse filius perditionis dicet , et assirmabit, se esse Christum, et venisse ad judicium sicut promisit in evangelio, et ostendet Se mortuum et resurget. Apoc. I 3. V. 3. Vidi unum de capitibus suis idest diaboli scilicet Antichristum quasi occisum in mortem,et Pla ga mortis ejus curata est. r) Bene igitur dicitur esse unum de suis capitibus , Sive caput Suum, quia dicet, se esse Principium sui

ipsius, a) sicut dicebat Christus de se Ioan. 8. V. 2 5 . Princ tum qui et loquor Mobis. Isai. 47. V.

1ὶ Ita explicat glossa interlinearis Antichristum fingentem sct tamquam mortuum. Et in glossa ordinaria. Andr. Spiritualis Draco et Sathanas qui suam signis , et mon daciis prodlatis Potestatem impertitur Antichristo , idquoad instabilium hominum ruinam, et intersectionem Elc. Simulabit se Antichristus mortuum, et Per triduum latens, Post almarebit dicens se suscitatum. 2) IJaym. Sicut in Christo plenitudo divinitatis requiescit,ita in illo plenitudo nequitiae e Et sicut Christus per virtutem Verbi omnia sua secit opera, ita et ille perditus Per diaboli potestatem,qui in eo habitat, omnia opera sua faciet. V. Gloss. ord. loc. Cit. Disiligoo by Cooste

99쪽

8. Ego Dominus, et non est Praeter me alter

Deus. i) Sic dicet Antichristus de se a. TheSS. u.

V. 4. Ostendens se tamquam sit Deus, et extollitur super Omne, quod dicitur Deus. Dan. XI. elepabitur, et magnis abitur adoersus omnem Deum. Et simulabit se Occisum, quia ad litteram per artem magicam simulabit, SeeSSe mortuum, et ideo in mortem. Hoc dicitur ne credatur loqui secundum communem usum loquendi, et modum quo aliquis, quasi occiSus, vel quasi mortuus dicitur, quia proximus est mo ti. Post simulationem mortis ejus sequitur simulatio resurrectionis. Unde dicitur Et plaga mortis ejus curata est quia arte magica seretur a daemonibus in aera quasi ascendat in caelum, et sic putabitur ab Omnibus resurrexisse, qui prius mortuus putabatur, ut conformet Se

sraudolenter resurrectioni Christi. a) Tamen

i) Vulg. Ego sum, et non est Praeter me a lius. 2) In glossa ord. tanta temeritas e3 it in illo damnato homines ut ad doludendos animos Par lorum imiatatione peri capitis Christis Dum se dicat, et resurrea issct Post mortem ἔ ideoque ne sorte Meritas, sed illusio putetur, nequaquam asyrmando dicitur Occisum, sed quasi oc-

100쪽

ipse non Occidit mortem sicut Christus, i) sed

postea mors abSorbet eum.

S. Sequitur de culto et simulatione quam exercebit per pseudoprophetas et apostolos ApOC. I 3. V. II. Vidi aliam bostiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni; per quam intelliguntur nuncii Antichristi et

1alsi christiani sa) qui simulabunt se habere

duo testamenta per Scentiae cognitionem, non

per Vitae sanctitatem Et ideo signanter dicit si milia agni scilicet cornibus , idest Christum praedicantia. Sunt enim duo cornua Christi V

tus testamentum et novum. Ista simulabunt et

assiemabunt so habere, et servare salsi apostoli

i) Christus enim mortem vicit occiditque suo triumpho, unde canit Ecclesia o mors ctro mors tua. o magnum Pietatis viast mors mortua tunc esto ligno quando mortua vita sua. 2) Glossa ord. ex Gregor. Priorem quiree bestiam , idest Ansichristum siveriore jam descr*tions narraverat, Post quam etiam haec alia bestia ascendero dicitur, quia Post cum moltitudo praedicatorum illius ex tUrrena ρο- testate gloriatur. Sequitur lit. s. cornua quia simulabunt se habere innocentiam , et Puram Mitam , Et Meram ZO-Cέriuam, et miracuta , quare Christus habuit , ct suis . dii. Vel duo cestamenta sibi usurPaburit.

SEARCH

MENU NAVIGATION