Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

rum esse disciplinarum omnium conVbctum quemdam, ut ita loquar, & societatem, adeoque rationem ducem sequentes judicare debere alteram alteri commodo & adjumento futuram . Nec me meam opinionem decepisse cognγVi , cum aliquam nactus Mathesis cognitionem , scientiam hanc ad Theoloegiam transferre cogitavi. Et hic proiecto sum , ut hoc meum judicium,

hancque meam persuasionem veritati

ipsi consentire, & auctoritatibus, & ra. tionibus , & re ipsa demonstrem. Id ergo mihi in hac Dissertatione propositum volo , Mathematicas disciplinas ad Theologiam conferre, in tantum ut ad illam perfecte & egregie tractandam dici debeant plurimum utiles. NOVum hoc multis , multis fortasse falsum Videbitur : clarius iccirco & dilbgentius eXponendum ', eo Vel maX, me quoniam argumentum Verso haci onus a nemine, quod sciam, copi se, ut oportet, accurateque eXplica,tum:

22쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. I. as

tum': idem quoque incremento, ac perfectioni decorique Scientiarum Reginae , ad quam iampridem studia omnia converti , plusquam dici possit condu.cens. inlid si iis , quibus velim , persuadeam, ut sicut dudum Logicas &Ρhysicas, ita deinceps Μathematicas di

sciplinas advocent in usum, ac ministerium divinae Sapientiae Θ At hoc opimre est: quidem animi in Theologiam propensissimi: sperare Vero, esset nimis alte de me, meaque hacce opella sentire. Experiamur tamen: & quo jure, ac quanto Mathemata asserantur ad Theologiam utilia ostendere incipiamus; usum deinde monstraturi.

23쪽

Mathematicas disciplinas ad Theologiam esse utiles sensere Plato I. II. Platonici III. Ari latetici IV. aliique eximii Philosophi QVI. plures quoque Ecclesiae Patres VII. I. uidem Vero auctoritatibus aga. - caussam certissime obtinuimus . Ad immortalium enim & divi. narum rationum cognitionem Mathema. ticas disciplinas manuducere, de evehere mentem docuerunt sapientiores cujuslibet aetatis Doctores; ipsi etiam Scholarum proceres, & antiquae sanioris solidaeque Philosophiae Principes, quibus

scriptores capite superiori memorati nulla ratione sunt comparandi. Ex plurimis paucos eligemus . Plato sublimis ille apex , & columen Philosophorum quo elogio eum ornat Arnobius idem etiam Mathematicarum apprime gnarus, teste Bessarione, imo testi. huS

24쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE CAP. II. a

bus ejus libris, qui sine Mathematum cognitione intelligi nequaquam possunt: tantus inquam Vir Mathesin excolendis ingeniis aptissimam, & commodissime perducentem ad divina agnovit, docuitque pluribus in locis, praesertim 7. de Rep. seu de Iusto circa finem , ubi ex instituto de hoc agit. Quod egregie

exponit Ficinus argumento in laudatum Dialogum his verbis : Divina in tribus, ut ita dixerim, aquis repraesentari videntur sprimo quidem, licet confusius, in rationibus

phficis, secundo dictinctius in Mathematicis, tertio Harissime in Metaph ficis, hoc est Theologicis ipsis r dicam Mathematicae formae non multum materiales, quia Si propria non egent materia , sed aut communi tantum, ut dimensiones; aut nulla, ut numeri: atque haec fine materia licet excogitare. Hadtenus Ficinus . Ea de causa persaepe formae Physicae vocantur a Platone umbrae divinorum , Mathematicae vero' appellam tur imagines, Veluti gradus, ad divina commodius perducentes. Sed verba ipsa

25쪽

Philosophi recitemus. Consuetudine quidam opus e s primum , inquit Socrates , ssupera fit in peisurus . Necessarium es prius ergo, ut assuefat iis actionibus, quae hominem ad intelligentiam elevant, V ad essemtiam contemplandam. Et hae sunt inter pruemus Arithmetica, militi quidem cognitu minxime necessaria ad ordinandas acies philosopho autem, ut e suctibus generationis c physeae inflabilitatis, Π sensibilis mutationis Pemergat essentiamque, nempe Deum P altim gat , Quae sententia saepe repetitur eindem Dialogo ; cujus etiam rationem asseri, Quia scilicet elevat adintelligibile , nempe ad ea, quae sunt supra sensum; quia cognoscens duo, cognoscit V disium esse V s

parata; sc magnum D parvum . Tum sco gnoscens 9 inquirit quid magnum, quid parvum , quid duo, quid unum, atque ita sola intelligentia proficit. Tandem, concludit Socrates , consideratio unius ex eorum numero eris, quae attollunt animum, convertuntqu ad ejus , quod vere ecticontemplationem.

II. Ibi pariter in Arithmeticae laudem haec

26쪽

haec Socrates Glauconi. An V hoc adverti ii, quod homines , natura arithmetici, ad omnes doctrinas , ut ita dixerim acuti videmtur: quin etiam Aqui, ingenio tardiores, huic se Rudio dederint, fi nullam utilitatem aliam susceperint, tamen hoc assequuntur , ut acintiores quam antea fini. Haec & alia multa ibi in hujus Scientiae encomtum. Ubi etiam de Geometria loquens, quum dixisset Glauco, Geometria ejus quod semper est coeritatis aeternaeὰ cognitio eB ; erucipit Socrates, Attolle igitur, o generose vir, ad veritatem animum, atque ita ad philoso. piandum praeparabit cogitasionem , ut ad sua

pera comeriatur . et Paucis interpositis :quam maxime igitur praecipiendum eB, ut qui praeclarismam banc habitant civitatem, nullo modo Geometriam spernant. Tum agit de Astronomia, cujus praeconia, &utilitates multis refert. Haec laudato Dialogo 7. Cujusmodi plura alia occurrunt in operibus summi Philosophi, praecipue in Epinomide, ubi haec praeceteris: Mathematica qui non cognovit non fac,

27쪽

DE MATHEMAT. DISCIPLINAR.

facile se assequuturam sperabit divinam ori nem, V eorum quae ad visum exposita sunt

pulcherrimam, Si disinissimam naturam quam tum Deus hominibus conspiciendum dedit . Multa alia data opera omittimus . III. Magistro suo consonant Syria nus ad cap. 7. lib. I . Metaph. juxta divisionem , quam Latini sequuntur , ubi inquit, Mathematica doctrina es pra

paratio quaedam, veluti is imaginibus exemcentibus animam ad per se intuitivam exemplaris attingentiam. Alcinous cap. 7. Mithematicorum ait consideratio ect praeludium ad divinorum contemplationem; & paulo post, Mathematicae facultatis pars, quae ad numeros pertinet, non mediocrem ad divina pediripienda vim praestat. Et ibidem de Geo. metria, plurimum Geometria ad ipsum bonum intelligendum conferre videtur. Plotinus, Tridendae adolescentibus scientiae Mathematicae, ut fic assuescant contemplationi naturae incoris poreae . Proclus in Euclidem, Mathemiticae ad Philosophiam utiles sunt, D Theologicae apprehensionis intelligentiam praeparant. IV. Ne-

28쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE CAP. II.

IV. Neque a Platonicorum sententia alienus Aristoteles, ejusque praecipui sectatores . Quamvis enim videatur alicubi Mathematicas eXcludere, tamquam superfluas, imo aliquando Physico perniciosas; nihilominus adeo saepe magnis laudibus eas extollit, & quod pluris faciendum est, adeo saepissime illis utitur quadringenta octo loca Mathematica Aristotelis collegit Blancanus) etiam ubi metaphysica tractat sunt haec loca quadraginta ut cogamur omnino dicere, eum agnovisse illas ad Theologiam, quae estuli eadem ac Metaphysica, conducere: nisi quis asserere audeat, sapientissimum virum doctrinas afferre, & scientias adhibere ad sua dogmata probanda, &illustranda, quarum notitiam in auditoribus aut is perfluam censeret, aut nullam praeexigeret, quod de tanto Viro nequaquam est putandum . Sed audiamus aliquos Peripateticorum, eosque sane inter primos. Simplicius a. phystext. Mathematicae scientiae , ait, im

29쪽

31 DE MATHEMAT. DISCIPLINAR.

Pentae sunt, ut per eas anima trajiciatur a sensibus ad intellectualia: Jo. Grammaticus, Mathematicae introductio plurimum confert ad divinas sub tantias contemplandas . Non hic memoro Scholarum Proceres D. Thoemam, & Scotum, quorum hic in a. sent. multis ex Euclide acceptis utitur , de Angelis agens: ille non semel sciemtias nostras egregie commendat, & adlibbet . Nihil inquam in praesenti de istis, quoniam eorum doctrinas & auctorita. tes huc facientes, infra fuse sumus ablaturi . Omittimus etiam alios Peripateticos . Videat qui volet Franciscum

Piccolomineum nobilem hujus sectae Philosophum, & Jacobum Zabarellam, Vb

V. Nunc afferamus dicta aliorum, quorum meminisse non erit forte alibi opportunior locus. Plutarchus in Symposiacis introducit Tyndarem ex memte quidem Platonis, sed suo judicio laudantem Geometriam, utpote quae nosa sen-

30쪽

An ΤΠΕOLOGIAM UTILITATE CAP. II.

a sensibus, quibus attenti, sumus aVellit,& extollit ad naturae sola mente perci piendae atque sempiternae contemplationem; pluraque alia ibidem habet in commendationem praeclarissimae disciplinae, quae Lectori videnda relinquimus. Asclepius Trallianus Philosophus Ammonii discipulus appellat Mathematicas scamna, quibus ascendere debemus ad immaterialia. Coelius Rhodiginus refert Ρrotagoram, & cum eo multos, amplissime adstruxisse Mathematicas Scientias ad verum percipiendum necessarias, quoniam subsellia quaedam sint, ac elementa, Vel gradus, quibus conscendantur altiora. Quid excellentissimum Philosophum, ac Medi- Cum Galenum memorem, quem aliqui Heroa potius, aut Daemonem, quam hominem appellandum censent, & qui inter subtilissima orbis ingenia numeratur Z qua multa habet, & quam saepe in laudem Mathematicarum p quantum earum usum ad Veritatem percipiendam extollit Θ sine

E dubio

SEARCH

MENU NAVIGATION