장음표시 사용
41쪽
ha sunt Augustini infelicem ac Vitiatam conditionem mortalium deplorantis . Quid ergo profectus, ac fructus sperandum ab iis, qui nullo collyrio adhibito aciem animi imbecillis perturbationibusque suffusi in veritates altis1mas & purissimas audent intendere pDuo itaque sunt genera eorum, quae nobis moram afferunt & impedimentum, ne Verum libere prosequamur, &prosequutum ne teneamuS, removenda& auferenda, si desideramus proficere inscientiis. Quaedam animum, quaedam implicant mentem . Quod ad animum attinet, omnia quidem vitia sapientiam excludunt, Salomone monente : & icci co redie docuit Ρlato, animam perturbationibus exagitatam non esse aptam Philosophiae. Sed praecipue tres cavendae sunt atque eXuendae a scientiarum cupidis pravitates sic Vocant Platonici, qui de his accurate disserunt). Prima est firma nimium ac pertinaX propriae prae-
42쪽
AD THEOLOGIAM UTILTATE. CAP. III.
conceptae opinioni adhaesio: quapropter Aristoteles Ρlatonem carpit, tamquam eum, qui omnia dirigere voluerit ad suas praefinitas opiniones. Altera pravitatisipecies est quaedam libido rixandi. Tum mobilitas & inconstantia vigens potissimum in adolescentibus, quorum natura fervida quietem agere nescit, ideoque aegre labores studiorum ferre solet .
Jam constat quibus affectibus purgatum
animum ad scientias afferre oporteat,& quibus virtutibus instructum. Nempe ante omnia necesse est Veritatem in omnibus quaerere, dc prae omnibus amaret, modestiam quoque tum in dicendo, tum in contradicendo servare , imo si fieri possit omne contradicendi studium Vellere ρ, denique induere constantiam ct firmitatem quibus nos in semel deloctis studiis detineamus. III. Haec cum adipisci curaverimuS, liberanda est mens a tarditate & ignorantiis quibusdam. Nemo, nisi forte albquis,
43쪽
quis, siquis est tamen, tantum natura ingenio Valet, qui etiam hebes non sit, adeoque eXerceri atque acui ad literas non debeat. Hoc primum impedimentum ad Scientias, quod nascentes nobis cum ferimus. Deinde sollertes & acutae mentes labuntur saepe operando, nisi illis aut ars certa perpetuo adsit, aut frequens recta exercitatio firmaverit . Praeterea latet ut plurimum Veritas, seseque occultat; Vi multa iccirco & a te vestiganda & eruenda. Sunt autem quidam modi illam educendi in lucem, quos ignorare, aut ad eos tractandos mentem non esse eXpeditam, non est leve impedimentum. Praeter haec damtur aliqua objecta nimia luce perfusa. Quis crederet luminis affluentiam in numerum impedimentorum censendam pEt tamen ita evenit: nam veluti sol fulgentissimus oculos; aciem animi splendor eXimius pariter altissimae veritatis
perstringit. Ideoque docent Ρhilosophi, esse in Scientiis gradus aliquos, nec feliciter
44쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. III.
citer mentem ab infimis statim transilire ad supremos: quod etiam notavit alicubi Agellius': quare consultius ac tutius faciunt, qui intellectum per medios manuducunt, & ita ad altissimos admovent. Denique solet quandoque una Scientia adsciscere & assumere ab alia rationes, quas ipsa non eXplicat, sed explicatas supponit: habent enim Scientiae Societatem & communicationem quamdam, & quo una altior est, ceterisque supereminens, eo a pluribuS, ac plures rationes sumit, & illis utitur. Propterea ignoratio inferiorum Scientiarum multum obstat perfectae adeptioni illius , quae altior dicitur .
IV. Hinc liquet quibus ex capitibus una Scientia dici & censeri debeat utilis alteri Scientiae; nimirum si aliquod
.impedimentum auferat aut ab animo,
aiat a mente: & ideo ut hactenus dicta paucissimis comprehendamus) ea seu facultas seu disciplina utilitatem afferet
45쪽
ret ad acquisitionem alicujus Scientiae , quae Vel animum purgat, vel intellectus aciem acuit, ejusque operationes dirigit, aut suggerit instrumenta ad Veritatem indagandam & tractandam, aut ad moret mentem propius Scientiae albi tori, quae denique rationes ab alia Scientia accersitas & assumtas praemonstrat. Quibus comprehenditur omnis tam Platonica, quam Aristotelica paedia & propaedia . Nam Scientia remγVens animi pravitates, continet paediam
tis dirigit, modosque suggerit Veritatem inquirendi, comprehendit paediam dirigentem ; exhibens autem rationes, quibus anima assuescat altiores splendidioeresque VeritateS contemplari, & ea . eX-plicans, quarum alia Scientia est particeps , complectitur ea, quae pertinent ad paediam praeparantem. Ρorro Scierutias sic purgantes dirigentesque, ac pra: Parantes, alteri Scientiae, qualis est potissimum Theologia, requirenti intellectum
46쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. III
Ediim ad se accedentem purgatum &instructum, esse utiles, adeo notum est, ut nec semel dicere oporteat. His e
go tamquam concessis positisque, statuo V. Mathematicas disciplinas ex omnibus relatis capitibus esse ad Theologiam utiles; & hoc convenire illis prae quibuscumque aliis Scientiis. Vides Lector in hac positione musta comprehendi ; quae singillatim ut dilucide & breviter ostendendo prosequamur, initium ducemus ab enumeratis animi impedimentis. Haec ad tria Veluti genera reduXimus, ad amorem Praefinitae opinionis, ad studium contendem di, & ad inconstantiam. Ea Vero Omnia Mathesis aufert. Primum quidem quia Mathematicae disciplinae non opiniones , non verisimilia , sed veritatem , Camque non occultam veluti & ignintam, aut semel, bisve, sed puram, claramque Perpetuo docent. Propterea severissimo judicio earum cultores omnia
47쪽
appareat Verissimum citra omnem dubitationem . Et hinc fit, eosdem ingenium illibenter, imo invito, traducere ad alias facultates naturales , quippe assuetis subgidum purumque solem contemplari, Rintillarum radii incerte micantes placere nequaquam possunt. EX hac assidua veritatis prosequutione Mathematicae meritae sunt sibi laudem Scientia. rum Veritatis: sic eas appellat D. Hiemonymus, sic Aristoteles pluries, praesertim primo Ethic. cap. 7. ubi vocat Geometram veritatis speculatorem, sic Plato, sic D. Thomas, demum omnestum antiqui, tum recentiores Philoso. phi. Quae cum ita sint, fieri non poetest, quin amorem Veritatis suis cultoribus inspirent. Quum enim nihil foditius quam illam, ut ajebat Augustinus, desideret anima , ex diuturna ejusdem intuitione, in illius amorem eXardescet aliquando, eamque studio ac conatu omni exquirere ac persequi assuescet.
Dediscet propterea opiniones sequi, &perti.
48쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. III. 3 1
pertinacem consequenter amorem opinionum praejudicatarum, qui Mathesim colit; adeoque Μathesis primum ab animo aufert impedimentum. VI. Aufert etiam alterum. Nostrae enim disciplinae Veritatem producunt & exhibent levi, ut ita dicam, Voce, sedatoque corde, clamore & tumultu disputationum penitus ablegatis. Hoc libelli omnes aperte ostendunt. Qua quidem docendi ratione emcaciter retum ditur contentiosa voluntas, & obstinata illa pervicacia, qua abripi solemus ad defendenda placita nostra . Scio aliquam esse concertationum utilitatem, quibus aliquando Veritas ex occultis abditisque recessibus eruitur, & in apertam lucem educitur: sed novi etiam disputationes fovere igniculos dissidiorum , praesertim in adolescentibus, in hujusmodi rixas nimium pronis. Ρraeclare Seneca': Consectatio. illa Philosophiae
molesos , verbosos , sibique placentes fi
49쪽
est . Quamobrem sapientissimus Ρh, Iosophorum Socrates apud Platonem
monebat non omnes passim admittemdos ad disputandum ', oportet enim , ait, graves V moderatos esse illos , qui ad disputationis sudium adsciscuntur . Ρaullo ante vero diXerat, Prudens cautio es , ut eas dialecticas argumentationes) Iuniores homines non attingant f ibique rationem addit, de alia ad haec facientia, quae relinquimus, a studioso Videnda. Nunc nobis satis est, Mathematicas nos instruore absque concertatione, atque contemtione , & propterea educatione hujusmo. di tollere a nobis alterum impedimem tum , quod est rixandi libido VII. Superest tertium Diximus naturam juvenum aegre ferre labores, &patientiam studiorum ei quin quo adole icentes acutiores & ingeniosiores, eo mobiliores invenias . Et adolescentia tamen aetas est aptior ad studia: Nam viribus corporis & spiritibus magis as
50쪽
AD TAEOLOGIAM UTILITATE. CAP. II.
fluit. Corpore autem indigemus literis incumbentes, eaque de caussa, deficiem te & debili aetate, graviorem laborem& fatigationem eXperimur. speculanteS. Aptitudini accedit necessitas. Opus enim est a teneris consuescere studiis: nam crescentibus annis mens ipsa nescio quomodo durescere . Videtur , altoque situ torpescere. Mitto, diu inassuetis longam meditationem videri onus importa. bile , raros propterea Videmus Aecursios, qui provectam aetatem ad studia feremtes egregie proficiant ε, & ad id, cujus caussa haec retulimus, orationem con-Vertentes , dicimus, Allicienda esse ergo blanditiis & retinenda , Voluptate quadam, ingenia adolescentium Voluptatum
amantium ', ea ratione purgabuntur a
Pravitate inconstantiae . At qua seu disciplina seu Scientia melius id efficies, quam Mathematicap Haec blandi memtis hujusmodi amuit, haec habet Voluptates, ut Vocat Aristoteles , plane