Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

DE MATHEMAT DISCIPLINAR.

dubio similia, imo majora dieturus, si ad

Theologiam illas contulisset. Affera. mus aliqua. De libris propriis cap. unde cimo fatetur, se diversitate sententiarum magistrorumque Dialecticorum in perpe. tua pugna pene ad Scholas Pyrrhonnio. rum adactum, nisi Arithmeticae, Geo. metriae, Logisticaeque cognitione retentus fuisset. Qua de re plura capite ubtimo dicemus. Idem disserens quibus viis de alimentorum facultatibus sit iudicandum , Duae sunt, inquit, nempe experientia Π ratio. Tum subjungit, Quum ratione judicare non omnibus itidem in promtu fit c nam Si natura sagaces esse oportet, a puero ingenium in Mathematicis disic, plinis excoluisse atque exercuisse 9 satius es m. Igitur ex sententia summi viri, ubi ratione est judicandum, oportet eXem cuisse ingenium in Mathematicis. Quid censes igitur dicturum Galenum accedenti ad Theologiam, cujus rationes sola

ratione judicari possunt Z quid p nisi

32쪽

Oportere eum, ingenium in Mathemati. cis eXcoluisse atque exercuisse. Plura testimonia adducere minime necesse est. Innuam tantum insigne Mathematicarum encomtum ejusdem auctoris. Scripsit iste libellum, cui titulus, De cujusque animi peccatorum cognitione , atque

L, capitibus septem distinctum. Ibi totus est in probando, sine Mathematicis artibus ViX posse quemquam bene philosophari. Integrum Opusculum profecto transcribere oporteret, si quaecumque ad rem nostram faciunt, afferre Vellemus . . Ρropterea censuimus omnia omittenda: Lectorem vero potius rogamdum, ut ipsum Galenum adeat; multa inveniet nostrum propositum suadentia, multa etiam lepida, qualis est capite 7. altercatio duorum Philosophorum, quγTum unus contendebat, aquam eme ligno graViorem: alius contra, lignum esse gra-Vtias aqua . Disceptatio simillima illi, quam refert Tullius lib. I. Accadem. quaest. cap. a. Vide Lector laudatum E a opuscu-

33쪽

opusculum, & non pigebit: ne diu labores quaerendo, ubi statim invenias indicabo. exstat Tom. a. fol. 36. Edit. Venetae Iunctarum anni I 36s.

VI. Haec Ethnici Philosophi, quos

censuerim procul dubio amplioribus Venhis Mathematum studium commendaturos, si cognovissent praestantiam nostrae Theologiae non admittentis in sua adyta nisi mentes probe purgatas, de adeXcelsa conscendenda expeditas. Sed demus relatas laudes, cohortationesque solum valere pro ipsorum Theologia, nonne Valent quoque pro nostra Θ Nam

haec partim quidem longe illi supereminet, at Partim etiam prorsus eadem est, ubi nimirum agit de rebus divinis Iumine naturae notis, & ubi ea, quae supernaturalis revelationis beneficio os en- dunttir, more Geometrarum postulat 11-bi concedi; vi luminis naturalis postea,& ope ac ministerio naturalium scientiarum plura inde colligens. Quare non est cur quisquam dubitet, an his pro possi-

34쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE CAP. II 3 7

positum confecerim: confeci enim pro sus, quatenus nostra Theologia convenit Cum antiqua: quatenus Vero supra illam assurgit, ob ingentiorem paediae necessitatem, non solum confecisse, Verum etiam me perfecisse contendo. Quod autem antiquorum dictis maximum momentum addit est mos, antiquus itidem, institinendi adolescentes. Solebant enim Graeci , apud quos scientiae fere omnes aut ortum, aut incrementum accepere, in lebant, inquam , ambuere juvenes Mathematicis , teste Platone'. Quem morem probant de laudant, qui de juvenum institutione scripserunt, Quintilianus lib. I. Instit. cap. 18. Ρatritius de Rep. lii . - 2. cap. a. Vossius opusculo de studiorum ratione, dc alibi; & cui primae dandae erant, Aristot. Polit. lib. 8. cap. ult. agens de Musica, cujus rationes idem probant de quacumque alia Mathematica disciplina. Sed de hoc more pluribus infra agemuS. VII. Ne-

35쪽

VII. Neque soli Gentilium Philo.

sophi, Verum praestantiores ex Patribus idem judicium de Mathesi tulerunt . Clemens Alexandrinus lib. 6. strom. circa medium, sermonem habens de omnibus fere Mathematicis, hoc unum agit, nempe ostendit eas emcere, ut anima maXime assequatur Verum, & perspiciat,& a sensibilibus nos traducere ad ea, quae percipiuntur intelligentia. Magnus Augustinus quando vult Lectoris sui mentem evehere., & quasi per gradus ad divina extollere, utitur doctrinis & exemplis Mathematicis, quae cap. X. tamquam in loco opportuniore asseremus . Videatur S. Doctor de dota Christiana lib. a. cap. I 6. & in lib. de ordine. Nunc lassiciat referre quae habet initio lib. 6. de Musica. Nos, inquit, hunc ossciosum laborem explicandi numerorum vestigia ad moras temporum stertinentium , non ob aliud suscipiendum putam, mus, nisi ut adolescentes , Dei cujuslibet aetitis homines , quos bono ingenio donavit Deus,

36쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE CAP. II.

nos praepropere, sed quibusdam gradibus asensibus carnis, atque a carnalibus literis, quibus eos non haerere di ile ect, duce ritione avellantur, atque uni Deo, Π Dom, no adhaerescerent. Haec S. Doctor de nu. merorum ratione ac proportione, quae est pars Mathematicae scientiae. Vbdeatur etiam D. Hieronymus in cap. 6.

Ezechielis, & alibi: Caniodorus, opere de divinis Lectionibus, in quo palam faciens quibus studiis Christianae Schoetae clarere debeant non praetermittit Arithmeticam, Astronomiam, aliasque Mathematicas, quarum etiam elementa scripsit, & suis Monachis transmisit. Quorum sicut & aliorum audioritates referre capiti X. reservamus. Interim audiatur summus Philosophus, idemque praestantissimus Theologus, sapientia , eriaditione , Vitaeque integritate clarissimus Boethius, qui prope finem libri primi de Geometria ponit opusculum de hujus scientiae utilitate . Ibi haec prae ceteris: In Geometria utique partem

37쪽

DE MATHEMAT. DISCIPLINAR.

fatemur esse utilem teneri, Π actibus agitari, in oennibus prodesse eam exictimamiis cade=que in Theologia 9 nec fine caussa summi viri etiam impense huic scientiae operam dederunt . Et post pauca , cuique primis sabiem literis erudito necessaria es , quod ad subtilitatem confiat tenuis a, Si ad scientiam catque adeo ad Tbeologiam9 milibsimis,

ad exercitationem valde jucundisi na . Addere libet in fine hujus capitis auctoritatem Ρhilonis, quem accepimus eXCoelio censuisse, Geometriam homines sensibilibus inhaerentes agglutinatosque assidue , seducereque ad intelligibilem aeternamque naturam. Ipsius

autem Coelii judicio Mathematicis omnibus, veluti levigatissimo ac nitidissimo speculo, insunt refulgentque Veritatis intelligibilium vestigia quaedam, atque idola . Iudicium profecto Verum qui-dem, sed nescio quomodo consonum opinioni , quam ostendit se postea induisse, cum Mathesi non satis aequum se

38쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. II.

se praebuit. Quamquam talem incomstantiam homini assiduae Variaeque l. stionis potius, quam attentae perpem sonis sollicito facile ignoscimus Iam vero, ut sinis tandem huic capiti imponatur, si res, sicut initio dico hamus , auctoritatibus agenda sit, comstat testimonio & judicio summorum Philosophorum, ad Scientiam de altissimis rebus sola intelligentia assequendis agentem, mentemque iccirco probe eXCultam poscentem, qualis est Theologia nostra, plurimum esse utiles Mathematicas disciplinas, quod ostendere nobis erat propositum.

39쪽

media ad Theolo am requiritur L 7 ampluribus impeditur es animus II. Et mens III. a quibus sientia nos liberans utilis dicitur IV. Hoc praestat Mathesis perpetuo peritatem proponens V. placide M. eamque amabilem ac allicientem VII. prae quicumque alia scientia VIII. Insiluit etiam ad modestiam, tum iu dicendo, tum in sentiendo de nobis G, Ο ad peritates Theologicas assensum parat X. I. iIT hoc idem constabit pariter, si ra-

. tiones attendamuS, quaS aperte ,

quantum possum, eXposituro, altius &veluti a fonte repetendum est, ex quibus capitibus una scientia alteri sit utilis . Non quasi intendam omnia accurate persequi: longum enim foret adique operosum rem pluribus dissicultati. bus implexam evolvere, eamdemque propterea satis obscuram dilucida plenaque oratione comprehendere. summa tam tum capita attingam. II. Prin-

40쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. III.

II. Principio autem, quod initio operis tamquam concessum assumsi, it rum mihi postulo concedendum, nimbrum ad Theologiam aliquam paediam praerequiri: neque enim audiendi sunt Epicurei, dc Stoici, qui absque ullo deIectu atque praeparatione , quemlibet philosophari volentem , statim ducem dum existimant ad ipsam Philosophiam, de in intimiora ejus adyta introducendum . Ρerverse sane dc perniciose:

nam praeterquamquod non omnes natura apti sumus ad scientias, ut adve tit Plato dc egregie exponit Galcinus , Quis nescit cum quanta inmrantia veritatis, quae etiam in infantibus manifesa est, cum quanta abundantia Dianae cupiditatis , quae in pueris incipit apparere , homo veniat in hanc D, tum Z Λlos horrenda quaedam profunduetas ignorantiae, ex qua error omnis ex sinu , tenebroso suscipit sinus nos caecus amor nosri vehemensque agit, rapitque: Ver-

SEARCH

MENU NAVIGATION