장음표시 사용
51쪽
admirabiles e, quippe & puritate dc firmitate eximias, quae sunt conditiones a Philosopho requisitae loco laudato ad jucundissimas. delectationes . Puritate
quidem , quia sunt circa res supra materiam elevatas ', firmitate autem, quia sunt circa res immutabiles. Haec Veritatem solam , puram , ac manifestam exhibet, non amplitudine quadam majestatis verendam , qualem afferunt altiores Scientiae , sed festivam, tractabilem, dc amici in morem jucundam ;sensibus etiam ipsiis se submittentem . Norunt hoc Adversarii ; quin hasce blanditias ac voluptates Vitio Vertunt nostris disciplinis, judicantque propterea ab iis abstinendum . VIII. Nunc memoret mihi aliquis,& enumeret ceteras quascumque humanas Scientias; quam dabit assidua claraque ostensione Veritatis allicientem in amorem veri Z quam placidissima consuetudine docendi retundentem suboriens do
52쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. III, , ss1derium rixandip quam jucundissima voeluptate inquietam ingeniorum inconstam tiam moderantem p Si verum fateri velimus , in ceteris facultatibus sincerae germanaeque Veritatis solidam & expressam emgiem vix semel aliquando tenemus ς umbra frequentissime imagini. bus utimur; hasque ipsas utinam sequeremur: ita omnia plenissima sunt dissi-diorum, quibus assidue urgemus, urgemurque; tandem illud diutinis disputa.
tionibus consequuturi, ut aut conten
tiosissimi , aut opiniosissimi evadamus; quae contingere notavit Aristoteles Sed & umbrae ipsae Veritatis vultu primo, adspeetu subhorrido & severiori imgenia, potius quam illiciant, deterrerent: quin etiam fugientes, & se subinde occulentes, eadem ingenia fatigant: quandoque etiam frangunt desperatione assequendi. Haec dicta nolim, quasi reliquas Scientias despiciam, qui ad omnes sum enixe hortaturus sed eum in finem
53쪽
nem retuli, ut appareat paediam pumgantem , Omnium .sententia ad Theolo. giam maXime utilem, non solum haberi per Mathematicas disciplinas, sed ita
haberi, ut nulla alia humana Scientia debeat illis hac in re praestanda comparari. His satis arbitror ostensum, quod erat hoc capite propositum. IX. Duo hic occurrunt clarius demonstrantia , quam idonea sit Mathesis ad animum Theologiae aptandum, quae
breviter commemorabo; accipe ea Leci Ormantissae loco. Norunt omnes quae& quanta animi moderatio deceat literarum cultores, qua maXime egent, tum ad sua proferenda, tum ad refellenda aliena. At ea omnium maxime
indiget Theologus, utpote legum humilitatis & charitatis obsequentissimus. Vim tutes quidem morales illam ingerunt &essiciunt, sed nescio an ulla Scientia an, mum nostrum ad eam instruat, praeterquam Mathesis. Quandoquidem ipsa dum nos longa consuetudine solam Vo
54쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. III.
ritatem sequendi . ponendo tantum ac demonstrando , a contentionibus abstrahit, in id moris nos consormat, ut mites simus ac placidi ingenio, dc si quando pugnandum sit, armis juris non furoris, ut Cassiodorus monet, pugnemuS: adeo ut de ea possit dici prae quibuslibet ingenuis artibus, quod Emollit mores , nec sinit esse feros: sic Mathesis ratione sua docendi, mites nos facit. Assidua vero certissimae Veritatis conse natione ad aliam .moderationem instituit. Nam qui assistet credere, se nescire quicquam , nisi coactum evidentissima demonstratione, profecto & paucissima se scire cognoscet, & ultro fato bitur . Hac Via ergo purgabitur animus a Vanissima persuasione omnia sciem di, qua tenentur plerique, qui notionibus quibusdam & universalissimis propositionibus imbuti pollent celeritate &dexteritate ingenii. Hoc primum.
X. Alterum est, Mathematica sic liceat appellare , mysteria quantum lu:.Η mini,
55쪽
mini & rationi naturali fas est, parare viam ad captivandum intellectum in o sequium mysteriorum Theologicorum. Assuetus enim nosse & admirari Sapientiam omnipotentiam divinam in re satis humili, qualis est quantitas, . facile concedet, in altissimis & supernaturalibus rebus Deum posse multo admirabiliora ; dc pestiferam & insipiemtissimam Socinianorum haeresim naturali ratione falsitatis convincet. MD sterium sane videtur in Mathematicis, duas rectas terminatas non habere communem mensuram, quaecumque sit,& quantumcumque minimam quant, talem assignes. Μysterium item, duas lineas accedere alteram ad alteram , aut ab altera alteram recedere posse, etiam in infinitum, quin umquam
aut accedentes concurrant, aut recedem
tes distent plusquam determinato intem Vallo , eoque , ut Voles, brevissimo. Mysterium pariter, superficiem qualibet data majorem, sua rotatione gignere posse
56쪽
AD NEOLOGIAM UTILITATE . GP. III.
se solidum quolibet dato minus: & alia hujusmodi plura, etiam his majora ,
quae nostri evidentissime demonstrant. Haec ubi novimus aptiores & promtio. res, ut mihi videtur, sumus ad credem da Theologica mysteria, liberi Mathcisis beneficio ab arroganti persuasione, cuncta divina opera ratione nostra nos capere pqsse. Visus est Proclus id agnovisse ε, asseruit enim: Mathesis Theologiae intelligentes apprehensiones praeparat : qua cumque enim imperfectis scrutatu di illo,
arduaque ad veram Deorum cognitionem v dentur , haec Mathematicae rationes credibi.
his D manifesa V certa per imagines
ostendunt . Nolo hic cum nostris ceteras Scientias committere, ne videar in has inV, diam commovere. Ρraestent & aliae haec eadem, si fieri potest, & ab immodica opinione sciendi animum purgent, atque ad moderationem instituant, eumque flectant ad assentiendum veritatibus Theologicis, & sint perinde pro II a pterea
57쪽
pterea ac Mathesis in his ad Theologiam utiles. At hujus laus propria erit prae
omnibus removere ab animo impedimenta inconstantiae, desiderii contemdendi, & nimiae adhaesionis praeconcopiis opinionibus, quod sumseram initio demonstrandum.
Quae intellectum expeditum D acutum reddant ad pK ophandum I. Praecisio uis tractio formalis III. Afractio univem salis IV. Comparatio V. I. T Unc ad alia pergamus . Erat primum mentis impedimentum nuditas & hebetudo; hoc ostendemus commodissime & aptissime tolli per Mathematicas disciplinas. Sed primo Videndum quid sit intellectum esse aptum& expeditum ad acute philosophandum, quibusque artibus id essiciatur. Ille igitur intellectus jure censetur expolitus &
58쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE. GP. IV.
eXacutus, qui facile novit praescindere, abstrahere tam formaliter quam uni-Versaliter, conferre plura, inter se, &ex hujusmodi comparatione ratiocinam do colligere. De his modo agamus :quippe potissimum haec sunt, in quibus
mentem futuri Theologi oportet esse Valde exercitatam: potissimum inquam. Nam fateor alias esse operationes, quibus progredimur Verum indagantes ; sed relatae sunt omnium maxime necessariae ad id munus, & philosophantes frequentius illis utimur. De quarum directione non semel miratus sum apud Scholasticos non reperiri ne Verbum quidem. Propterea curavi circa eas quaedam tradere in Logica . sed haec alias: modo ad id, quod agendum est, reVemtamur, dc quae diximus, paullo latius explicemuS. II. Omnia fere, quae nostrae menti in praesentis vitae statu apprehendenti objiciuntur, apparent in modum rei
compositae mista, imo impleXa pluri
59쪽
bus. Haec quibus implexa sunt, cum magno Augustino placet appellare rationes . Alii Vocant notiones , alii conceptus, alii ideas, sed nos libentius ut, mur nomine rationis. Quae quidem arctissime complectuntur inter se in re, cui insunt, atque ita invicem complicantur , ut una Per alias, quasi anfractus quaerens & diverticula, sinuosis flexibus erret, magno incommodo inqψιrentium Veritatem: dum enim unam rationem tenere se putant, ecce res aliam sui rationem objiciens menti primam eripit, supponit alteram. Tum vero nihil certi neque habere, neque conficere possumus. Necesse est igitur recte philosophari volenti rem eXcut: re , & ejus rationes evolvere ac semo- Vere ', quae Operatio dicitur praecisio eo quia sic operantes caedimus veluti, &secamus unum a reliquis. III. Ρraeterea necessarium est ratio nes praecisas accipere tamquam simplicissimas, ne commistio rursus nobis imponat.
60쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. IIII.
ponat. Solent autem rationes frequentissime obversari menti ut concretae adeoque adumbratae & involutae quadam materia, seu materiei specie. Ab ista caligine mens illas liberat, dum eas concipit tamquam formas simplices, sui juris, & ad dignitatem modumque substantiae elevatas, totam quidem rationis essentiam continentes, nihil Vero subjecti afferentes. Haec est illa fonmalis abstractio, per quam repraesentamus nobis, & intelligimus essentias, seu ideas, tantopere a Platonicis commendatas, & in quas totam aciem memtis nos dirigere dc figere adhortantur, si desideramus intueri veritatem. Qui hominem, ajunt, noscere cupit, non ille hominem consideret. sed humanitatem; qui animal, non animal, sed animalitatem contempletur: nam tum revera quid sit homo, quid animal amoestemus, cum removerimus um braS, quibus materia circumfundit Ec obscurat