장음표시 사용
91쪽
rum prosperam fortunam aemulati Saxones, a tergo cons cuti, transito Visurgi, regiones, e quibus illi migraverant, occuparunt. Neque tamen credibile est ita Francos excessis. se, ut nulli remanserint. Nam ut alios taceam, Bructeri, quos inter Francorum populos Eumenius, & Sulpitius Alexander numerant, longo post intervallo Boructuarii dim, d
mum circa annum CHRISTI DCCVm, ut testatur Uenerabilis Beda, cum eis CHRIsTI Euangelium afferre coepisset S. Suibertus, a Saxonibus sunt devicti. Transierunt quoque in Saxonicum nomen Angrivarii, quos postea Angarios dixerunt. Itaque neque Sicambros plane deseruisse Alisbiacm, ut vacuum ingrederentur Saxones, equidem adducor ut credam , sed potius condendae Padcrbornae Saxonubus caussam dedisse. Id priusquam explanem, video mihi necessario confutandas quorundam de origine Paderbornae opiniones. Nam qui nobis tabulas Ptolemaei egregie illustratas ediderunt, cum inter Germaniae oppida Teuderium repperissent, non dubitarunt confirmare essisaderbornam. At Teuderium, quod Theudurum Antoninus vocat, non in
Germania magna, sed in adversia Rheni ripa fuisse, ex ipsa itineris ratione, quam Antoninus petiequitur, alii satis liquido demonstrarunt. Nihil igitur Teuderium ad Padera rnam. Aliis visum est Paderbornam suam originem C rolo Magno debere, qui amnem e tribus fontibus hoc loco ortum, a Pado illo nobili Galliae Cisalpinae fluvio, cui tres item sint fontes, Paderam appellarit. Verum Paderbornae nomen antiquius essc Carolo Magno, liquet ex epistola S. Ludgeri ad Rixfridum Episcopum, ubi inter rebelles Sax nes meminit Ogelli Oestertach de Paderborne, qui cum
anno D CL L X X v III. hoc est . proximo a sustepta fide &baptismo, pugnaret contra Carolum, essetque ejus aetas adventu illius in has oras vetustior, non potuit Paderbornae nasci, neque a Paderborna nomen ferre, si primum a Carolo condita fuisset, vel appellata. Ncque id Gobelinus Persona confirmare audet. Nam quod adjungit, ab iis Saxoni
92쪽
PANEGYRICI. 7sbus, qui Longobardos, duce Alboino, in Italiam comitati,
se ab iis circa annum Domini DL xx. sejunxerunt, aedificatam, vel nominatam esse Paderbornam, longius etiam abest a vero. Nam illos ex Italia profectos, arma intulisse Gregis. Titi
in Gallias, ibique a Mummulo Francorum duce fractos, ataviuque subactos, retro unde venerant recessita legimuS, nus- 2 mρ. r. quam vero, in has oras remigrasse. Sed haec hactenus. Nunc, .ut institui, quid de origine Paderbornae sentiam, explicabo. Quod plerisque in rebus usu venire solet, utiuntuS InterituS, alteri praebeat nascendi locum, 1d Paderbornae accidisse judico. Saxones enim cum a Visurgi profecti se primum his regionibus intulerunt, ut paullo ante ostendi, non vacuas hominibus repererunt. Quare tametsi Sicambri, caeterique populi, tot copiis in Romani populi terras ultra Rhenum traductis, pristinas suas vires acciderant, tamen non usque eo Dacti erant animis, ut Ioca munitione, & frequentia populi nobilitata, ultro advenientibus hostibus indefensa tr derent. Hujus generis cum esset Aliso, toto eo tractu, qui inter Visurgim , & Alisonem jacet, non magno negotio inditionem redacto, facile est suspicari ab Alisone, primam esse Saxonibus injectam moram. Interea dum opperiuntur, dum se suaque Sicambri, ultro, vel armis compulsi dedant, videtur illa loci amoenitas, & ubertas elegantissimorum fontium, in qua castra fecerant, quamvis barbaros id temporis
Saxonum animos permovisse, ut in eo loco Urbem conderent. Quoniam vero veteres in numero multitudinis pleraque nomina quarta vocali terminabant, quae nos Per secundam efferimus, dicebant enim thi evelon, thi helligon, thibromnon, seu borvino & jucundissimos hos tres nostros fontes Patherbrunnon visum erat nominare, ideo Vrbi ipsi idem est nomen inditum. Sed quid sibi vult illud Pather 3 Colligimus enim sic a majoribus enuntiatum esse, quod ita crebro scriptum reperiamus, nimirum cum lingua Germanica veterem illam suam asperitatem retineret. quemadmodum enim paullatim articulum thi mollius pronunciarunt die,
93쪽
6 LIBER ILita ex Pather fecerunt Pader. Testatur Gobelinus a Pado derivatum , qui, ut ait, ex tribuου sontibu sibi invicem prope sum
gentibus adpedes Alpium in unum alveum concurrentibus oriatur.
quae descriptio non congruit cum iis quae a Strabone, Plinio, Ptolemaeo, Leandro Alberto de origine Padi memorantur. Sed faciamus non spectatam esse in hac appellatione tam accuratam similitudinem, si cui id sequi libebit, dicet a Pado factam esse Padoram, quemadmodum brachium Padi, quod est ad Ravennam, Padusam dictum accepimus. Amiatis Reperitur quoque scriptum Padesbronnen , ubi videri possit C de juctum nomen ab cadem origine atque ipsium Padi voca- 14.2..is. bulum. Refert enim Plinius ex Metrodoro, Padum nomen accepisse ab arbore picea, quae multa circa fontem, quae Gallice Pades dicatur. Verum unde Saxonibus nostris, quos eo Lib. 3. . tempore quasi more ferino Vixisse ait Venantius, ea erudiatio, & cognitio linguarum t Equidem malim fateri nescire me, unde illud Pather, in nomine Patherbornae, perinde atque obscurum est quid sibi velit Mimigarna, in nomine Mimigarnasordae, quo aliquot saeculis clusta fuit ea Wemphaliae Urbs, quam hodie Monasterium nuncupamuS. Prin . GH- 1ertim cum illa a Pado derivatio nullius e vetoribus auctor,h - tate nitatur. Romanis certe hi fontes, Luppiae sontes perinde dicebantur, atque ille Luppespringensis, atque adeo qui nobis Padera est, non aliuS ac Luppia. quanquam ne dum condita Paderborna, antequam ars aliquid moliretur, non videantur nostri fontes in unum alveum fuisse collecti, sed temere, ut casus ferebat, per subjectos cam POSlapsi se in Luppiam intulisse. Eo factum est, ut cum Sicambri vetus Luppiae nomen his fontibus tribuerent, Saxones ejus appellationis ignari novum iis vocabulum attribu rint. postea vero occupato Alitne, didicerunt a Sicambris Luppiae nomen: haesit tamen iis fontibus, quos prius in
potestatem redegerant, novum Padem nomen. Quocirca cum antea duo tantum amnes ad tuam arcem , Princeps Il-- lustrissime, confluere dicerentur, dein Ps tres sunt numerati,
94쪽
PANEGYRICL 77 rati, cum revera Luppia, &Padera unus, atque idem sit flu
CAPUT XII. Instauratum videri Alisonem 2 D. Carolo Magno. Potiti Alisone Saxones, omnique circa eum regione, secunda fortuna elati, ausi Fractorum vestigiis insistere, devinctis sibi belli cietate Thuringis, Rhenum de ipsi transcendunt , rati idem sibi in Francos licere, quod illis in Gallos, aliosque Romani Imperii populos licuisset. Ea
res Francos coegit arma retro in Saxones Thuringosque con- vertere, donec exciso florentissimo Thuringorum Imperis, ι. io. Saxones vectigales facerent. Contigit hoc anno C H R I sT ID XXVII. Quo ex tempore nunquam desierunt Saxones,
saepe excusso Francorum jugo , ad libertatem enici , donec a Carolo Magno Francorum rege, animum a Leone III. Pontifice Maximo, qui Pademornae fuerat, Imperator P puli Romani renunciaretur, bello pressi simul Francorum imperium, simul C A R I s T I religionem amplecterentur. . In eo bello non dissimili caussa atque olim Drusus, castellum hoc ipso loco Carolus videtur condidisse. Cum enim Sax nes denuo Francis rebellassent, eosque jam ulturus Carolus Wormatui properaret, perterriti, inquit Regino, ad locum ubi Lia. i. Lippa oritur venerunt, ibi se suamque patriam Regi tradiarum. 9styoniarum se Christianos esse debere. Tunc Rex - ωm Fram eis restauravit Heresburgh rastrum, se aliuae eastrum si per Li'
pHm, ubi venientes Saxones una cum uxoribus, ct parvulis innum
rabilis multitudo baptizaiisunt. Non possiam iis assentiri, qui, hoc posterius castru m procul collocant a Luppiae fontibus. In annalibus enim, qui Astronomo tribuuntur, haec Saxonum deditio, &baptismus eodem propemodum loco describitur, ubi Carolo obviam venerunt, hoc est ad Luppiae caput. Sic enim habent: Ad fontem Lippia veniens, immensam illiinperfis populi multitudinem, velut devotam osupplicem, acquiner
95쪽
8 LIBER II. roris sui seniam psentem inruenit. Cui cum se misericorditer ignovisset, se eos, quis Christianos fieri vesie affirmabant, baptizari fecisset,istis se acceptis pro fide servan fraudulentis eorundem promisionibus, obsidibus quoque quos imper verat receptis, Eresburgo castro, quod dirutum erat, resaurato, alioque castelli super Lirpiam extructo, se in utroque non modico praemio relicto, ipse in Galliamreversus . in vilia Haristasio hiemavit. Ex his constat, principio Saxones, haud procul a fonte Luppiae, Carolo supplices esse factos, atque eodem prope loco magnam partem esse baptizatos. Deinde hunc baptismum ad novum illud castellum celebratum esse. id enim, praeter Reginonem, dia serte assirmant Annales Canisiani. Ex quibus concluditur hoc castellum prope a Luppiae fontibus abfuisse. Quoniam tamen super Luppiam situm esse dicitur, non ideo sentiendum super eum rivum fuisse, qui Luppespringae oritur. Ν que enim is rivus, ut testatur Gobelinus, unquam absolute Luppia dicitur. Deinde pugnat cum Caroli consilio. Siquidem ante ejus adventum Saxones fusi fugatique erant a Francis, usque ad flumen cinquit Reginob quod Lippa dicitur. Eodem postea itinere eos persequenti Carolo, ut bellum profligaret, super idem flumen castellum ponere visum est, eo loco ubi & amnem ipsum haberet in potestate, & transitu per rivos, px quibus ipse oritur, intercluso, rebellibus populis spem omnem adimeret se ad arma congregandi. Est igitur Carolus adversus Saxones idem consilium secutus , quod olim hoc ipso loco contra Sicambros Druso placuerat. Ex quibus apparet, cum tam propinquum fonti Luppiae fuerit, & tamen Luppiae, ubi jam flumen dici potest, non rivus, impositum, non alibi hoc castellum fuisse, quam ubi Drusianus Alisis steterat, ad Luppiae, Alisonisque comfluentes. Hunc ipsum locum equidem crediderim significari, quoties consequentibus annis Carolus cum exercitu ad eum locum venisse. memoratur, ubi Luppia Consurgit. ut anno DCCLXXX. apud Reginonem r Carolus Saxoniam in
gressus ad Heresburo venit, se inde ad locum , ubi Lippa conser-
96쪽
PANEGYRIe I. 79git, se ibi S nodum tenuit. & iterum biennio post, Coloniam
veniens Rhenum transiit, ct SInodum tenuit, ubi Lippa confiurgit, ubi omnes Saxones convenerunt, excepto rebella Moedi indo. De etiam venerunt legati Godestiae Regis Noramannorum, o Alliani, se Hosmun iu, necnon etiam legati Avarorum missi a cano, se Inguno. Peracto placito reversus es Rex in Franciam.
Haec Regino. Hic non est nobis anxie quaerendum, ubi fuerit Caroli exercit , cum ad Luppiae fontem castra fecisse diaeitur. nihil enim dubito, quin eum Omnem campum fumrit complexus, qui utrisque Luppiae fontibus ,& eorum comfluentibus continetur. id quod hodieque ostendunt ingentia aggerum, vallorum, fossarum vestigia, quae jam inde a Caroli memoria, in iis, quos dixi, finibus, passim visuntur. Ubi vero ipsemet Carolus interea se tenuerit, id video
non absurde quaeri posse. Sane reputanti eos conventuS, qu rum ex Reginone meminimus ,. nemini veniet in mentem alibi Carolum, quam in loco aliquo munitiori, tantisque rebus gerendis apposito, diversatum esse. Atqui nullus ejus temporis auctor, a uim locum munitum in eo tractu fuisse prodidit, atque castellum, quod nuper ad Luppiam exaedificarat. hic igitur morabatur Carolus, cum aci fonte Lup-Piae venisse memoratur. cujus rei non leve indicium est, quod ante hoc conditum castellum, nunquam, uti tapepostea, ad locum ubi Lupia conse git, venisse dicatur. Qua in rescriptores Francicarum rerum, Romanos sunt imitati.
Quemadmodum enim illi, quod, ad confluentes Luppiae &Alisonis Drusus contra Sicambros castellum posuerat, id illi ad caput Luppiae positum dixerunt, quod non longe supra Luppia primum justi amnis nomen ferre possit: ad idem exemplum , qui res gestas Caroli sunt persecuti, tunc illum ad fontem Luppiae pervenisse scripserunt, cum exercitu a fontibus ad confluentes tendente, ipse eodem quo olim Drusus loco sedem fixerat. Itaque,Princeps Illustrissime, tuus Aliso primum in potestate fuit Romanorum, deinde Sicambrorum , qui Francorum fuerunt nobilissimi, tum Saxonum,
97쪽
M LIBER II. ac denique iterum ad Francos rediit, quo tempore simul
Romanis receptus videri potest, quandoquidem eo tempore Romanum imperium ad Francos est Pontificis Maximi auctoritate transsatum.
Alfio sedes insicoporum Parisiornensium. V Erumenimvero satis jam diu Aliso noster Martis &
Bellonae domicilium fuit. Vindicandus est aliquando Religioni & Sapientiae. id factum est, cum tui, Princeps Illustrissime, Majores, hujus Urbis Antistites, stabulem sibi in eo sedem constituerunt. Quanquam, ut est se per dissicile ab eo loco divelli, in quo sis multum diuque
versatus, ne tum quidem prorsus belli tumultibus caruit. Nam ut taceam saepenumero cum alios Antistites, tum
Teipsum, Princeps illustrissime, Resp. caum ad arma compulsum, princeps majoribus tuis hue migrandi caussa, Ma sis perpetua pedisequa & comes Discordia videtur fuisse. Antea siquidem in Urbe sua Paderborna, apud Cathedr
Iem Ecclesiam habitabant, quo tum pore civium erga suos Praesules amor, & reverentia tanto eis praesidio erat, ut vallum, turresque minime requirerent. At postquam ab iis illa sacrosancta dignitas contemni coepit, gravesque sunt motus adversiis Ecclesiasticum ordinem excitati, faciendum visum est, ut ab eorum injuriis semoti, hujus se a cis praesidio tuerentur. Annum, quo id factum sit, non habeo certum dicere. Suspicor tamen circa annum partae si lutis M c c. Certe Otto Rilbergensis, qui anno M LXXvII. ad riderbornensem Cathedram est evectus, in hac se arce tenebat, dicebaturque vulgo eodem, quo hodie nomine, fortasse, quod in veteris arcis Carolinae vestigiis esset collocata. Eam deinde civium eruptione incensim & prope
complanatam, Henricus Spi elius Episcopus restituit, ac, nisi fallor, Carolum IV. Imperatorem, qui hac iter habebat
98쪽
PANEGYRICI. 8Ibebat in ulteriorem Saxoniam, in ea accepit hospitio, anno MCCCLXXV. quamquam Gobelini verba legenti potius videatur mansisse Paderbornae. Nostra vero memoria, Princeps Illustrissime, dignam veteri illa nominis sui gloria speciem haec arx aliquando est consecuta, postquam ingenti sumptu in hanc abs te amplitudinem, excelsitatemque e. aedificata, fossis & turribus communita, laxis, elegantibuLque conclavibus, pomariis, hordis, fontibus ornata est. It que quamvis splendido, augustoque Principi accipiendo est idonea. Sed nullam illa, inter tam multa, praestantius teip ornamentum habet, neque unquam aeque beata, quam, te domino, fuit. Tenuerint illam quondam Drusi, Tiberii, Germanici, sed illi arma ex ea in omnes vicinas oras Circumferebant, sed terrorem intentabant, sed luctuosas ubiaque pugnas & strages edebant. Tuus, Illustrissime Princeps, Aliso nihil habet durum, nihil asperum , sed in eo clementia in subditos, observantia erga finitimos dynastas, de omnibus bene merendi voluntas habitat. Denique quid potest in ea domo esse non pacatum & mite, in qua eo tempore, quo vicinia, necdum positis armis, vcl praeteritas clades deplorat, vel formidat imminentes, de Academia fundanda consilia agitantur, propagandisque bonis litteris, quae germanae pacis filiae, atque alumnae, non nisi in dulci otio,&summa rerum omnium tranquillitate acquiescunt 8 Crede mihi, Princeps optime, Carolus ipse Magnus, DEUS bone, quantus Imperatori feliciorem, te Principe, Alisb-nem esse ducit, quam se Saxones inde armorum formidune subjugante. Quod enim illi optare potius, quam sperare licuit, id te nunc pssecutum videt. Quo enim illius mens assiduo esset intenta, fatis ostendit anno CARISTI DCCLXXII. cum, paucis etiam Saxonum ad CHRISTUM traductis, Adriano I. Pontifice, Romam profectus, partem aliquam Saxonia inui randi Ticinensis verba sunt) in provincia Methalia, quam ad fidem Christianitatis convertis, ut
ipse jam praedictas Papa praecepit se docuit, secunda frena Pasicha.. t tu
99쪽
81 L I DE R II. in basilica S. Petri Apostoli, inter catera qua ad manum Papa rebat , Deo in sacrificium obtulit. Uidesne, Princeps optime, in quo religiosissimi Caesaris curae & cogitationes omnes evi gilari ni Z In eo videlicet ut Westphaliam universam ad CHRIsTUM adjunctam, in Beati Petri, ejusque succe .soris potestate collocatam, D Eo immolaret. Sed quantum intcrest inter rudem, agrestemque populum, & omnibus ingenii ornamentis excultum, tanto est tuum, Princeps II lustrissime, Caroli sacrificio praestantius. Cujusmodi enim West phaliam Carolus D Eo consecrabati nonne recens Ctenebris emersam, & etiam caligantem, ac, nisi metu retianeretur , eodem rursus p cipitaturam 8 Tibi vero, Princeps Illustrissime, quale, & quam DEo jucundum munus licci offerre tot lectissimos adolescentes, qui modo litteris in hac tua Academia operantur, quique consequentibus seculis operabuntur: qui non modo ipsi salutarem doctrinam combibunt, sed alios quoquc crudire, &aliud ex alio sacrificium possunt accendere. quod quidem sacrificium Daci gratissimum. totque mortalibu6 salutare, jam inde ex eo tempore,
cum primum hoc instituendae Academiae consilium, in hoc tuo Alisone, iniisti, immortalem tibi apud D E V M , & homianes gloriam conciliat.
C A P v x X IV. Gratiae nomine cisitatis Paderbornensis. ino magis aequum est Paderbornenses, grates & lauiades immortales DEO Opt. Max. habere atque agere, qui te huic Ecclesiae dissicillimis temporibus Theodorum , id est divinum quoddam, Sc caseste donum largitus est. Si cnim tunc immortali quodam se beneficio affectos profitentur, cum Caroli imperio huc missi sunt, qui primis eos salubris doctrinae elementis erudirent, quanto est hoc majus atque splendidius, tua Princeps ope perfectum esse, ut Divinae Sapientiae, de omnium, quae illi famulantur,. Disci-
100쪽
Disciplinarum Templum estet Paderbornat Itaque quod disertissimus Judaeorum Philo praedicabat de Athenis, eas
esse in Graecia, quod sit pupilla in oculo, &mens in anima, idem nunc, tuo, Princeps Optime, beneficio celebrabitur de Paderborna: eam esse Lumen, Mentemque Methaliae. Hinc enim illa accerset, qui populum de superiore loco in templis erudiant, qui sacris tribunalibus praesideant, qui Ecclesias, qui coenobia gubernent. Hic illi divinarum, humanarumque rerum scientiam haurient: hic in luce doctorum hominum suae eruditionis, & virtutis specimen dabunt : hic promeritis titulis, & decoris inianibus cohonestabuntur, eritque dubium plusne Paderborna dignitatis afferat Wesmphaliae, tales fingendo, atque formando, an Westphalia Paderbornae, iis, quos illa perfecerit, munera honoresque mandando. Ipsa vero quantum inde fructum capiet, cum similiter atque his suis salubribus fontibus, omni scientiae
ubertate circumflueti Numquam illa praetcrea usque eo sic transversam trudi sinet, ut ab homine omnium rerum hinnestarum ignaro, & bardo, templum, aram, suggestum teneri, absterreri plebem a religione majorum, divelli ab imperio, &auctoritate Principis, & Antistitis sui, divina
humana violari patiatur. Fuerunt haec Ignorantiae facinora, . quae Rebellionem, Temeritatem, Furorem perpetuos habet fatellites. Λt vero postquam tua, Princeps Illustrissime, insigni illa caritate, qui illius ubique salutem & commodum,
nusquam tuum quaestum sequeris, congesti sunt, ut cum Apostolo loquar, carbones super caput ejus, atque demum, ne unquam ad pristinas tenebras revolveretur, hanc ei quasi immortalis lucis officinam comparasti, jubet nos divina Benignitas, & Sapientia, a qua haec tam certa praesidia provisa sunt, omnia de ea, quae volumus, polliceri. Licet vero, ut
nunc quidem est, justo pauciores hoc tantum tuum beneficium, quanti par est, aestiment, vivet tamen, ac vigebit in memoria posteritatis sempiterna. Noli enim dissidere in paucis annis, Paderbornam ad ejus aetatis gloriam posse r