장음표시 사용
511쪽
ΕPISTOLA RVM AD ATTICVM quingentesimo post pugnam Bovillam. Navigavimus sine timore et sine nausea ; sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. De concursu legationum, Privatorum , et de incredibili multitudine, quae mihi iam Sami, sed mirabilem in modum Ephesi Praesto fuit, aut audisse te puto, aut quid ad me
attinet 2 Verumtamen, Decumani, ac si venissem Cum
imperio , Graeci quasi Ephesio praetori se alacres
obtulerunt: ex quo te intelligere certo scio, multo-Γum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. Sed, ut Spero, ritemur ea Palaestra,
quam a te didicimus; omnibusque satisfaciemus; et eo facilius, quod in nostra provincia consectae sunt pactiones. Sed hactenus, praesertim quum coenanti mihi nuntiaret Caestius, se de nocte proficisci. u. Tua negotia Ephesi curae mihi fuerunt; Ther- Inoque, tametsi ante adventum meum liberalissimo erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi; Apollonidiensem Xenonem Commendavi. Omnino omnia se iacturum recepit. Ego prae-
i I. e. post caedem Clodii. Ex
computatione Pontederae in antiqq. Lat. et Gr. per epistolas cousiciuntur
dies DLU. et) Scribendum puto, aut quid ad
te attinet postentationes Ilorum verborum senteutia haec est: Et ostentarat se Cicero semper nmicissimum ordini publicanorum, et semper item servire instituerat provincialium commodis. Nunc quum inter decumanos et Provinciales male cou veniret, periculum erat . quidquid inter eos decrevisset in provincia sua, ne in alterorum O sensionem iucurreret. Ait igitur, serisurum ea Palaestra, quam ab Attico didicerat. Mun. Var. Luct. XIV, M.
Pactiones Inter publicanos, et
provinciales de exactionibus , eP. aeq. COER. Sed haetentis Ernestius malebrit sed haec hactenus.
propraetori, Ioniam regenti. MAI. Tradidi Tradere que iam alicui est, constituere ipsum apud illum. et quasi praesentem in manus porrigere , et dare. Erat autem Philogenes libertus Attici. VlcT. Ollonidiensem; Ab urbe Apollonia , quaecuinque ea stierit. Nam eius nomi uis multas Stephanus enumerat. BOS - Hoc autem hic addit. quia alius Xeno Atheuieusis. de quo epistola io, et libro XV l. Pop.
512쪽
terea raetionem Philogeni perimi tationis eius, quam tecum iaci , edidi. Ergo haec quoque hactenus. 5. Redeo ad urbana. Per sortunasi quoniam Romae inanes, primuin illud praefulci atque praemuni, quaeso, Ut simus annui; ne intercaletur quidem. Deinde exhauri mea mandata ; maximeque, si quid potest, de illo domestico, scrupulum, quem non ignoras; deinde de Caesare, cuius in cupiditatem te auctore incubui; nec me piget. Et si intelligis, quam meum Sit, Scire et Curare , quid in re publica fiat; fiat autem y immo vero etiam quid futurum Sit, Per scribe ad me omnia, sed diligentissime; in primisque, ecquid iudiciorum status , aut factorum aut suturorum etiam, laboret. De aqua, si curae est, si quid Philippus aget, animadVertas.
Edidi Quum ei tantundem me ιγ De illo domestico De filia
dicerem redditurum, quantum a te collocanda. accepissem. ΕP. 13. HAN.
Scr. Trallibus circa IX kal. Sextil. A. V. C. 7oa. Scribit de itinere suo in Minciam; de nuntiis inde allatis; et ut Atticus sibi, quae in republica gerantur, scribat, et man data sua curet, Pelu. CICERO ATTICO S.
Antequam aliquo loco consedero, neque longas a me, neque Semper mea manu literas exspectabis. Quum autem erit Spatium, utrumque praestabo. Nunc iter conficiebamus aestuosa et pulverulenta via. Dede
ram Epheso pridie: has dedi Trallibus. In provincia
513쪽
EPISTOLARUM AD ATTICVumea sere me putabam kal. sextilibus. Ex ea die, si me amas , παρὰ γμα σικύοι commoveto. Tamen interea haec, quae Vellem, mihi asserebantur: primum otium Parthicum, dein consectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio, stipendiumque eis usque ad idus quint. persolutum. Nos Asia accepit admirabiliter. Adventus noster nemini ne minimo quidem fuit sum tui. Spero meos omnes servire laudi meae. Tamen magno timore sum: sed bene speramus. Omnes iam nostri, Praeter Tullium tuum, venerunt. Erat mihi in animo recta Proficisci ad exercitum, aestivos menses reliquos rei militari dare, hibernos iurisdictioni. Tu, velim, si me nihilo minus nosti curiosum in republica, quam te, scribas ad me omnia , quae sint, quae sutura sint. Νihil mihi gratius facere potes: nisi . tumen id eritini hi gratissimum, si, quae tibi mandavi, conseceris ;in primisque illud quo mihi scis nihil esse carius. Habes epistolam plenam festinationis et pulveris. Reliquae subtiliores erunt.
t Sie Tonstallus recte. Vulgo Amio Cui succedo. παρπιγελμα. ωαυσιον, mandatum an .uuum . hoe est, mandatum de avnuo sῶὶ Arcanum, domesticum, seil. dem uuure Proviociali non propugaudo. Tulliae coniugio.
514쪽
Ser. Laodiceae III non. Sextil. A. V. C. 7oa.
Iterum Atticum rogat, ut curet, ne sibi onus P Minciae adminiStrandae ultra annum Prorogetur, paucis aliis inter syersis.
CICERO ATTICO S.Iuaodiceam veni pridie kal. sext.: ex hoe die clavum anni movebis. Nihil exoptatius adventu meo , nihil carius. Sed est incredibile, quam me negotii taedeat. Non habet satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi; et industriae meae praeclara opera cessat. Quippe, ius Laodiceae me dicere, quum Romae A. Plotius dicat 2 et quum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium 33 Denique haec non desidero; lucem, sorum, urbem, domum , vos desidero. Sed seram , ut potero: sit modo annuum. Si prorogatur. actum est. Verram perfacile resisti potest, tu modo Romae sis. Quaeris, quid hic agam 8 Ita vivam, ut maximos sumtus facio. Mi visice delector hoc instituto. Admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis: ut Verear, ne illud, quod te Cum Permutavi, versura mihi solvendum sit. Appii vulnera non refrico; Sed apparent, nec occuli possunt. Iter Laodicea iaciebam a. d. m non . Sext. quum
CLDtim anni m ebis Vocut Cicero clavum anui iudicem et notam anui incipientis ex eo die, quo provinciam ingressus suerat: ut sibi eodem dienuno vertente succederetur , utque ita Cluviis moveretur. Nam clavis Parietibus impactis olim apud Romauos Buui uotabantur, ut a multis ani
i) Bibulus. h. l. Syriae Procos.
Ilautitius tamen Cussium significari Putat. - Mongaltius vero capit doCaesare. T. Nomen Significans legioues sine viribus esse et robore. GRAEU. et Tres scit. Cohortes uberaui.
515쪽
EPISTOLA RVM AD ATTICVM has literas dabam , in castra in Lycaoniam ; inde ad Taurum Cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo deciderem. Clitellae ho vi
sunt impositae; plane non est nostrum onus; sed se. Tem US: modo, Si me amas. sit annuum. Adsis tu adtemPUS , Ut senatum totum excites. Mirifice sollicitus
sum, quod iam diu ignota sunt mihi ista omnia. Quare, ut ad te ante scripsi, quum cetera, tiam respublica, cura ut mihi nota sit. Plura scribam alias. Has enim dabam tarde reddituro , sed familiari homini ac do. mestico, C. Andronico Puteolano. Tu autem saepudare tabellariis publicanorum poteris, Per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium.
non insternuntur, sed astuo. POP.
Turde reddituro Valet per eum qui tibi tarde reddet. BOS. - Foriame , reditum. An tibi nunc plura scribam, qui non nisi tarde in Urbem redit. Ius es p i Vulgo plura scribam tardere ituro. Lectionem scribam eonfirmat codex Bouoniensis unusque Mallei. Attamen ne sic quidem sententia satis constat. In edit. Cum erar.
et aliis antiquis est: Plura scribam alias tarde sibi reddιturo, sed dabam,qnam lectionem leviter immutatam exhibui. - Beut iv. has tarde ιιbi reddituro dabam. Moeragene) Latronum duce. MAN. - Α quo Atticus aliquid. servi Cuiusdam fugitivi nomin B, Petebat,
quem Moeragenes, ut Coriticio, rece Perat. Iocose autem ait, signis collatis. quod quum esset eum imperio, omnia armis acturus videretur, et vi Moeragenem adacturus ad satissa ciendum Attico. BOS.
Clitellae bosei Significat munus
Provinciale Parum si hi accommodatum , et non satis dignum suis viri-hus esse, ut scri hit in epistola ad Caelium: Totum negotium non est dignum Aribus nostris . qui maiora in D ublica Onera sustinere et Possumus et lolemus. Bovi enim clitellae
516쪽
Scripta in via, quum a Synnade ita castra proficisceretur circa idus Sextiles A. V. C. 7Oa. Nunιiat prooinciam ab Areis immaniter Mexatam sua EMOr-que iustiria, abstinentia et clementia aliquantum Mecreari I. Praeterea Areium Tarsi forum agere, de Parthis silentium esse, Bibulum in prouinciam nondum accessisse refert a. CICERO ATTICO S.
Etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum
tabellarii, et eramus in cursu ; tamen Surripiendum v liquid putavi spatii, ne me immemorem mandati tui putares. Itaque subsedi in ipsa via, dum haec, quae longiorem desiderant orationem, summatim tibi perscriberem. Maxima exspectatione in perditam et plane eversam in Perpetuum provinciam nos venisse scito pridie kal. sextiles. Moratus triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade, audivimus nihil aliud, nisi imperata ἔ αρα ι'. solvery non posse; omnium venditus; civitatum gemitus, Ploratus; monstra quaedam non hominis, sed serae nescio cuius immanis. Quid quaeris 3 taedet omnino eos vitae. Levantur tamen iniserae civitates, quod nullus sit sumtus in nos, neque in legatos, neque in quae-Storem, neque in que inquam. Scito , non modo nos Oenum, aut quod lege Iulia dari solet, non accipere, sed ne ligna quidem; nec , praeter quatuor lectos et tectum, quemquam accipere quidquam; multis Iocis
Latob. POPma . Sch.; sed eos auhaudiri potest. Libri scripti et vulgo
Omnium nos , quue voces ex male luisito omnino ortae sulat. BENT.
517쪽
ne tectuin quidem, et in tabernaculo manere Plerumque. Itaque incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus. Mehercule etiam, adventu nostro, reviviscunt; iustitia , abstinentia , clementia tui Ciceronis. Itaque opiniones omnium Superavit. u. Appius, ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se coniecit Tarsum usque; ibi sorum agit. De Partho silentium est; sed tamen concisos equites nOstros a barbaris nuntiabant ii, qui veniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in provinciam Suam accedere. Id autem sacere ob eam causam dicebant, quod tardius vellet decedere. Nos in castra PPOPerabamus, quae aberant bidui.
Ernestius coni. ex omidis. ab Appio debebat, qui posset iam Forum agit Qnod ne ab iis qui- auspicari, sibi esse Successum. EP. S, dem fieri solet, qui hrevi tempore lib. III. MAN. sibi suceessum iri putant: eo minus
Scr. in itinere ad castra paullo post superiorem A. V. C. 7o a. De sua et suorum abstinentia erga Prouinciales I; de Ciceronibus siliis ad Deiotarum missis a; de filia collocanda 3; de Prouincia sibi non proroganda 4; de Areio Tarsum prouecto 5. CICERO ATTICO S.
Accepi Roma sine epistola tua fasciculum literarum: in quo, si modo valuisti, et Romae suisti, Philoti iniduco eSSe Culpam, non luam. Hanc epistolam dictavi sedens in Pheda , quum in castra proficiscerer , a quibus aberam bidui. Paucis diebus habebam certos homines, quibus darem literas. Itaque eo me SerVavi. 2. Nos, tametsi hoc te ex aliis audire malo, sic in
518쪽
provincia nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus teruncius insumatur in quemquam. Id sit etiam et legatorum et tribunorum et praesectorum diligentia. Nam omnes mirifice gloriae meae. Lepta noster mirificus est. Sed nunc propero. Perscribam ad te paucis diebus omnia. 5. Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex ab Senatu appellatus est, Secum in regnum. Dum inaestivis nos essemus, illum pueris locum esse bellissimum duximuS. 4. Sextius ad me scripsit, quae tecum esset de mea domestica et maxima cura loquutus, et quid tibi esset visum. Amabo te, incumbe in ea in rem, et ad me scribe, quid et possit, et tu censeas. 45. Idem scripsit, Hortensium de proroganda nostra
provincia dixisse nescio quid. Mihi in Cumano dili
gentissime se, ut annui essemus, defensurum receperat. Si quidquam me amas, hunc locum muni. Dici non potest, quam invitus a vobis absim. Et simul hanc gloriam iustitiae et sbstinentiae fore illustriorem spero, si cito decesserimus: id quod Scaevolae contigit, qui solos novem menses Asiae praefuit. 6. Appius noster, quum me adventare videret, Prosectus est Tarsum usque Laodicea. Ibi sorum agit, quum ego sim in provincia; quam eius iniuriam non insecto P. Satis enim habeo negotii in sanandis vulneribus , quae sunt imposita provinciae. Quod, do operam, ut sacta in quam minima illius contumelia. Sed
i Supplendum duxit. Us De collocanda filia. 3 Vel omissum est sileri a librariis,
vel intelligendulo. Ernestius coniecit Ciceronem scripsisse, quid ille possit. et tu censeas, ut Primrim reserati rad illud qtiis esset loviaticus , Rilurum ad hoc quid tibι esset μιsum. At enim penes Sextium non erat, tit it lud matrimonitim Tulliae contrishu
519쪽
hoc Bruto nostro velim dicas, illum secisse non belle. qui adventu meo, quam longissime potuerit, disces
Ser. in castris ad Cybistra initio mensis Sept. A. V. C. 7oa. Narrat de rebus Parthicis, petitque ut Atticus diligenter curet, ne sibi Provincia Prorogetur I, 2 ς Cicerones uuae Deiotarum esse 3. Deinde petit ut Atticus sibi diligenter scribat 4 ; denique se Bruti negotium probe curare significat 5. CICERO ATTICO S.
Quam vellem Romae esses, si sorte non es: nihil enim certi habebamus, nisi accepissemus literas a. d. IIv kal. sext. datas: in quibus scriptum esset, te in Epirum iturum circiter kal. sextiles. Sed , sive Romae es, sive in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodi regis Parthorum silio, cunctis sere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria. Cassius in oppido Antiochiae cum omni exercitu. Nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra. Hostis in Cyrrhestica ; quae Syriae pars PrOxima est provinciae meae. Ηis de rebus scripsi ad senatum: quas literas, si Romae es, Videbis, Putesne reddendas; et multa, immo omnia: qUOrum κεἴδεαιον, ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis. Nobis enim, hac infirmitate
Vulgo nisi accestisse nos. In quo Ernestius verba acevisse nos delenda Putabat. Ego vero rescripsi nisi accepissemus.
1eessus mei. Sumpta similitudine a saerificiis. quum inter caesa exta, et porrecta sinistri quid accideret, ne litari Posset. sed instaurari sacrificium necesse esset. Verebatur Ci ero, ne ,
520쪽
LIB. V, EPIST. I 8 exercitus, inopia sociorum, Praesertim sidelium. certissimum subsidium est hiems. Ea si venerit, nec illi ante in meum provinciam transierint, unum V E-
reor, ne Senatus Propter urbanarum rerum metum.
Pompeium nolit dimittere. Quod si alium ad vor mittit, non laboro: nobis modo temporis ne quid pro
u. Haec igitur, si Romae es: sin abes, aut etiam si ades, haec negotia sic se habent. Stamus animis , et, quia consiliis, ut Videmur, bonis utimur, Speramus etiam manu. Tuto Consedimus , Copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco; parvo exercitu, Sed, ut spero, ad benivolentiam erga nOS consentiente; quem nos, Deiotari adventu cum suis Omnibus copiis, duplicaturi eramus. Sociis multo sidelioribus utimur, quam quisquam usus esset: quibus incredibilis videtur et nostra mansuetudo et abstinentia. Delectus habetur civium romanorum : frumentum ex agris in loca tuta comportatur. Si fuerit occasio, manu; sin minus, locis nos defendemus. Quare bono animo es. Video enim - te, et, quasi Coram adsiS, ita Cerno συμπ&θάων amoris
tui. Sed te rogo si ullo pacto sieri poterit , si integra
in senatu nostra causa ad kal. ian. manserit, ut Romae sis mense ianuario. Prosecto nihil accipiam iniuriae , si tu aderis. Amicos consules habemus, nostrum tribunum plebis Furnium. Verum tua est Opus assiduitate , prudentia, gratia. Tempus est necessarium. Sed turpe est, me pluribus Verbis agere tecum.
quo tempore discessurus esset, eo tempore eiusmodi quid aceideret, ne posset discedere. MAX. i M. Rom. addit in Amano. et Cod. Fatim i usus est. Bene nu-lem Ernestius vulgatum sie defendit. ut intelligatur . quam quisquam a ν