M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1827년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 로마

121쪽

pidorum, tum etiam praediorum : ut et multum esse mecum, et, quum abieritis, Commode et in nostris esse possitis. Mihi plane non satis constat adhuc, Utrum sit melius. Vos videte, quid aliae iaciant isto loco seminae; et ne, quum velitis, exire non liceat. Id velim diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula et praesidium habeat, Philotimo dicetis. Et velim tabellarios instituatis certos, ut quotidie aliquas a vobis literas accipiam. Maxime autem date operam, ut valeatis, si nos vultis valere. VIII kal. Formiis.

Patronum ;Praedia, quorum erat ipse dominus, ut Cumanum. Ε M. - βυ- ciam. Ita oypidis. LΕΜ. In noviris Carolus Stephauits, aliiqile ediderunt. in nostris praediis. Vox tamen ultima non minus elegan ter omittitur.

Isto loeo Ista dignitate.

XIX.

Ser. Brundisii circa IV kal. Dee. A. V. C. 7o5. Excruciari se Mallituline filiae, i et impediri, quo minus

propiva ad urbem accedat. Μ. T. CICERO TERENTIAE S. D.

In maximis meis doloribus excruciat me valitudo Tulliae nostrae. De qua nihil est, quod ad te plura scribam. Tibi enim aeque magnae curae ESSe Certo SCio. Quod me propius vultis accedere, video ita esse sa-ciendum. Etiam ante secissem : sed me multa impe-

a Pomponio exspecto literas, quas ad me quam Primum Perserendas Cures velim. Da operam ut vuleas.

si Romae haec aegrotabat. triumphi, retinebat. Αd Λllic. XI, ca) Aliudii ad lictores, quos. Ape 6. LEM.

122쪽

Ser. kal. Oct. de Venusino A. V. C. Tota In Thraculanum se Menturum esse nuntiat, ibique quae sine necessaria parari iubet. Μ. T. CICERO TERENTIAE SVAE S. D.

In Tusculanum nos venturos putamus aut nonis aut postridie. Ihi lac, ut sint omnia parata. Plures enim fortasse nobiscum erunt, et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur. Labrum si in balineo non est; ut sit. Item Cetera, quae sunt ad victum et ad valitudinem necessaria. Vale. kal. Octobr. de Venusino.

Sie Man. et Lamh. Etiam ut sit. Potest impnne De abesse , vel infra, at in balnera non eat. suo serihi. - SehutE. omisit.

Scr. fortassa mense Quintili A. V. C. 7o3. Petit ut res diligenter administret, et saepe literas mittat. M. T. CICERO TERENTIAE SVAE S. D.

Si vale. bene est: valeo. Da operam, Ut con alescas quod opus erit, ut res tempusque postulat, provideas atque adminis tres; et ad me de omnibus rebus quam saepissime literas mittas. Vale.

123쪽

XXII.

. Ser. Brundisii kal. Sept. A. V. C. Το6. Scribit se uxorem, si tabellarii Menerint, certiorem facturum, quid faciendum sit. M. T. CICERO TERENTIAE SVAE S. D.

Si vales, bene est: valeo. Nos quotidie tabellarios

nostros exspectamus: qui si Venerint, fortasse erimus certiores, quid nobis iaciendum sit; faciemusque testatim certiorem. Valitudinem tuam cura diligenter. Vale. Kalendis septembrib.

Nostros Dresd. 5 cum aliis non-xi ullis, Mestν s. - Tabellarios. Vel ad Caesarem ipsum. vel ad eius amicos. mi SSos. - Certe tune finito bello civili, Cicero Brundisii commorahatur , et cum amicis Caesaris de salute sua agebat. LEH. Kalendis septembrib. Vt tum scit. dies numerabantur: ex vera autemauni ratione prid. uou. iun. Paucis diebus post Caesar omnium opinibne celerius Tarentum appulit, et quum inde Brundisium pergeret, Cicero ei obviam ivit . quem quum Caesar vidisset deseeudit, eumque salutavit. ae, teste Plutarcho . com eo solo colloquens , multa stadia processit. Ita venia, quo vellet, eundi impetrata, primuin villas obiit, ac deinde in Ur hem venit. Caesar autem VI kal. ian.

i. e. prid. non. Octobris Lilybaei

navem conscendit, ad bellum Asrica num pro iacturus.

XXIII.

Scr. Brundisii prid. id. Sextil. A. V. C. Tosi.

A Caesare literas sibi redditas esse nuntia4. M. T. CICERO TERENTIAE SVAE S. P.

Si vales, bene est: valeo. Redditae mihi tandem sunt a Caesare Iiterae satis liberales; et ipse opinione cele-

R-itae mihi tandem Sie Hss. et eandem. - A Caesare Iiterae. Harum ad. Vict. Vulgo, redditae mihi iam non meminit in proximis ad Attic.

124쪽

I 2ILIB. XIV, EPIST. 23rius venturus esse dicitur . Cui utrum obviam procedam, an hic eum exspectem , quum Constituero, faciam te certiorem. Τabellarios mihi velim quam primum remittas. Valitudinem tuam cura diligenter. Vale. D. pridie idus sext.

literis. Vnde eotii. Sch. eam epist. Pridie idus sext. Dresd. l. a. 3. quam hoe ipso die ad Att. dederat, Asc. I, Priuis kal. leae. Periisse. L m.

Ser. Brundisii III id. Sextil. A. U. C. 7o6.

Nihil ereti se de Caesaris Moentu eiusque literis quas Philotimus habere dicatur habere. M. T. CICERO TERENTIAE S. D.

Si vales, bene est: valeo. Nos neque de Caesaris ad- Ventu, neque de literis, quas Philotimus habere dicitur, quidquam ad hilc certi habemus. Si quid erit

certi, faciam te statim certiorem. Valitudinem tuam fac ut cures. Vale. m idus sextiles.

125쪽

I 22 EPISTOLA RVM

AD DIVERSOS

LIBER DECIMUS QUIN IUS.

I. Ser. in Cilicia exeunte Septembri A. V. C. 7o a. Nuntiat Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse, et Petit ut senatus maiorem exercitum depellendi yericuli causa mittat. M. TVLLIVS M. F. CICERO PROCOS. M. PRAETT. TRIBB. PL. SENATUI, S. P. D.

S. V. V. B. E. E. Q. V. Etsi non dubie mihi nuntiabatur, Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis; tamen, quod arbitrabar, a M. Bibulo proconsule certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea, quae de alterius provincia nuntiarentur. Postea vero quam certissimis auctoribus, legatis , nuntiis, literis sum certior factus: vel quod tanta res erat, vel quod nondum audieramus, Bibulum in Syriam venisse,

vel quia administratio huius belli mihi cum Bibolo

paene est communis; quae ad me delata essent, Scri-

Proconsule Syriae, quam a Paliliorum ditione dividebat Euphrates.

126쪽

LIB. XV, EPIST. Ibenda ad vos putavi. Regis Antiochi Commageni Iegati primi mihi nuntiarunt. Parthorum magnas Copias

Euphratem transire coepisse. Quo nuntio allato, quum essent nonnulli, qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse, Si quid certius afIerretur. A. d. xm kalendas Octobr. , quum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi literae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taulum, amicissimusque populi romani existimatur: Paco Ium Orodi, regis Parthorum, filium, cum permagno equi latu Parthico transisse Euphratem, et castra posuisse

Commageni Commagene Syriaa

pars ad Euphratem et I nurum mou-lem sita, posterioribus temporibus Eumratensis dicta, et Augusteuphratensis, qunm Seleucidis Romani, quum Syriam occupassent, reliquisse videntur, eius reges dicti Antioebi Commageni. Isti, euius hic Cicero meminit, Lucullus, captis lagrano Certis, uxorein captivam restituit . et Cn. Pompeius Seleuciam Mesopotamiae castellum donavit. Strabo lib.

XVI. I iste bellum intulit Ventidius

Antonii legatus . cupidi late eius pe-Quuiae incensus, quam Possidebat. Sed quum egregie se tueretur, Clam Antoniua cum eo de Pnce egit, ut houeste posset recedere. Ad quam sanciendam ei tradidit Antonius Alexandrum interficienduin , qui ad Romanos transfugerat: Dio lib. XLIX. Eius filius Antiochus Commagenusacen satus capitis et damnatus est, quod legnium fratris. Cum quo eXer-eehat inimicitias. Romam missum perside inter feeit. Dio lih. LII. Tiberius in provinciae formam redegit

Commagenein , quum mortuus esset

Λntiochus eius rex, qui sorte filius fuit damnati. Tacit. II Aun. CAP. 56. Sed Caligula Seleucidis restituit regnum Commagenae adieetis Ciliciae maritimis, et qnidem Antiocho, An tiochi huius filio, qui videtur luissa pronepos huius Antiochi, cuius hie

Cicero meminit. Fuit tota vita clarus et vetustis opthus ingens , et inservientium regum ditissimus et selicissimus. Tacit. II Hist. eat . 81. Tandem fuit sub Vespasiatio accuSatus, et Lacedaemonem relogntu , et Commagene iterum in pro uiuetae sormam redacta. losepti. lib. I ll, c. 27. Beli. Iud. Suet. Vespas. cap. 8. R P.

Tarcondimoto Partis Gallograeciae, vel Ciliciae secundum Dionem

tetrarcha. CORR.

meorum Dux esse videbatur. quia regis stius: revera autem enPlus Osaces ducebat, quem postea C. Cassius proelio victum occidit. Pacoriis autem hoc tempore nondum ex ephe- his excessetat. Dio lib. XL. Lum post aliquot antios eum omnibns copiis

caesum a Ventidio, qui de Pariliis Primus triumphavit. idem Dio lib.

127쪽

EPISTOLARUM Tybae: magnumque tumultum esse in provincia Syria excitatum. Eodem die ab Iamblicho , Philarcho Ara

bum , quem homines opinantur hene sentire, amicumque esse reipublicae nostrae , literae de eisdem rebus mihi redditae sunt. His rebus allatis, etsi intelligebam, socios infirme animatos esSE, et noVarum rerum exspectatione SUSpenSOS: Sperabam tamen, EOS, ad quos iam accesseram, quique nostram mansuetudinem y integritatemque perspeXerant, amiciores Populo romano esse sectos; Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae paPticeps facta esset. Et ob eam CBUSam, et Ut opprimerentur ii, qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is, qui esset in Syria, sciret, exercitum populi romani non modo non cedere his nuntiis allatis, sed etiam propius aC- cedere, exercitum ad Taurum institui ducere. Sed , si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas Vos audistis, ego

paene cerno: magno opere VOS et hortor et moneo ,

ut his provinciis serius vos quidem, quam decuit, sed aliquando tamen consulatis. Nos quemadmodum instructos, et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miserilis, non estis ignari. Quod ego negotium non stultitia obcaecatus , sed verecundia deterritus, non recusavi. Neque enim unquam ullum periculum tantum putavi, quod subterfugere mallem, quam vestrae auctoritati obtemperare. Hoc aute in tempore res sese sic habet, ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature

Einesenorum in Syria ad Enphratem. IIanc regionem tera Ehaut Arahes. Arabum autem gens fuit in εθυη divisa , ipsi λας vocant. unde suos dru - tas vocarunt ρυ lurchos. Sicut etiam Saraceni sucis duces sic vocabant. ID. Q Sie Ferrarivs legendum stulabat probante Manutio. Vulg. consuetu

dinem s

128쪽

LIB. XV, EPIST. IIuctin has provincias miseritis, summum periculum sit, ne amittendae sint omnes hae provinciae, quibus vectigalia populi romani continentur. Quamobrem au-

. tem in hoc provinciali delectu spem habeatis aliquam. causa nulla est. Neque multi sunt; et diffugiunt, qui sunt, metu oblato. Et, quod genus hoc militum sit, iudicavit vir fortissimus M. Bibulus in Asia; qui,

quum vos ei permisissetis delectum habere, noluit. Nam sociorum auxilia, propter acerbitatem atque iniurias imperii nostri, aut ita imbecilla sunt, ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis, ut neque exspectandum ab iis, neque committendum iis quidquam esse videatur. Regis Deiotari et voluntatem, et copias, quantaecumque Sunt, y nostras esse duco. Cappadocia est inanis. Reliqui reges tyrannique, Deque opibus satis firmi, nec voluntate sunt. Mihi in hac paucitate militum animus certe non deerit: spero ne consilium quidem. Quid casu

rum sit, incertum est. Utinam saluti nostrae consulere possimus i dignitati certe consulemus.

Permisissetis Sic Ernest. ed. Rom. videlicet duae. LEM. aliisque veti. Vulgo Permisistis. Σὶ Vacua praesidio. Iu ea restiaci Fere cohortes triginta, legiones hat Ariobarzanes. M.

129쪽

EPISTOLARUM II.

Ser. in itinere ex castris ad Cybistra in Ciliciam medio Septi A. V. C. 7Oa. Aonit, audito Parthorum a entu, quid egerit mo tum proMincia, ε ciisque in side continendia: adiungit de rege Ariobarzane ab insidiis liserato. M. TVLLIVS M. F. CICERO PROCOS. COSS. PRAET. TRIBB. PL. SENAT. S. P. D.

S. V. V. B. E. E. Q. V. Quum prid ie kalend. sext.

in provinciam Venissem , neque maturius propter itinerum et navigationum dissicultatem venire potuissem; maxime convenire Ossicio meo, reique publicae eonducere puta Vi, Parare ea, quae ad exerCitum , quaeque ad rem militarem pertinerent. Quae quum essent

a me, cura magis et diligentia, quam sacultate ercopia, constituta, nuntiique et literae de bello a Pu this in provinciam Syriam illato, quotidie sere asterrentur; iter mihi faciendum per Lycaoniam, et per Isauros, et per Cappadociam arbitratus sum. Erat enim magna suspicio, Parthos, ' si ex Syria egredi,

atque irrumpere in meam provinciam Conarentur, iter eos per Cappadociam , quod ea maXime pateret, esse iacturos. Itaque cum e Xercitu per Cappadocia QPartem eam, quae cum Cilicia continens est, ite o

feci, castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad

montem Taurum, Iocavi: ut ArtuaSdes, rex Armenius, quocumque animo esset, Sciret, non procul a

Facultate et evis occulta reprehensio genatus quod Sibi proconsuli

minorem, quam Par esset, exercitum decrevifiliet.

nestius mouuit vel Parthi legendum. vel paulo post eos delendum esse. Mihi prior ratio praeplacuit. Artuasdes Curiis soror Pacoro , regis Parthorum filio, nupta erat ἔsilia vero Deiotari regis filio Ducta.

130쪽

LIB. XV, EPIST. 2

suis finibus exercitum populi romani esse; et Deiotarum , fidelissimum regem atque amicissimum reipublicae nostrae, maxime coniunCtum haberem, cuius et consilio et opibus adiuvari posset respublica. Quo quum in loco castra haberem, equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus, firmiores animos omnium saceret; et ego mature, quid ageretur in Syria, scire possem: tempus eius tridui, quod in his

custris morabar, in magno ossicio et necessario mihi Ponendum putavi. Quum enim vestra auctoritas intercessisset, ut ego regem Ariobarzanem, Eusebeti et Philoromaeum tuerer, eiusque regis Salutem, incolumitatem, regnumque defenderem; regi regnoquo praesidio essem; adiunxissetisque, Salutem eius regis, Populo, Senatuique magnae curae esse, quod nullo unquam de rege decretum esset a nostro ordine:

existimavi, me iudicium vestrum ad regem deserre debere, eique praesidium meum et fidem et diligentiam polliceri; ut, quum salus ipsius, incolumitas regni mihi commendata esset a vobis, diceret, si quid vellet. Quae quum essem in consilio meo cum rege loquutus, initio ille orationis suae vobis maximas,

ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit: quod ei Permagnum et perhonoriscum videbatur, S. P. Q. B.

tantae Curae esse salutem suam; meque tantam diligentiam adhibere, ut et mea fides et commendationis vestrae auctoritas perspici posset. Atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecu in loquutus est, ut nullas insidias neque vitae Suae, neque regno,

Euselera et Philoromaeum ) id est. In oonsilio meo γ Praesentibus qui

Piram ei amicum Romanis. Graeeia n maioris apud eum dignitalis erant. minibus ad latinam consuetudinem quaestore Mescinio, legatis quatuortia ductis. V . eae. MAN.

SEARCH

MENU NAVIGATION