De jurisprudentiæ Romanæ studio recte conformando; citiusq. ac facilius ... docendo, discendo, & exercendo item De toto hodierno jure christianoRomano ejusque libris & autoribus variis ... deque illorum inter se generum; quo ad probationis praerogati

발행: 1600년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류:

81쪽

nihil utilius, nihil potius, quam infinitatem ac

varietatem istam ad certa ac succincta rerum Capita pro tyronum captu revocare, latissime dispersa in unum cogere, ac sub unum quasi intuitu m referre,hoc est, generalem quandam,

succinctam, perspicuam,&methodicam Juris- prudentiae incipientibus subministrare. C Methodi autem virtutes eximiaeque laudes sunt, a notioribus ad ignotiora, a simplicibus lad composita, a generalibus ad specialia, accinrato antecedentium & consequentium ordine progredi, singula & universa artis theoremata suo quodque loco disponere,&arctissimo nexu ' ita inter se colligare, ut non secus atque annuli in catena inter se cohaereant: praeterea quod multiS convenit, generatim complecti; quod speciale, speciatim persequi: proinde nil tautologice reiterare ; ac summatim perspicuitati,

brevitati, ac facilitati studere. lSed hactenus de propaedeumatis illis: dei, lceps de cognoscendi & tractandi ratione: adein . que de ipsaJuris Romani arte commodius docenda &discenda. Haec variis quondam descripta libris, sed Triboniano ac sociis melius informata, Justin, ani tempore in scholis &in foro egregie florebat ac vigebat Sed aliquanto post neglecta jac ibat, donec Lotharius Saxo, Imperator, leges nianc. Iustinianeas situ & carie obsbietas, Aventino

teste,

82쪽

l RECTE INSTIT. DIA RIBE I. 63

teste, per Irnerium, vel potius I rnerum, qui 'diu Constantinopoli vixisset, consiliarium suum, recognovit, & in hoc occidentale Imperbum introduxit: quo ipso etiam tempore,vel circiter, Jus Pontificale compositum, ac Ius seu date adjectum suit: & ordinaria utriusqueJuris glossa postmodum adhibita; tandem & ordiis

nationes ac recessus Imperii, item communes opiniones & constetudines, Jureconsultorum con silia, & disputationes,curiarii praecipuarum decisiones&c.adjunctae; quorum omnium hodie partim in scholis, partim in soro habenda

est ratio. Quamobrem arsJuris Romani etiamnum hodie variis, imo etiam pluribus quam , l Iustiniani tempore libris ac partibus continetur. Ad illam Jutis artem, ad varia illa Juris volumina, omnia iperius tradita stubsidia& beneficia assidue & prudenter adhibere convenit: ut puta ingenium primo & industriam, itemque diligentiam & constantiam, tum in doctrina seu theoria,tum in praxi addiscenda: deinde humaniores artes ac linguas, praesertim Diale. lcticam,Rhetoricam,ac Philosophiam Practica, . itemq; historiam: tum rectam praeceptoru, d i finitionum,divisionu,itemq; methodi conso p mationem : denique methodicam omnium Juris librorum, tractatuum, titulorum & materiarum synopsin: dici enim non potest, quan

83쪽

gendum,& quantum facultatis ad promte recordandum allatura sit. ιVeruntamen ad illam Juris artem, ad varia et illa Juris volumina & membra praecipue & ante omnia ingenio opus est ac diligentia, diligen, tiaeque constantia;eaque tum praeceptoris tum discipuli: primo quoad theorian, deinde qum ad praxin. Ac praeceptore quidem seu interprete, tum viva&pronunciata, tum muta&scri pia voce docente Sed vivo ac fido inprimis prς- iceptore tyroni opus est: dc postea libris in tanta varietate sielectis ac methodicis. Etenim praeceptores vivi , ut ait Plato, dubitantibus com- lmodius respondent quam libri, & res intricatas magis perspicue explicant: idque in vasto il-

Io Jurisprudentiae studio inprimis obtinet Tyro itaque priusquam iudicium ibi Binat,

audire primum ac ducem interpretem que sequi debet: nec statim omnia in quςstionem vo- Care, ac nimium sapere videri velle. Fidi autem interpretis ossicium est, res & verba, leges & prς-cepta, ordinemque ac methodum , secundum illa,quae supra de his singulis exposita sunt,isterter & accurate conformare, usitata quippe, utilia, necessaria, homogenea& ad rem pertinentia proponere: inusitata, obsoleta, inutilia, siu- perflua, heterogenea& impertinentia, itemq; captios a praeter mittere: stylo familiari,plano,ac dilucido cuncta exponere: praecepta vera, uni vertalia,

. Duilige

84쪽

versalia, brevia, perspicua, homogenea & cujusque loci ac materiae propria tradere: desinitiones praesertim ac divisiones accurati stimas investigare. excplis commodis ili ustrare: methoodum accuratam monstrare & usurpare: definitionum, divisionum, & ipsitus quoque melli. Odi, rationem reddere, singulorum theorema. tum& materiarum principia & fontes ex Philosophia, ex humanioribus literis ac linguis, ex classicis authoribus,aperire, & quomodoJus inde profluat, ostendere, & historias interdum altius,si opus sit, repetere: item quae similia vel l in Graeca quonda,vel in alia repub fuerint, unde nimirum haec nostra, imitatione quadam ex-prussa sint, monstrare: denique methodi cohaerentiam & connexionem, & hujus connexio nis rationem ostendere confusionis etiam per plexitatem & tautologicam reiterationem evitare: meliores definitiones ac divisiones,meth. odumque accuratiorem, ubi Tribonianus aut alii seu antiquiores seu recentiores languestunt ac deficiunt, si fieri potest, inquirere,& ex Cujacio, me2mbecio, aliisve expromere: tandem vero etiam verba & apices verborum non anxie scrutari, sed breviteri exponerer verum autem . sensum legis veramque vim ac potestatem pra Cipue rimari & explanare, legesque benignius non autem rigidius interpretari, ac majorem, aequitatis, quam stricti Juris rationem ducere,

E iiij

85쪽

secundum l. 17. IS. 2ς.ssi de legib. l. so. Eder . Jur. l. s. C. de judiciis. Noverit etiam interpres circumspectus se ad captum discipulorum accommodarei: incipientis & longius progressi auditoris rationem habere: tyroni primum et menta proponere: eaque a plenioribus tractationibus, commentationibus, & disputationibus secernere: & prima elementa non nisi brevi commentario & tanquam paratillis e Plicare: tyrones variis & gravioribus quaestionibus non onerare: a Bariolo, Baldo,&simi. Iibus prolixioribus glossatoribus serio adhuc, liquantisper avocare. Noverit eos elementis perceptis ad lectionem privatam brevis alicujus commentarii commonefacere, & quomodo cum fructu legere possit, ostendere. Noverit etiam antinomias conciliare, acJus scriptum de certum ab eo, quod disputationibus Iureconsultorum controversum ac dubium fuerit, distinguere. Noverit insuper paulo ulterius progressos ad superiora & dissicilioraJuris capita, &ad disputationes, item ad collationes dc tanquam dicas sermocinationes de quaestionibus Juris familiares, tandemque ad exercitationes practicas provehere, exempla negociorum ac deliberationum politicarum proponere, locos

etiam communes indicare, eorumque recte&ordine colligendoru rationem ostendere, comsuetudines di opiniones communeS, atque Ο, servationes

86쪽

strvationes practicas annotare:&omnia sedulo

ad usium accommodare: nec tantum ad dispintationes , sed quandoque etiam ad declamationes Juridicarum quaestionum contrarias discipulos extimulare. Noverit denique distipulos in theoria & exercitatione scholastica confirmatos, ad politicas etiam & forenses tractati nes practicas tanqua e schola in forum educere, ut quasi serio nunc hoc nunc illud ageretur. quod aliquando serio in Repub. agendum aut gerendum est, agant & gerant: quales nimirum olim Rhetorum stliolae erant, quales Senecae,& Quintiliani,& aliorum declamationes erant. Fingatur ergo negocium, quale in senatu ali quando gerendum erit: esto negocium, quale in soror esto negocium, quale in alio Reipub.

statu & conditione occursurum putatur: mn-' trovcrsia seu causa deliberando, disputando, citando, com parendo, decernendo, dijudicando, exequendo, perpetuo Ordine & commentitio quati processu habeatur. Qualia nimirum Oalim adolestentum in scholis Persicis negociorum forensium ac politicorum praeludia Stanquam processus practici fuisse leguntur: ubii accusationes & judicia fiebant, deq; aliis etiami negociis disceptabatur. Unde nimirum Cyrus, cum aliquando tunicam brevioris pueri longiorem longiori puero, ac vicissim adjudicasset,

verberatus a priceptore legitur.Quod si horum

87쪽

Omnium scholae& exercitia, velut olim, sic eti, clamnum haberentur: quod si nunc etiam tanquam in foro, sic in scholae theatro processus&judicia docto aliquo praeside moderante instituerentur, agerent aut accusarent illi, defende. rent aut exciperent alteri, &sic ultro citroque contenderent, donec negocium totum expeditum foret,ac tum demum dδ tiores & praesides dijudicarent: dici non potest, quantum commodi & emolumenti ad Juris cognitionem, ac tandem suo tempore ad rem p. ipsam accessurum sit. Atque hactenus de fidi interpretis ossicio & docendi modo. Quod si de ordine librorum in tanta diversorum generum ac voluminum Juris varietate explicandorum quaeratur: a Jure Civili &Justinianeo quidem inchoandum : idque sumto ab Institutionibus initio: ac deinceps progressu per Pandectas, C dicem,Novellas facto. Cum his deindeJus Canonicum sedulo conferendum: ac paulatim glossae quoque utriusque istiusJuris delibandae fuerint: & Jus laudate postremo sere loco cognoucendum: cum id precedentium anomalias & exceptiones crebriores contineat. Reliqua Juris genera,ut puta communes doctorum opiniones & Regionum consiuetudines, JCx0 VI consilia& disputationes, curiarum decisiones Sc.interim obiter quandoque attingi. sed cum

ad ipsa negocia in soro, in curia,in senatu pau i 'latii

88쪽

Iatim tractanda accedendum est, propius ac di-l ligentius cognosti ac ponderari postiant. quorum omnium methodica quandam synopsin; si haberi possit,primo initio premittere contultissimum iret. Quibus omnibus si interpres aut Praeceptor scdefunctus fuerit: partibus sivis omnibus magna cum laude cumulatissime satisfecerit. Di icipulus vero ingratissimus &ignavissimus extiterit, si tam fidum duce, tam dexterum Mercurium, non sium ma cum industria ac diligetia secutus & obsecutus fuerit. Enimvero si is sese

Philosophicis istis& historicis principiis primu

omnium eleganter aut mediocriter saltem adl futurum Juris studium velut stupra dictum fuit praeparet: deinde sic preparatus&instructus

divae Themidos scholam, templum ac theatruingrediatur mox praeeutes fidos aliquos duces, Mercurios&interpretes diligeter sequatur; post-

modii ipse quoq; paulatim legat & meditetur:

tum exempla negociorum & aliarum rerum notet: interim etiam disputet ac declamitet, familiariter saepenumero cu aequalibus aut pro-

. vectioribus de studiis siuiscoserat,elegans etiam& accuratum Juris Lexicon semper in promptu habeat, atque, si usus tulerit, conssilat: tandem & practicos adhibeat, legat & audiat: praeludia quaedam judiciorum &consilioIum, processuum ac deliberationum luridicarum, do-

89쪽

cto aliquo Praeside moderante, instituat: & hic comprimis interim insignem aliquem ac prinstantem in RepubI virum politicum & practu cum assidue sequatur atque observet, & ab ejus latere, velut Cicero quoque monuit,non facile discedat: talis, inquam,discipulus, tanquam tuis dendo ad seria Reip negocia quim optime prς- parabitur, veramqueJurisperiti laudem, hon res, praemia, & dignitatem merebitur: qui&singulis,&universis, &privatim, & publice plurimum commodet: qui patriae, Reipubi & Ecelesiae salutem ac prosperitatem gnaviter proecuret: idque inprimis, si divinam a Deo ad omnia ista benedictionem ac successum assidue petat, & ad ej us gloriam

vincta reserat. T IIN I S.

90쪽

IURIS PRUDEN TIAE

ROMANAE STu DIO, ET

Qu AE IN SINGULIS EIus. materiispraecipue spectanda sint:

DIATRIBE GLTERA.

SEARCH

MENU NAVIGATION