Vita Joannis Mabillonii Presbyteri & Monachi Ordinis S. Benedicti, Congregationis Sancti Mauri, a Theodorico Ruinarto ejus socio olim Gallice scripta, nunc vero ab alio ejusdem Congragationis Monacho in Latinum sermonem translata, rerumque nova acces

발행: 1714년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Eius in ad- militatis exempla memoranda sese osse zzuiis. runt; & ea maxime , ex quibus qualem se in adversarios gesserit , plane edoc mur . Ex iis unum , qui per annos ali-

uot asperrimis in eum scriptis invectus

uerat, qua Osficiis, qua obsequiis, qua demum urbanitate , animique modeuia sibi ita demeruit, ut in se reversus temere in eum calamum strinxisse ultro professus sit . Ipse. vero injuriae immemor, memor clementiae, nullum exinde officii studiique genus ei non detulit: quin et iam calamum acuentem amicum a scribendo deterruit . Quid alterum mem

rem , qui cum ab suis ad adversarii par. tes descivisset ac beneficiorum prorsus immemorem non semel se ostendinet; ad se tamen hon voluntate , sed necessitate confugientem incredibili caritate excepit; hullamque, quo illum ab infelici casu eo

riperet , gratiam & autoritatem non adhibuit; subinde vero ereptum, rursusque beneficii immemorem non sesum non indigne tulit, sed pari quoque, quo antea, . studio complexus est. b. Haud absimili caritatis atque humi-ilitatis amore inflammatus ab iis veniam interdum regabat, quorum animos Vel

hac animi demissione demulcere , sibique demereri se posse arbitrabatur eo demum humilitatis quam Christianorum omni-- -um, maxime Vero Religiosorum tesseram

142쪽

appellabat studio tenebatur, ut ejusdem exercendae occasionem praetermitteret nullam . Noune, ajebat, aequum est, ut vel . interdum Vanitatem proteramus

nostram , qui tam saepe inaniter gloria. mur , nolaue immerentes licet supra modum extollimus 3 expedit rebus quando. que nos conflictari aure sis, ut vel ex iis infirmitatem experiamur nostram . Neque enim sumus alicujus apud Deum meriti , nisi eius causa , & amore adversa quaeque strenue sustineamus . Hunc deis missi animi sensum cuidam , cujus pietatem probe noverat, moerenti amico aliquando suggerebat, quem assctum sibi

crimen ab se amoliri vix patiebatur . Is quippe , reponebat Mabillonius , apud Deum meriti decerpit plurimum, qui vindicandae suae apud homines famae studi sus animum non intendit . Deinde . adis debat : Adversa quaeque aequo demiis que animo ferre manifestum divinae in nos benignitatis argumentum est, ac maximum 1ane quod in hac vita expectari queat laboris virtutisque praemium , in terris quidem parvi aut paene nihili aesti. matum , quippe . non, satis mortalium mentibus exploratum, sed in coelo , ubi vera selicitas est, pro merito aestimandum. Haec ut divina autoritate firmiora redderet , ac plane persuaderet, locum illum is indigitabat Euangelii Sancti Μarci , in i .. quo

143쪽

quo inter multa , eaque varia , quae Onania relinquentibus promittuntur etiam in hac vita praemiorum genera. persec tiones haud postremum locum obtinere

dicebat. αLv Haec de humilitate, cujus exercitio muQuam hin rum in modum oblectabatur , quamque binadi, veluti su amentum posuisse videbatur.

operibu tanta vis eruditionis , tantaeque animi dotes tuto insiderent , sentiebat Μabillonius . tumque potissimum dabat virtutis hujus specimina , cum opus aliquod publicae luci consignandum parabat. Tunc enimvero eruditos , quin & alios doeti i-

.. na licet inferiores viros consulere , e rumque parere consiliis non dedignabatur . maxime vero cum quidpiam aut vindicandum, aut impugnandum adgrediebatur e tum namque edenda diligentissime examinabat , diuque & accurate expendebat , ne quid aut veritati non consonum , aut contrarium caritati prin is .. serret. Tantum Praepositis deferebat suis obedientia. Mabillonius , Iutiat ut us umquam aut inconsultis, aut invitis emissum m lucem voluerit: immo vero ut ipsis inte dum morem gereret , non pauca , suo

licet iudicio Mud contemnenda , ultro suppresserit . Studia sua ut Praepositorum consiliis , atque ad Deum precibus dirigerentur , enixe humiliterque rogabat p. nec ullum umquam in se obis , nisi ML

144쪽

sus suscipiebat . adeo a Praepositorum duissimul oc imperio pendere unice cupiebat; praeviamque ac ducem amabat obedientiam . Porro ita debitae Praepositis tuis obedientiae dabat operam, ut longe majorem Ecclesiae, atque ab ea constitutis judicibus daret. Eam Μabillonius in cunctis suis operibus, ac praesertim in nupero ante obitum evulgato Annalium tomo palam fecit his verbis: Multa , inquit , mihi condanari , - qaidem reserabilia μα, nradia indulgeri isto, excepto si quid I bii scontra quempiam is cisse , maxime si quidvis tamilium contra debitam Casbolicae Eois,maxae Ecclesiae r erratiam Ues dodirinam mihi nee cogisami , Hemi excidisset . absit enim , ut ab hac negata veritatis , matre , in a- ,: Ecclesia umquam dissentiam ; coujMincio ae censWae , quaecumque baritenax feria

semper vixi, re coastanter aes, nete Deo eis

mori exopto. -

, Non prius quidquam operis solebat ad- 2.E :.hgtedi , quam Sanctissimo coram Sao mento ejusdem rite adornandi , at e absolvendi gratiam postulasset. Subinde vero primum operis solium , ceu laboris studiique primitias Christo nuncupaturus, reverenter super altare deferebat. In cella nihil nisi praemiisa , qua potissimum

nitebatur , Oratione inchoabat . noverat siqui

145쪽

siquidem vir religiosissimus, ab uno Deo

bonorum omnium fonte . cuncta proflue-m Vanasque , non tantum noxias. sine ipso sore, quae studiis comparantur, minrum omnium. etiam piaeclarissimarum

notitias . Ut debitae virtutibus gloriae se subduceret, eas humilitati tegendas committebat simul & servandas . caeteris testibus nemo major , seipso judice , n

mo . minor . quo sibi Vilior, eo. major erat ejus in Deum siducia , deque acceptis ab eo beneficiis intensior grati a-Futa lau- nimi sensus . Illud prae caeteris verebatur, ne vel minimam gloriae, quae . uni Deo tota debetur , particulam retineret

sibi: nihilque diligentius cavebat, quam ne oculis hominum quidquam objiceret, unde sanctitatis .colligeret opinionem , aut aliquo in pretio esila videretur: unde laudatores haud secus, atque insidiatores fugiebat. quo. ipse afflatus orat: spiritu humilitatis , eundem caeteris afflare studebat . Gratulare, ajebat aliquando cuidam juniori, sibique dudum carissimo sodali , qui primum suum opus non sine : qusuam eruditorum applausu In. lucem emiserat : gratulare Deo, qui, quo tibi animum adderet , studia tam benigne obsecundavit tua e at cave in primis, ne tibi, sed uni Deo totam probati omnibus operis gloriam tribuas . Et sane in-θlix , ac miserabilis plane Bret conditio

146쪽

IO. MABILLONII. lxs nostra , immo Justa nobis inureretur imgrati animi nota , si, quibus a supremo donorum omnium largitore Deo ornati sumus animi dotibus , ad vanam gloriam , nostrique jactantiam uteremur . Cum enim omne donum optimum , & μ. 3 8-

omne donum perfectum desursum sit descendens a patre luminum; coelo referenda esse noverat , quae de coelo essent; ει cujuscumque generis, sive innata, si,ve labore partari vel superioris supernaturalisque ordinis dona tantum pretii habere , quantam ex illis Ecclesia aedifica,tionem acciperet.

Ea animi modestia cum singulari pro M., fghi; pe eruditione conjuncta , omnium in se

convertebat oculos , omnium sibi deme- h. 'bIrebatur amorem, nedum existimationem,

Vixit summis sapientissimisque Principiis ei es. bus carus'; & quo plus cupiebat latere,

di nesciti in solitudine, eo, Deo sic dis

ponente frequentius ab iis adiri, atque ad ' audiendam sapientiam ejus desiderari videbatur . Ecquem , amabo, fugiat , qua in eum humanitate usus sit Serenissumus clarissimaeque mem. Burgundiae DuX, cum ab Eminentissimo Cardinali Estraeo invitatus, Sangermanense Coenobium ad

iit, Natale primogeniti sui Britanniae Principis . publicis in Ecclesia precibus solemnique pompa celebraturus λ quo il- tum loco haberet Dux quoque Aurelia-

147쪽

nensis non obscure signifieavit , cum in praedictuna Sangermanense Coenobium eXeeptus , mox latitantem ac de more Magnatum oculos fugientem Μabillonium inquisivit cui tum ipse , in medium prinliens , Miror, inquit, Serenissisune Princeps , quod mei meminisse digneris . nec enim ra sum, qui tantum ii noris merear. Cui tum Princeps: Absit, ut tanti, mihique dudum amicissimi viri

memoria animo umquam excidat meo .

Quo dicto , ut suam in eum existimati nem palam ostenderet , praeclara illius merita suis coram aulicis laudibus pros qui non est gravatus . Infinitus prope sim , si prosequar quantam apud Regni primarios, doctrina perinde ac dignitate conspicuos viros adeptus sit virtutis juxta, ac eruditionis famam , quantum apud Omnes nominis pondus , quantam ubique laudem oc autoritatem . Verum s-lant . premere non licet quanti illum

multis in locis secerit , qui totius Ecclesiae elavum sapientissime tenet, Clem.XI: Id certe in primis testatus est ii cum ad supremum honoris gloriaeque fastigium ipse unus, gratulantibus ac plaudentibus cunctis, ingemiscens & in lachrymas pene ad morbum usque effusus, alumptus, multorumque Summorum Pontificum v stigiis, insistens , 'aureos plane Bernardi commentarios God Hione,i Eugenio

148쪽

Tertio filio quondam suo inscriptos, quibus ipse in traetandis continuis , iisque

gravissimis totius Ecclesiae negotiis uteretur, separatim ab eo nova luce , novaque forma donatos voluit . Quo porro plausu elegantiorem sibique nuncupatam opusculi hujus editionem excederit dudum laudatus , nec umquam sine laude nominandus Pontifex , luculenter aperiunt directae ad Praepositum nostrum Generalem D. Claudium Boitard , Pontificiae litterae , dignae plane quae hic omnium oculis subjiciantur . , Dilecte Fili Salutem.

Ornamemum profecto fetidare accessit mr tigationis oscio ob exaltationem vostram ad Apostolica Solium filiali reverentia a te B bis exbliso , ex opusculo D. Ber Mi De Consideratione , quod elegantioribus opis a per edi, ac nostro nomini inscriptam iso Linus S Coaegregationis , cui proceris uomi. are , ad nos deferri curasti. Cum enim probe teneamus quam salutare supremis Ecclesiae Rectoribus argument- in eo proponaetur; cupiamus sane preesare Praedecessorum nostrorum exemplo pari spe sturus , ea inde attingerν monita , qua auctor sanctitate aeque ac doctriana celebris e Sal toris fontibus Musa , is electam ejusdem vineam mellis o derivatas eruisquis m ainem supra modum accidisse his hujusmodi 'diosae erga nos volunaetis specimen explicare rei a peroptamus: ac Pri

summi Pontificis in Mabilis

lonium existimatio. Littera Pontifici

149쪽

LVII Epistola

de cultu banctam.

inde pateratae nostrae caritatis documenta η quam deerunt tibi ac moerse Cingregationi,

iisque potissimum qui in recensendis Ecclesiae Patrum operibus, pio ac laudabili instituto --dienus Iaborarunt , S adhuc indesinenter Imborant e quibus omnibus-H Iis . UMLcam benedictionem peramanter impertimur . Datum 8. Martii i

mo Μabillonium loco haberet lauda- tus Pontifex, haud ita post luculenter testatus est . Enimvero ut erat inbillonius religione & eruditione perinde conspi, Cuus , immodicos quosdam honores inique ferens 1, qui in nonnullis Galliarum iocis praeter sapientissimas a Summis Pontificibus praescriptas regulas , quibusdam Sanctorum ignotorum , seu ut vocant baptizatorum reliquiis Roma advectis im-

endebantur , de hujusmodi cultu mode-

e disseruit, ut abusum illum evellere , medicamque ei manum admovere satagerent custodes religionis Praesules . R gatus igitur sententiam aperire suam de duorum tumulorum inscriptionibus, quarum altera in agro Vesontionetis , altera apud Ambianos nuper reperta fuerat, de corporibus in iis inventis , essentne

Christianorum , an paganorum ἶ Et si quidem Christianorum , an Sanctorum dicenda essent, . illisque cultus impendi posset, qualis corporibus Sanctorum Roma advectis haberi solet λ an veri prae-

150쪽

lo. MABILLONI 1. I terea Martyres habendi essent illi sive a. nonymi, sive obseuri nominis , quorumco in coemeteriis eruuntur λ quibus indiciis eorum Sanctitas, & Martyrium discerni possent λ quo denique cultus gς-nere Sancti illi incogniti essent honorandi λ Rogantis voto ut secoret satis, eosque revinceret haereticos , qui Ecclesiam ea de re velut superstitiosi cultus ream traducunt, quasi Sanctos personatos fidelibus colendos exponat, epistolam sub nomine Eusebii Romam ad Theophilum Gaia

μω de cuisu Sancto minor ram scripsit , ea sane styli moderatione , ea erga sacras reliquias reverentia, emini demum quo

fervebat religionis studio, ut eam una cum eruditis Catholicis quam plurimi Galliarum Praesules adprobatione eXceis perint ; ex iisque nonnulli ad praestriaptum ejus Sanctorum ignotorum culis tum in sua ditione exactum voluerint. hinc non semeI variis in regionibus , variisque linguis recusa legitur.

Probatum pene omnibus, cordatis maxime viris inbillonii opusculum, moia displicet

te quidem exiguum, sed argumenti praestantia conspicuum , nonnullis displicuit. quodam zelo ductis, aut alia, quam hic aperire parum interest, ratione impulsis. unde aegre ferentes severiores Mabillonii regulas, mox alii asperrimis in eum si bellis invehuntur, quos vix quidem le-

SEARCH

MENU NAVIGATION