Vita Joannis Mabillonii Presbyteri & Monachi Ordinis S. Benedicti, Congregationis Sancti Mauri, a Theodorico Ruinarto ejus socio olim Gallice scripta, nunc vero ab alio ejusdem Congragationis Monacho in Latinum sermonem translata, rerumque nova acces

발행: 1714년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

LXVII

Laudis Impatiens seipsi In deprimit.

LXVIII

Variis licet morbiv

petendi consilii causa ad eum directas , brevitatis studio tacitus praetermitto. Quis vero nesciat non in Galliis modo , ubi a Supremo Senatu permissa non semel ejus judicio est magnorum negotiorum cognitio , quae a veterum instrumentorum x gnitione pendebat; sed apud alias quoque nationes, commissa gravissimarum causarum examina , diremptas demum ejus judicii autoritate lites y eam apud omnes adeptus erat integritatis ac sagacitatis opinionem .

Tantis licet honoribus insignitus -- billonius, haud inde tamen arrogantior, quin humilior potius longe videbatur .unus doctrinae suae comparatique apud omnes nominis plane nescius, virtutes, scripta, eruditionem , praeclara denique merita extollentibus , una sui despicientia re n-debat : utque majores inde laudes fugeret , laudis se ipse satis cupidum dictitabat . Paranti plura dicere , haec reponebat : Equidem illas , quas mihi occinitis virtutes , nescio ; at peccata mea novi; quis aut qualis sim , Supremus morta

lium omnium Arbiter judicabit; ipse spes

una , ac tota fiducia mea .' rogate itaque ut talem me Deus efficiat. qualem me vos existimatis : eaque ratione sermonem alio sensim Vertebat.

Mabillonii vires paullatim frangebant, morbosque interdum generabant mole- 1tiss-

172쪽

stissimos cum ejus ingenii vis acerrima, , tum severioris observantia disciplinae , ardoique pietatis , tum piae in . sei um Lit, crudelitas, studiorum denique assidua contentio . Enimvero , ut supra memoravi,

acersissimo capitis dolore laboranti ape 4 ta est , quae deinde non sine discrimine obducta , temporum arteria: quo in sta tu integrum fere menserti ceu immotus Permans t. gravissimo dein pectoris mombo ad vocis usque defectionem per annos Iicet aliquot exagitatus , haud solita tamen studia intermisit, ut abunde docent edita ejus per id temporis opera. Interim quo laboranti levamen afferretur , nulla a Praepositis non excogitata , nulla non experta remedia sunt . Eam ob rem semel & iterum ad aquas Boris

bonias missus , quae non tam recuperandae saluti, quana eXercendae patienim , moribusque probandis contulerunt . Factus aetate provectior , plauritide febribusque interdum' molestissimis non sine discrimine cruciabatur ψ hiberna potissimum tempestate os asperrima se quibus inter studendum corripiebatur , stigora. huic incommodo consuItum voluere Praepositi, concessa ei extra dormitorium cella camino ad ignem instructa ; qua interdiu dumtaxat utens . noctu regularis

observantiae studio, ad sblitam dormitorii cellam se se recipicbat. Sub vitae exi-Κ tum,

173쪽

LXIX

piiseulside Μorte Christia.

r Iz UITA tum , vehementi adeo cordis agitatione vexabatur , ut animo interdum ac voce pene deficeret . Morbos porro illos tametsi acerbissimos pro viribus telare , non tantum mira animi patientia ferre studebat . cum Vero concUtum animo dolorem continere non potiet, haud inde tamen animo fractus; quin divinae potius voluntati se totum committens , incerentium ipse recreabat sodalium animos. His animi corporisque molestiis a Deo se misericorditer probatum, atque ad moristis memoriam revocatum Gistimans , suis turae desiderio vitae, praesentis fastidio tenebat aspernabatur terrena omnia . Cur mortem procrastinare desideramus, qui mori aliquando cNimur ζ Si aliquando, inquiebat cum Possidio, quare non mo

do λ certus atque a Sanctissimo Lesistatore Benedicto edoctus, quod Christianus

quilibet praesertim vero Μonachus m temoculis tabere debeat , haec in familiari congressu verba Christi frequens usurpabatinicite p rati , quia qua b a non putatis , Filius bomisis veniet . Conemur igitur , Fratres, pro Viribus, ne mors nos aut imparatos , aut , quod absit , a Deo a. verios excipiat. inde mortis , qua nihil ad recte vivendum opportunius est, frequens memoria , familiaris ipsi ut ita di. cam consuetudo . Suos ea de re animi sensus in edito de Morte Chrisiana opus-ι culo

174쪽

IΟ. MABILLONII. 1 spculo , luculentius ipse aperuit, quam ut hoc loco fusiori sermone explicari debeant . in eo namque virorum illustrium

mortes cum suae, tum aliorum eXcitandae pietati accommodatas , in unum accurate collegerat: Veritus autem ne multa,

quae circumferebantur opusculi hujus inanu eXarata exemplaria , se inconsulto , aut furtim luci publieae traderentur, sua. dentibus viris pietate conspicuis ann. I7 2. typis mandari curavit; editumque Sereis nissimae Majoris Britanniae Reginae nuncupavit , eX cujus nuncupatoria Epistola

de Regis Iacobi II. qui non it pridem

opinione Sanctitatis obierat , pretiosa morte differendi argumentum arripuit. Ex assidua mortis memoria , & pro seipso ne imparatus eXciperetur , Vigilan νε secti tia, mirum in modum crescebat in dies Nabillonii pietas ; cui fovendae non parum conferebant Sacrarum litterarum ac Sanctorum Ecclesiae Patrum studia : ex quibus nonnulla studiose selecta loca partim memoriter tenebat, partim ad 1uum , & aliorum quoque usum scite collegerat: in primis vero sub vitae finem eas eXcerpserat, conscripseratque Sacrarum Paginarum sententias , quae juvandis ad pietatem & patientiam aegris , mortique jam proximis, opportuniora Videbantur. Prae caeteris porro moverat illum locus ille Bernardi, in quo tres assignan in

175쪽

Tres per sectionis gradu a

xs VITA 'gnantur persectionis gradus: quorum prioris est ut quis se tamquam advenam &peregrinum existimans a praesenti saec lo nequam immaculatum se custodiat, anhelet ad coelestem patriam ad eamque jugiter animum intendat. Secundus, ut sit mundo mortuus ac crucifiXus , eis jusque vitam cum Christo absconditae iis Deo. adeo ut cum Apostolo dicere jure valeat, Uiso ego , jam non ego , vivit vero in me Christin ; perinde . ac si diceret , Ad alia quidem mortuus sum , non sentio, .non attentio, non curo ; fi qua vero sunt Cbristi, baee me viventem reperiunt S paratum e nam si uasti aliud possum , saltem sentio. Placent quae ad ejus honorem fieri video , displicent , nec parum , quae secus fiunt . Magnus equidem his est perfe)bonis gradus , at longe malo sublimiorque videtur . quσ quis mundo cruci si xus cum Apostolo aeon nisi in cruce , vel de cruce Domini gloriatW : cui omnia crux sunt, quae mandus consectari suet , delectatio carinis . hω es , diuitiae , vanae hominum Iam

des : quae vero mundus crucem reputat , λlis asaeus es , illis ad ret , illa toto complectitur mentis a e tu . Sublimem hunc persectionis gradum pia atque continualui discruciandi consuetudine assecutum se fuisse , vel in ultimo vitae morbo abunde significavit Mabillonius. Ne sensibus, verbis, aut actibus men-

176쪽

IO. MABILLONII. 133 rem vel leviter macularet suam , numis vitae ν--

quam non animo Vsgilabat. Si qua vero' in re se offendisse in multis enim offendimus omnes) arbitrabatur, culpam mox suam non solitis modo, sed asperioribus quoque religionis austeritatibus diluere satagebat . publica , quae in pervigiliis s lemniorum anni festivitatum sodalibus nostris permitti interdum solent humilitatis ac poenitentiae opera , haud dedignabatur o immo quamvis ob affectam

ac omnino venerandam aetatem ab iis foret prorsus immunis , tyronum tamen fervorem superare , nedum adaequare Videbatur . edoctus scilicet poenitentia &humilitate totam praesertim stare vitam monasticam, mira sagacitate , deprimendi , suique discruciandi vias omnes rima

batur . IEo ductus poenitentiae studio, quaecumque sive ob affectam valetudinem , ac exantlatos labores, sive ob egregia in Congregationem merita sibi a Praepositis offerebantur levamina corporis, pro Viribus abnuebat; nec nisi jussus modicuna vini multa aqua temperati matutinis his. ris sibi indulgebat. Diebus jejunio sacris,

in refectione serotina nonnullos interdum fructus , aliis vero diebus , ovum iunum

quo tamen ipso aliquando abstinebat non sine aliquo sui pudore adhibebat; ve-

177쪽

xs6 VITA ritus ne hac exigua licet atque a Praepolitis concessa indulgentia , sodales illi offenderentur , qui omnem disciplinae rigorem aequo animo sustinebant; mue

animi molestia , suique , ut jam dixi , pudore indulta tibi solatia condire stud

bata

LXXII Tuendae potissimum regularis discipli-isiui nae perquam studiosus , ea haud aequo a-ἔπα ferebat, quae vel minimum eidem

relaxandae conserre poterant, unde quamvis in monasteriis a censoris partibus agendis plurimum abhorreret; si qua tamen aut a religiosa simplicitate , aut avita Patrum nostrorum disciplina abhorrentia cerneret , mox palam qua verbis , qua exemplis , qua suis denique ad Praepositos , ut gliscenti malo manum adhiberent medicam , salutaribus monitis , . reprehendebat . Tutandis religiosis Congregationibus sic necessariam ducebat ex actam regularis disciplinae observantiam, iit, vel levissimam ejusdem jacturam molestissime serret. Siquidem noverat Virr ligiosissimus, levissimis relaxamentis , Penitus, nec semel olim corruisse monasticum ordinem : futuramque timens creditae sibi a majoribus disciplinae jacturam, nullam'inon sollicitudinem adhibebat , quo illam tot laboribus insti tutam , tot Promotam exemplis, tot curis conservatam, posteris ipse integram transmitteret.

178쪽

luit haud incelebris Scriptor, quibus gradibus , ac vitiis paullatim labi ac deficere coeperit disciplina regularis , quibusque posthac remediis instaurata sit, in Secundo Annalium tomo luculenter juxta ac eleganter exponit Mabillonius . Id, in- am Lquit, universm asserere licet, solitudinis , oesilenisi studio , par omia N pauperratis aismoe e , modestia in vestibus S aedificiis is mbedientia S obseqκendi alaeritare , malua in fratres S in exteros emitate , osciorum diis

vinιrum jugi observantia, simplicitate deniqueo humilitate Christiana fundatum esse Bene, HEIinum institutum : a quibus ubi discessum

est, vitia omnia in monasteria imamgrarunt ,

quae non p.sunt nisi primigeniis illis tartutibuso institutis emendari atque resecreri: sed qua

ia cum disseestate Hyat, frequenti experienis ita discimus . Unde terribile j-isi meos maianet , quorum culpa veI incuria ejusmodi mo rum prolapsiones in Monasterium inυectae fuerint ; quae cuja ποη tantum ad rectoeres spe Hat , sed etiam ad privatos quosque Mona-cbos , qui violandae regularis disciplinae pra-- suo exemplo aliis audiores se fcccri' - . Luxui Ut porro tam exitiali disciplinae detri- T ictavimento in posterum occurri posset, tractatum data opera edidit , quo Monachos ad obser- ad regularis observantiam disciplinae ex ribri solum ossicio teneri demonstravit; eorumque refellit opinionem , qui vota dumtaXat Iua tandit.

179쪽

r18 VITA servare contenti , caeterfl conamunis ac

regularis vitae ossicia pro arbitrio obire se aut negligere posse temere sibi in animum inducunt . Quod quam cum a Divinae legis, tum Sanctorum Patrum sententiis , ac a n0stri quoque Legislatoris Benediisti spiritu sit alienum nemo

non videt. unde nihil ex iis negligendum putabat , quae ad tutandam visciplinam , aut praecavendam morum pr lapsionem juvare poterant. Quam VoUerat , vitae persectionis percupidus , modo fugandis vitiis , modo sodalium, quos se autumabat longe religiosiores , aemulandis virtutibus mira sedulitate animum intendebat : cumque promovendis ad pem

sectionem animis non parum conferre pu- domestica exempla quaecumque ae- utilitas. vo suo νiderat, aut ab aliis audierat, non

sine quodam suavitatis sensu in familiari colloquio memorabat traditasque a priamis Congregationis nostrae Parentibus vitae rationes, pia illorum gesta, studia disciplinae , egrUia demum virtutum spocimina libentissime auscultabat. hinc merito dolens , quod Majores nostri de Monachorum instituendis moribus , quam de scribendis illorum actis multo sollicitioreS, quamplurima ad pietatem atque posterorum aedificationem utilia gesta silentio obvolvissent, ut ea in posterum accuratius collecta scriptis consignarentur

180쪽

IO. MABILLONII. Issautor fuit : primusque duorum , quorum eXi mias virtutes noverat impenseque

colebar animi dotes, Praepositorum Generalium , Bernardi Audeberti, ac vincentii Marssilii praeclare gesta posteritati

commendavit.

. Instituti licet nostri regulas Omnes sum- Lxxivma servaret cura ; impensius aliquanto O1tudium conserebat in minimas , quippe nimarum

neglectui propiores, non sua quidem n tura , sed hominum Vitio , quorum inminutis vulgo rebus caligat acies , diligentia languescit. perinde singulas cust

diebat ac venerabatur ut sacras reliquias, quarum vel minimae particulae auro &argento exornantur . nihil ipsi non magnum S altum , quantumvis exiguum& abjectum , quo Divinae fieret gratior Majestati ; cui placendi ardebat incredibili desiderio . Ex tanto hoc Mabillonii

in regulas etiam minutissimas studio facile quivis colligat, quo ipse moerore assiciebatur , cum vel levissimam sua se incuria remittendae disciplinae praebuisse occasionem in animum sibi inducebat . tum enimvero nulla non poenitentia , ac pia in seipsum crudelitate hanc formidatae magis, quam commissae culpae labem diluere , ac violatam forte disciplinam farcire curabat . Hujus rei vel unum hic exemplum proferre juvat. Rogatus aliquando a quodam juvene

SEARCH

MENU NAVIGATION