Franc. Josephi Desbillons ... Fabulae Aesopiae, curis posterioribus, omnes fere, emendatae accesserunt plus quam 170 novae; tum etiam observationes, grammaticae praesertim, complures, et index copiosus ... Volumen 1. 2.

발행: 1768년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 시학

41쪽

P R IM AE EDITIONIS Qui senarii adeo parum sunt a familiari, solutoque sermone diversi, ut pro illo habiti spem a librariis fuerint, atque in vetusto Fabularum Phaedri codice manu scripto Remensi ordinibus literarum plenis, sine ulla ipsorum distinctione,

sint exarati. Secundo, idem Gulielmus Hermanus fabulas alias quadraginta quatuor, quae in eodem libro reperiuntur, vertisse se dicit ex oratione ligata in solutam. Tertio denique Fabulae ibidem permultae, cum ab hocce, tum ab aliis interpretibus , ex oratione Graecatanslatae frustra nobis memorantur, cum nul-Ias inter graecas, quae quidem EXtent, compareant: immo vero non paucas earumdem

fuisse desumptas e Phaedro quivis plane intelligat.

Postest vero quam varia Scriptorum veterum fragmenta invenimus, quae, tametsi ad senariorum leges opella nostra revocari minus, quam sponte sua recurrere Viderentur, tamen

prosa oratione scripta primum quin fuissent dubitare nobis , propter perpetuam Criticorum auctoritatem, haud liceret; abjiciendam esse suspicionem nostram , removendamque

censuimus. Tantum judicavimus, si daremus

42쪽

PRAEFATIO.43 specimen aliquod industriae nostrae in ejusmodi monumentis , sive vertendis, sive rellituendis, Lectori non injucundum fore. Hoc ergo sub ipsum Praelationis hujus nostrae finem praestabimus : cumque olim Marquai duS GudiuS, vir magnae apud literatores auectoritatis, Fabulas quinque o codicibus manu scriptis erutaS, numerisque pristinis, ut ipse credidit, a se restitutas, pro Phaedriis venditarit, eoque demum profecerit, ut Hoogstratanus, aliique satis multi adscribere eas Phaedro non dubita- Verint ; operae hujus exemplum pariter exhi

Iusta quoque & honesta causa videtur esse confitendi, Fabulas, de Rustico Providentiam Divinam emendare cogitante , de Lepore &Τestudine, de Agricola &ejus filiis, de Cervo&Vite, acceptas reserendas esse Gabrieli Jaio, Societatis Jesu sacerdoti. Illas enim oratione, quanquam soluta , tamen optimis senariis proxima, perscriptas invenimus: ita ut, in iis calligandis , & ad metricaS leges componendis , perparvum sit, quiqquid opellae coli

cavimus.

43쪽

ε PRIMAE EDITIONIS Ab argumentis , quae perpolivit Phaedrus,

manum prudenter abstinuimus: quibus autem concinnandis, eXimius Fabularum gallicarum artifex , Joannes Fontana miram suam, ViX-que ulli deinde homini imitabilem artem adhibuisset , eadem , si arriderent nobis , non praetermittere debuimus. Quippe diversa, qua utimur, linguae ratio diversum etiam postulat narrandi ac disserendi genus : PhaedruSque,& Fontana , quamvis in arte scribendi Fabulas ambo pariter excelluerint , abiere tamen

in scribendo valde diversi. Nos quidem elegantiam primi simplicem imitari , quantum

potuimus, conati; alterius facetam, ingeniosamque urbanitatem effingere vix aliquando tentavimus. Fabulam tamen ejus de Rustico Mortem invocante, studiosδ curavimus reddere : sed pono subjunximus idem argumentum, simpliciter, magisque, ni fallor, ad ingenium linguae latinae accommodath expositum. Ac si qua nos , ut in Fabulis de Lupo paenitente , de Lupo natum erudiente , de Malis aureis , atque in aliis forto plurimis , a via Veterum pervulgata discellimus,

id omne rogo ut mihi, aut malis exem-

44쪽

donetur.

Adornandis Fabulis nostris adhibuimus, duce Phaedro, senarios illos, veteribus quibusque poetis latinis familiarissimos, neque prius esse in honore desitos, quam clim Latinitas formam induere paulo deteriorem coepit. Hi quidemiambum in sede tantum ultima necessario postulant: at iidem verborum suavem delectum,& quasi concentum; at faciΙitatem orationis quandam delicatam volunt: quae dotes ambae poesim narrationis ingenuae, simplicisque propriam sero omnem concludunt; & industriam si minus diligentem, quam accurata iambicorum gravitas, demonstrant; laudem tamen haud multo minorem habent; amabutiorem certδ suam ipsam artis mediocritatem efficiunt. Iaemulati ergo sumus doctam Phaedri negligentiam: obscuram vero quorumdam hominum diligentiam contempsinus, qui, cum hunc poetam liberiorem in servandis metri legibus ac prope dissolutum fuisse contendunt, culpant prosecto id quod ignorant.

45쪽

46 PRIMAE EDITIONIS MAR cI TERENTII VARRONIS Fragmenta de conviviis ex A. Gellii lib. I. Cap. XXII. & lib. Xlli. Cap. XI. Lepidi seimus liber est M. Varronis ex selyris Menippaeis, qui inscribitur: Nescis quid vesper serus vehat: in quo disserit de arto concisarum numero, deque ipsius convivii habitu, cux tuque. Dicit autem convii arum numerum incipere oportere a Gratiarum numero , S progredi ad Musarum . . . . multOS, inquit, elle non

convenit, quod turba plerumque est turbulenta. Et Romae, inquit, constat', sed S AEusnis nusquam aut cubui. Ipsum deinde convivium constat, inquit, ex rebus quatuor; &tum denique omnibus suis numeris absolutum est: si belli homunculi collecti sunt, si lectus locus, si tempuS lectum, si apparatus non

neglettus. Nec loquaceS autem, inquit, convivas, nec mutoS legere Oportet: quia eloquentia in foro, & apud subsellia; silentium

vero non in convivio, sed in cubiculo esse debet. Sermones igitur id temporis habendos censet, non super rebus anxiis, aut tortuosis; sed

46쪽

ρRAEFATIO. 47jucundos, atque ivxitabiles; S cum quadam lia Iecebra , S Coluptate utiles; ex quibus ingenium no Irum senu sius sat, S amoenius. Quod profecto, inquit, eveniet, si de id genus rebus

ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in sero, atque in negotiis agendis loqui non est otium. Dominum autem, inquit, convivii esse oportet non tam lautum, quam sine sordibus. Et in convivio legi non omnia debent, sed ea potissumsim, quae simul sint βιωσδε,1 3, & delectent potius; ut id quoque videatur non defuisse magis, quam superfuisse . . . . bellaria, inquit, ea maximδ sunt mellita, quae mellita non

sunt: Πεμ μασιν a enim cum rei ει societas in

sida.

LAUDANDA 3 certe convivarum paucitas: M A Gratiarum numero eorum convenit ,, Incipere numerum, & ad Musarum progredi. is Non esse multos convenit; quod turba sit Plerumque turbulenta. ia Romae antiquitus se Conviva stabat, aut sedebat: nunC cubati,, Ipsumque deinde quatuor convivium

et Utilia vitae. a Placentis cum concoctione. a Quae uncinis includiautur, mentem Varriam1 exprimunt, non verba ipsa repraesentant.

47쪽

48 PRIMAE EDITIONIS

Ex rebus constat; & suis tunc omnibus Demum absolutum numeris est: homunculi Si sunt collecti belli; si lectus locus; Si lectum tempus; apparatus denique Si non neglectus Convivas nec loquaces autem oporteat, Nec mutos legere: quia eloquentia in soro, Et apud subsellia: nec vero in convivio, Sed in cubiculo debet esse silentium. - Ιgitur habendi non erunt, id temporis, o Sermones serit, anxiis rebus super, si Aut tortuosis; sed blande invitabiles, o Hilares cum fructu, cum voluptate utiles, o Quis nostrum fiat ingenium venustius. is Quod sane eveniet, si de rebus, id genus, Communem vitae ad usum pertinentibus Confabulemur, de quibus loqui in foro, Et agendis in negotiis , non otium est. Dominum autem convivii Non tam esse oportet lautum, quam sine sordibus, Neque omnia debent in convivio legi:

Sed ea potissimum , quae sint βια φελῆ - , Simul & delectent potos: & id ipsum quoque, Ut non superfuisse videatur magis, Quam defuisse Bellaria autem quod spectat, ea maxime

4 Verba graeea in Satyris Varro saepe usurpavit. Djuitiaco by Corale

48쪽

Τibi sint mellita; si quae non mellita sunt: πεμμeσιν enim cum πήψει insida societas.

FABULA

Aliquanti dantes auxilium hostibus suis per uni. Homo, Secure facta, ab arboribus postulat manubrium ut darent de ligno quod esset smmum. Omnes olea strum jusserunt dare. Accepit homo Manubrium. ita Secure robora coe pit decidere. Magna truncabat, S eligebat. Sic quercus fraxino dixisse fertur: digne S b n8 patimur, quia Manubria dedimus. Hanc fabulam in veteri manuscripto Divionensi Gudius reperit, Phaedro adscripsit; &sic restituit: Homo re Arbores.

AuxILTA qui dat hostibus suis, perit. Secure lacta, ab Arboribus homo postulat, Manubrium ut darent de ligno, quod soret Firmum: jusserunt omnes oleastrum dari: Accepit ille; & oblatum Manubrium Aptans Securi magna caedit robora:

49쪽

PRIMAE EDITIONIS

Et eligebat Arbores: tunc fraxino Dixisse sertur quercus: merito serreas Patimur bipennes, quia dedimus manubria.

Sequentes sabulas selegimus ex illis latinis, quas excudit olim Robertus Stephanus. Eas autem, quasi suis a nobis restitutas numeriS. non venditabimus: sed, quam laci se senariorum legibus constringi potuerint, Ostendemus.

Fab. n. pag. IOI, IOa. incerto interprete. CABIE LUS.

Cum primum visa es Camelus , homines perferriti , S magnituainem admirati, fugiebant. Ubi seia procedente tempore cognoverunt ipsus mansuetudinem, confisi sunt eis usique, ut ad eam accederent. At intellecto paulo post belluae non inesse bilem, eis contemptus iere, ut m frena ei imponerent, o pueris agendam traderent.

CAΜκLUs 5 visa cum primum est, perterriti, Paresquo & iram, & magnitudinem rati, Fugiebant homines. Procedente tempore Ubi cognoverunt ejus mansuetudinem,

50쪽

PRAEFATIO.

STConsisi sunt eo usque , ut ad eam accederent. At hoc demum intellecto, nullam belluae inesse bilem, sic eam contemptui Iabuere, ut etiam frenos ipsi imponerent, Et circum agendam pueris traderent suis. Fab. IOI. pag. Ioue. incerto interprete. GALLINA AURI PARA.

GaIlinam quis habens ova aurea pariensem, xatus intra ipsam auri magsam inesse, occisam aliis Gallinis similem reperit.

Gallinam habebat ova parientem aurea Aliquis, inesse huic intra auri massam ratus, Caedit; aliisque Gallinis similem invenit. c Fab. 17. pag. r . . Hadriano Bariando interprete DE OPILIONE ET AGRICOLIS.

Puer editiore pratula oves pascebat ; atquarer iocum terqud quaterqu8 Iupum adesse clamia fans , Agricolas undiqu8 excietat. Illi saepius eIusti, serio auxilium imploranti dum non subc niunt, funt oves praeda lupo.d a

SEARCH

MENU NAVIGATION