D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

instituit, bestorem rei alienae sin autem non offendit te, cur offendis sinutrumque, cur ita agis, ut palam testatum facias te non salutem, sed peraiciem: non honorem, sed ignominiam, id est, non ex charitate, sed ex perturbatione animia charitate alienissima euersionem illius expeteret Interea vero, ut de tertio capite adiiciam paucula, quis ferat dum populus ita appellatur, silere bonos, qui iusta scientia, inperturbato animo, donssque conuenientibus instructi, aut iudices a Deo sunt istarum rerum instituti, aut 1 te adhiberi possunt. Haec illa est Christiana ratio, ad quam nos omnes oportet remis velfsque quod aiunt contendere, non autem ordinem diuinum, humanum eadem opera conturbare. Aut ordinaria insistenda via, aut extraordinem arbitraria degenda non pro imperio praescribenda a contendenti(f. ias)bus: quod est iniquissimum. Atque hanc quidem et istae eo indigniorem esse apud omnes constat, quo scripta reuera longius 1 pietate, veritate QCharitate absunt. Sed tamen ne eos quidem ipsos qui tuentur veritatem, peccare velim fiducia Causae suae, si eam agere, ut in eadem peccata imprudenter ruant quae in aliis reprehendimi. Multa enim interdum ad defensionem veritatis humanitus possunt nobis excidere, quae praestaret inhiberi. Saepe fit, ut res praeter veritatem, praeternecessitatem, praeter officium ab iis effundantur qui propugnant veritatem. Ignoscat nobis gratioso Dominus, qui in multis offendimus omnes Iacob. a. a. sed tamen certissimum illud est fieri non raro ut plus noceatur veritate, cum ista vitia in causa eius a nobis adsperguntur, quam accedat adiumenti non quod res ipsa interdum tanti sit momenti, sed quia tanti est quanti legentes esse voluerint qui rem leviculam, si fori perturbato animo iudicauerint, in grauissimam transformabunt. Quapropter omnes veritatis diuinae sacerdotes, atque administros Christianae pacis oro, obtestor per sanctissimum nomen Iesu Christi, cui seruimus, ut tum ipsi de se suis sermonibus scriptisque cogitent quam diligentissimo, ne fori cum veritate, aut charitate, vel in speciem pugnent; tum vero ut in utriusque modo, sermonum inquam, scriptorum, cancellos sibi circumdent quam prudentissimo, extra quos non patiantur se vel latum pedem abripi, quamuis clamantibus, prouocantibus multis. Nam seruos Dei armatos esse conuenit

inuicta illa patientia, de qua dicebat apud Salomonem Deus, Melior est longanimis robusto, in qui dominatur in animum suum eo qui capit civitatem Prouere. 6.3 a. Quid ergo an non propugnabitur veritas a seruis suis cerae, propugnari oportet, ac non deseri veritatem sed propugnari volo commodo non autem imprudenter, sine fructu quasi lacinias veritatis discerpi importunitate hominum, qui veritati serviunt: propugnari eam , seruis volo, qua loquendo, qua tacendo,, manum Domini qui Deus veritatis est expectando. Itaque cum veritas ipsa commodo velit dici cuius Commoditatis ratio eiusmodi est, ut ex natura ipsa ac sine veritatis, modo dicendi scribendmue,, personis, circumstantiis temporis ac loci, maximo obseruanda sit: ea omnia si observemus, bene est; si non in difficultates aut ipsi incidimus, aut alios iniicimus. Ac primum quidem veritatem pro commoditate naturae ipsius dici existimo, cum dicitur id quod est id quod non est, negatur fide, simplicitate summa, quam suis Dominus Deus veritatis semper imperauit quemdamodum ostendit Apostolus

dicens, Deposito mendacio loquimini veritatem quisque proximo suo Nam sumus ali aliorum membra , mimuero labium veritatis stabilitur in aeternum at donec momentum transigam, lingua falsa Prou. a. s. Finem vero huius veritatis charitatem esse tota scriptura aestis est. Nam ex charitate docuit nos veritatem hanc

492쪽

EI RENICI PARS I. Deus: quae charitas effusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus Est nobis, veritatem nos iubet eloqui, quoad eius fieri in cliaritate potest, expediti contra charitatem eloqui veritatem, impium est: praeter Charitatem, otiosum: neutrum vero approbat Dominus. Haec autem ipsa non raro contingit, ut in mente eius qui dicturus aut perscripturus est, recto informentur, Ctamen peccatum accidat in dicendi aut scribendi modo praesertim cum perturbationibus animi aut res obscurantur quodammodo, aut verba obiiciuntur dicenti, scribenti incommoda nisi accurato, cum delectu iudicioque maximo dicturus circumspexerit quae res ad argumentum, quae verba ad res, qui modus, ratio ad virtimque sit adhibendus, ut optata sequatur ex iis aedificatio. Nam verba sapientum non solum recto, veritati opus est Conuenire, sed similia esse aculeis, similia clauis infixis, lectissima, ut ab eodem pastore tradita bt Ecclesiastes docet cap. a. v. a. nimirum Domino. Adhaec in personis obseruanda mutua, citra quae plurimum ostensionis dicentes scribentesque possunt inC: rrere Nam, ij ad quos scribitur, Wde quihus scrinitur. in quos scribitur, nonnunquam facto nostro ipsorum offenduntur: quod grauius est offensiones illae quas saltem inter paucos latere oportuisset, eo deueniunt ut

omnibus sermo offensioni sint. Quod si diligenter illud dictum Petri in his rebus attenderemus Ante omnia Charitatem ali in alios intensam habete nam charitas operiet multitudinem peccatorum item Augustini illud L 36 prudentissimum ubi natum est peccatum, ibi moriatur ieccatum neque diffundendis in fide erroribus, neque diuulgandis peccatis ita operam daturi essemus, ut plurimum datur memoria nostra Atque huc maxime pertinet ratio illa Circumstantiarum, quam anto diximus in quibus principes circumstantiae sunt temporis, Cloci, si , modo quem anto attigimus quae summa est actionum Circumstantia, etiam non raro dans speciem actionibus nostris discesseris. Nam quorsum intempestiua scriptae quorum gratia omnis eo ipso tempore quo eduntur excidit, quorum fruCtu aut damnosus, aut nullum quen admodum enim nec acerborum fructuum, ne vetustate putrescentium est voluptas

neque utilitas, qui tempestiue percepti futuri sunt grati, miles sic etiam intempe

tiuarum scriptionum solet se habere ratio. Nec minus iudicii necesse est adhiberi ad locorum discrimen explorandum fit enim, ut qui sermo aut quae scriptura no in loco prodest, eadem absit in altero. Sem nes, scripta pro ratione locorum ad quae transmittuntur, ut venti regionibus ita animis salubria sunt, aut insalubria. Ac proptere, iniuriam faciunt, qui aut suo iudicio, aut suorum temporum locorumve modulo omnia tempora, loca putant aestimanda Vna quidem est in se veritas, sed quae sese contemperat generis humani bono, sine sui ipsius detrimento. Atque haec omnia, talia consimilia quae adferri possunt, profecto eiusmodi sunt, ut quisquis veritatis administer in charitate est, Cogitaturus sit de eis diligentissimo, cum aut sermonem dicturus, aut Criptum transmissurus est Medicos omnes peritos, valetudinis humanae studiosos videmus non solum de eo laborare, ut veritatem materiarum simplicium, compositaremque, totius artis suae teneant, quod theoricorum est verum etiam quod practicorum est ut vocant ad constitutionem subiecti, id est, corporis humani tum communem, tum singularem attendere eaque probo explorata res secundum artem iustas, secundum vero corporis constitutionem modificatas curationis causa admouere. Nos autem qui ad veritatis diuinae superaaturalisque dispensationem vocati sumus se ad gregem Christi ovesque singulas illius, prout Dominus nobis fuerit admensus, procurandas an ita desipiemus, ut prudentiam rerum istarum medicis relinquamuso inconsiderat loquamur, scribamus, aut ambiamus

493쪽

huius curriculum abstineamus, quam ut animam ullam, vel minimam, infirmissimam, percellamus aut labefactemus officio inofficioso nostro. Si igitur, quid nonne veritas propugnanda est dixerit quispiam. Est quidem ea Propugnanda, ubi oppugnatur; sed tempus est iustum propugnationis, tempus Cessationis aequo in publico atque in priuato labore nostro a Domino constitutum: quemadmodum in praeliis tempus est petendi hostis depellendsque, tempus spectandi atque contemnendi, quum solido impingit demens Tyro consumit operam inaniter, veteranus prudens non nisi utiliter. Nam certo si qui naturam veritatis ex doctrina Dei didicerunt, eamque ex officio charitatis ad propinquorum aedificationem Cupiunt exponere, vult Deus ad conuenientem modum, ad personas,3 ad circumstantias ita ab illis, nobis respici, ut serviamus paci, Womnem motum contrarium Paci sanctissima prudentia semper declinemus. Quapropter in priuatis institutionibus, redargutionibus, hortamentis, reprehensionibus, consolationibus,, si qua sunt praeterea huiusmodi, quid quomodo secundum rationem personarum, Circumstantiarum fieri oporteat, diligentissimo praescripsit Deus. Nam veritatem non solum expressit secundum naturam ipsius verumetiam exprimendae illius inter nos modum ex charitate circumscripsit, a piis singulis obseruandum, ut sale, gratia conditus sit sermo& Criptura nostra Colos. . . personarum quoque respectum haberi docuit oportere, ut emantes moneantur, a non traducantur: moneantur autem ordine cha statis, non inordinata illa imprudentia increpentur, quam cuique dictare solet ostensi animi perturbatio moneantur toties dum spes emendationis sic moneantur locis, ex quibus cognoscant honori suo, saluti consuli denique si repetitis monitis non acquieuerint, sinantur aliquantisper, donec subsederit illa perturbatio animi quaei os transuersos rapit aut si nunquam resipiscant, sinantur plano, ne discamus cum claudis claudicare,, contentios cum hominibus contentio(f. si sis, pertinacibus rixando efficiamur. Quid obstat, amabo vos, quominus eundem ordinem in publicis nostris sermonibus, scriptis observemus Nam hunc ordinem etiam in causis publicis nos docuit veritas Ceundem quoque praecipit omnino charitas Cumque natura charitatis ea sit, ut ad commodum respiciat eorum quibuscum agimus, Cerre& natura eorum postulat ut agamus ex charitatis lege Cogitemus ergo, fratres dilectissimi, quotquot sumus qui nomen Christo dedimus, qua religione, qua fide Prudentiaque in his actionibus publicis versari nos omnes oporteat, qui in priuatis tenemus magis earum modum & deinceps demus ex animo operam, ut veritatem in charitate, .charitatem in pace ad salutem aedificationdmque communem procviremus, recordemur eorum quae ant de capite illo nostro, typo fidei e conuersationis nostrae, confessionis Apostolo, Domino Iesu Christo dicebamus: non litigabit, neque vociferabitur, &c Mari. a. s. Respiciamus ad Pauli monitum; qui hominem etiam haereticum vult a nobis demum vitari post unam, alteram admonitionem, quum nouimus eum euersum esse, cita peccare, ut suopte iudicio sit condemnatus. Tit. s. o. II. Meminerimus denique muleto certissimo nos instrui ab illo dicente, Quod si quis volet contentiosus esse, non est hic mos noster, neque Ecclesiarum

Dei. I. Cor. r. 6.

Neque vero propterea confingendus est nobis inanis metus, desertum hoc pacto iri veritatem ac proinde nos diuina Caliena , .nostra causa teneri scripta accinmutare scriptis, singulis vel oblatrantibus canibus responsare. Nam hoc dictum profecto multorum est 'o uoλυκει- , qui suis siue perturbationibus, siue praeposteris iudiciis existimant oportere ut ali dextra sua cadant Longo aliter nos Christus, aliter Ss Prophetae

494쪽

- agae enici E. Prophetae aliter As istoli aliter denique sancti Q dentes viri cle amor, cu diis docuerunt exemplo, semone suo. veritatem deseri, Deus bone magnum crimen si quidem aec emimem est Sedim crimen esse disinit, ex quo semes aut his veritatem scripto Prog -- -- BC TE I,ul,lico semper doctrinaque commmi in Ecclesia testatus palam si ham veritate velut cippum firmissimum , Deo plantatum instrumento manus trime licet es in lira aduersariis impingere te stante, s---c quiescente. Antheriente fimo et instituit veritatem, praesente monstrat is nullo iure postea diceraclem eis eam de tuisse, si ad singulorum clamores, vociferationes sese non obiecerit Prae Sterum hoc iudicium est, de quo sibi maximopere Satanas gratulatur nomi enim artisex. dum ad clamores, contentiones aures aduertimus, praetermitti, notio veram rationem quae est in Christo. Adeo veteratorie hic antiquus draco impradentiae nostrae nouit illudere. Quod si quis dixerit, etsi non veritatis causa, quae pes immota St, taminaliorum causa quos vocat veritas, responderi nonnunquam oportere Euvadem non negauero eiusmodi Personas, causas, tempora loca murrere, quae mmmium necessitatem afferant: sed extra hanc necessitatem qui respondet, contentiosus est-

aut ut efficiatur contentiosus, itidem metus est. Nam ut breuiter de Peraeonis dicam. quorum causa iudicas respondendum p aliena, an tua si aliena, trita illius m responsandum putas, an vero eorum qui auditores, spectatores futuri sunt Si illius causa, cum ipso Uendum est, non cum publico S aliorum causa, aut eo, qui nihil de re audiuerint, aut qui de re aliquid perceperint. Qui nihil audiverimi, eos cur commoues Qui audiuerunt, certo eorum causa oportet institui consilium istud. qui firmi in veritate sunt, aut qui infirmi sunt, aut qui in mendacium traducti sum Firmorum causa non putem quid opus est Infirmorum causa plus habet specie 'sed tamen postquam ex veritate semel, aut bis fuerit dissentientibus satisfactum. equidem magis metuero, ut infirmentur contentione infirmi, quam sperauero stim,

ut perscriptione noua confirmentur. Et quod grauius est multiplex de eodem scripta hoc habet incommodi, quod plerumque siluam offensionis infumis atque imper ,

calumniae vero aduersariis subministrat quia ut ait Sapiens Prou. o. multim dine verborum non cessat defectio. Quod si eorum causam adduxeris qui iam mala errore implicantur, studium laudo sed effectum non video condi enim plurimum usuuenit, ut ea ipsa mala quae modo ostendimus, miseros confirment in mala, cauemadmodum iniecta aqua fabriles carbones solent inardescere. Hoc quotidiana

docet experientiata insignibus duobus exemplis, nimirum suo Canerius cuiusdam Episcopi, Augustinus L 38 optimo demonstrauit, qui ex Manichaeorum erroribus

non ullo humano facto, sed singulari Dei testimonio, tanquam ex pestilentissim foetorum sentina erepti sunt. Lib. s. Confess. cap. vltimo Omnino praestat in hoc genere mali antecedentia scripta, documenta commodo, quasi aliud agendo, errantibus subiicere, ad testandam constantiam nostram in doctrina veritatis, quis noua multa producere. Restat ut dicat is qui scripturus est, sua causa se scriptum publico daturum esse nempe ut ea aut defendat, aut explicet quae anto scripserit, aut criminationes obiectas diluat Atqui iam eo peccatum est, si quis sua causa scriptiones eiusmodi immittat publico. Quorsum enim in meis rebus cosnoscendis homines occupem si veritatem quis scripsit, docuit, non sua, sed veritatis causa idem scripturus atque docturus est. Hoc autem officium ab illo amplius non exigit veritas, ut anto ostendimus, comvno aut altero scripto fecit satis. Quod si personarum causa veritatem mentis nostrae opus est explicari nam aliud est veritatis in sese testimonium edere, aliud eius

495쪽

RIRRNICI PARS I. 6 et quanti sentimus cum animis nostris aut breui additamento, non scriptorum centoni-DVS Praestari hoc potest, aut quod est certissimum uni, alteri eorum qui rem incluhium vocant, testatam certis literis facere mentem nostram. Alioqui in causa fidei; quid est cur tantopere, si quid singulare credimus, aliis obtarumdamus quid, cur Iahoremus ut sentiant ali nos hoc aut illud credere, Cesse persuasissimose modo

ne ab expressa forma sanorum verborum ut Paulus vocat a. Tim. I. a. absistamus, merito omnia usque deque ferre possumus, quae ab aliis de mente nostra cogitantur se ipsi nobis si ita placet canere sine motu publico.Iam vero conuicia sint, iniuriae, criminationes, quibus appetimur adam. Cur non potius ferimus, ut Corinthios monet Apostolus; quim ut eiulationibus, querimoniis eorum aures oppleamus quorum non interest i. Cor. 6. i. Aristotelem illum Philosophum celeberrimum narrant historici, inam a quodam inimico absens grauiter traductus esset, cuidam ad ipsum referenti, exstimulanti respondisse: Etiam licet absentem verberet. Et nos Christianos usque adeo molles, fastidiosos esse, Ni res eiusmodi non possimus contemnere, in quasi pedibus tereret Deinde, an nescimus quod olim prudenter monebat Tacitus, conuicia, si irascare, agnita viderita spreta

exolescere V Lib. q. Annal. Quod si id ab unoquoque natura exigit, in dictat ratio, quo iure nos serui Christi, qui Spiritu Christi vivimus in corpore Christi, qui armis iustitiae dextrorsum, sinistrorsum per honorem, ignominiam pro Domino nostro debemus contendere, qui etiam beati dicimur hoc ipso fidei, patientiae testimonio,

desinemus a sequendo Christo, salute nostra ipsorum, alienaque propugnanda, ut de rebus studiisque nostris singularibus concertemus, atque inuicem Consumamus t cur Potius non cogitamus, si hic aut ille nos petunt conuiciis, esse nobis contr,

locupletissimum Dei, Wanimi nostri, & bonorum, apud quos vivimus, testimonium, quo freti acquiescamus, xabstineamus ab ista inani solicitudine quae si nos torquet, ipsi cum aliis perdimur si non torquet, perdunt tela contradicentium. Taceo quodant exposui, iniquo facere eos qui conuicia scriptis passim disseminant ac proinde etiam iniquitatem eandem ab iis confirmari, qui coram iisdem testibus iudicibusque constituunt respondendum esse, in quasi in foro incompetente di vocant obeunt vadimonium. Si enim purgari me exempli causa ab alicuius hominis contumelia, non dico mea prius ima dehiscat terra mihi sed aliena, veritatis ipsius causa necesse est: equidem malim apud eos me legitimo purgare, qui legitim possunt cognoscere,

quam miseram plebem eo nomine commouere, quae nec cognitionis instituendae capax est, nec iudici faciendi sine cognitione legitima, nec sese denique ex miseris illis horrendis factionibus, quae hoc modo exoriri solent, potest commodo extricare. Prius igitur est ut contemnamus conuicia di posterius, si animum nostrum vincere ipsi non possumus, aut res postulauerit, ut conuiciatores legitima cognitione conuincamus, docendo iustitiam nostram. non iniuriam illorum persequendo. Vae nobis, qui primas eruditionis ambimus, fugimus silentq: in quo tamen etiam Christus, quiveritas est, tonam confessionem coram Pilato confessus est. Qui non responsat, conuiciatorem confundit plano qui autem conuincit, hanc existimationem saepe Conciliat sibi, ut ex impatientia, animi perturbatione aduersarium persequi iudicetur. id autem, seu vero, seu falso iudicetur, fructum ministeri impedit vehementissimo, totum non raro intercipit: Et satis magnas poenas tum hoc ipso tempore apud bonos, tum futuro in posteritatem conuiciatores reportaturi sunt, nobis tacentibus,, causam nostis committentibus Domino, cui seruimus. De causis vero quibus ad responsandum Saepe adducimur, locus eadem opera explicatus est cum de personis diximus. Nam aut ad Deum, veritatem illius, aut ad nos, aut an alios spectant. QuaproPter

iudicium idem fieri de iis necesse est. Praesertim vero seruos Dei per Christum oro, id semper

496쪽

id semper cogitent, non persequendis iniuriis, sed ferendis probari ministerium suum. Cuius probationes optimo demonstrauit Paulus dicens, a Cor. 6. . et ullam in re ulla praebentes offensionem, ne vituperetur ministerium sed in omnibus nos approbantes ut Dei ministros, tolerantia multa in afflictionibus, in necessitatibus, in angustiis, in verberibus, in carceribus, in exagitationibus, c. quae ille fidelissimus imitator Christi nos voluit atque mandauit imitari Tempore doco responderi quoque interdum oportere anto agnouimus sed incredibile est quantum fallamur iudiciis, cum de iis circumstantiis videndum est. Det singulis prudentiam charitatemque Dominus. Et certo, cum rationem Ecclesiae Dei, prout nunc se habet, cogito corpus ita miser affectum est, ut in plerisque illius malis nihil magis periculosum iudicem, quam immaturam medicinam. Et tamen hoc unum a plerisque videtur agi, ut quemadmodum apud Scythas olim, Babylonios per compita aegrotis consulebatur, tot sint Ecclesiae medici quot viatores ad salutandam ipsam quamprimum accessuri ita plerumque euenit ut quod dies curatura esset, vel potius Dei gratia successu tempori, id hodie Deo irato ad solum aspectum velimus Curatum esse, vel ad Crepitum digitorum nostrorum: quod quiet posset consanescere, id commotione intempestiua conturbemus tanquam prauis humoribus in corpore Ecclesiae irritatis, quos diei quiete commoda Spiritus Christi curaturus est solus. Atque haec quidem mala cum in hunc locum adfero, nemini speciatim maledictum volo. Nam Deus testis est me de singularis cuiusquam hominis, quem quidem nouerim hoc rem ire, notando facto minimo cogitare sed licebit mihi per bonos spero deflere publica Ecclesiae mala, omnium Communes culpas, emeas quoque ipsius qui nos omnes xsingulos tam multis intempestiuis, importunis dissidiis iustissimo Dei iudicio acerbissimoque agnosco flagellari Quapropter deprecor iram flagellaque Dei communi causa Ecclesiae, emea per Christum orans Dominum Deum nostrum, patrem Domini nostri Iesu Christi, ut singulorum mentes illuminet in veritate corda accendat charitate, Comnia simul regat ad finem pacis in unitate Spiritus obtinendum Deinde vero quia nos monet Psaltes thronos Dei inter homines ad hunc ipsum finem constitutos

esse, ut singuli qui pacem Ecclesiae expetimus, ab illis thronis iusta assequamur adiumenta pacis, prosperitatis vos appello, o servi Dei, qui ex animo ad thronum spiritualem Christi in Ecclesia procumbitis, o Deo hauritis mysteria gratiae gloriae quam Deus timentibus se praeparauit vos item appello, o servi Dei, qui

ex officio ad thronum ciuilem in societate humana euecti estis, ut regatis eos in pace quos fidei vestrae commisit Deus: Expetite vos quoque pacem Hierosolymorum: cturate ut amantes Ecclesiae fruantur prosperitate, ut pax sit praemunitioni & prosperitas palatiis eius: facite ut qui non sunt aduersus illam, pro illa habeantur , in dies illi adiungantur ad vitam aeternam per salutis verbum. Nam si hoc cuique de populo, multo magis cuique de numero vestro praeceptum est, Cimpositum hoc munus a Domino. Experimini itaque singuli cum animis vestris pacem illam Domini laetificantem conscientias vestras procurate ut vestrae illius pacis fructus etiam procedat foras ad eos in quorum societatem vos adduxit Deus. Studeamus, o fratres dilectissimi ut pacem Domini semper Cogitemus, Semper Cupiamus, semper omnibus ostendamus, semper Colamus, semperque defendamus strenuo, cum aduersarium pacis videmus minimo otiantem, sed dies, noctes insidiantem aut appetentem corpus illud Christi quod ad pacem in veritates sanctimonia vocatum est. Inuenit quidem aduersarius ille ad pacem Ecclesiae oppugnandum armorum plus sitis pro dolor in Ecclesia ipsa, membris singulis ipsius, ovibus,

pastoribus mortificemus ergo veterem illum hominem, mortificemus membra Carnis

nostrae paci illi caelesti aduersantia Womnes aditus uteri illi serpenti, quis diligentiustine

497쪽

auen letues, re a ovile Cnrisia, e . a oues singulacrillus, ut 'Cem, quam Suo Sanguine

Peperit, frendente Satana constantissimo teneamus. Vos autem o viri Principes, qui orbem Christianum videtis tum grauissimis incommodis per infirmitatem ipsius infestari tum ab iis instrumentis saepe torqueri, excarnificari miseras animas quae Deus sanctificauerat ut pacis instrument' essent rogo per sanctissimum nomen Domini nostri Iesu Christi, per amplissimas miserationes illius, ad quarum communionem salutarem vocati estis, per suauis,imum illud nomen Christianitatis quo honorauit vos Dominus, ea aliis cupitis honorari, per fructum illum amplissimum, quem in hac vita spondet, exhibet, atque in futura consummaturus est Deus; ut miseram Christianitatem, quae plus satis theatrum dissidiorum, rixarum fuit, consilio, ope vestra alleuetis: humano ordine vestro ovibus Christi consulatis pastores, quicumque tandem illi sint, ad honorem Dei prosequendum, animarum salutem promouendam abiectis aliis cogitationibus, ex verbo Dei, urgeatis impediatis ne intempestiuis imprudentibusque remediis, vel potius vitiis adnascentibus vitia accendantur, jacilla Platissima Christi in mentibus Christianorum omnium in Ecclesia ipsa quemadmodum indignissimo adhuc fieri vidimus tantopere infirmata, debilitata corruat. Vos huic sanctissimo Christianitatis aedificio sustinendo, tanquam tibicines huic partui alendo .curando, tanquam parentes praefecit Deus. Quandoquidem ergo a Deo est corpus, ea Deo estis huic corpori praepositi , utriusque Deo rationem reddituri in ultimo illo die; ita rerum vestrarum, Ecclesiae totius satagite, ut tanquam oves de instituto vitae tanquam pastores de instituto administrationis vestrae possitis Domino illi QDeo omnium respondere, freti praesidio gratiosissimo illius cui vos oportet seruire, Domino nostri Iesu Christi. 8 Propter 'arres meos , amicos meos, eloquar iam, sacrii tui. q. Proster domum enotiae Dei nostri, rocurabo tibi bonum. NvLLvM genus est docendi communius aut euidentius, quam quod ab exemplis sumitur. Nam auctoritatem non onines agnoscunt semper, ad quos habetur sermo rationes omnes non capiunt atque haec duo docendis hominibus attributa sunt, tanquam lumina intus .foris homini praelucentia, ut informetur de omnibus rebus quas ab ipso cognosci refert. Sed cum haec duo lumina utut homo tenebricosus est, exemplorum lineamentis ante oculos ipsius adumbrantur tum fit ut humana mens, quibuscumque circumfusa tenebris, quasi propius admota luce videat acutius, Cadreliqua illa ampliora lumina commodo percipienda, velut conspiciliis admotis, plurimum adiuuetvit praesertim si ab iis ipsis qui duas illas faces, auctoritatis rationis, liraeferunt, illa exemplorum adminicula simul praebeantur coram nempe si iidem traisint operum, qui sermone docent Qquae dicunt iaciant. Atque haec causa est, Cur vl,ique Christus de suis sermonem habens, facere, docere, tanquam in unum com-s egerit se ipse quoque potentem dictis, factis sese ostenderit Paulus item se non sermone modo sed etiam opere docet ovibus Christi praetuisse , seruos Dei praecipit typos es, bonorum operum, salutaris doctrinae Iacobus affirmat si quis

audit sermonem, eum non praestat, eum similem esse viro consideranti faciem suam natiuam in speculo ac propterea iubet ut non simus auditores obliuiosi sermonis, sed actores operis Iacob. I. a. as Omnes denique Apostoli in hoc instituto Hrstiterunt, ne quando cum aliis praedicarent, ipsi fierent reprobi vel reiectanei, ut

Pauli

498쪽

Pauli utamur verbis. r. Cor. q. r. In hunc igitur modum Psaltes, ubi omnes instituit de summo illo pioque studio quo pacem Ecclesiae opus est expeti,, singulos de modo expetendae illius pacis informauit, statuit postremo se ipsum in exemplum sermonum suorum edoctrinae communis statuere. Atque hoc certo consilio facit: tum ut doceret suos, quam vero, ex animo antegressa illa documenta de laetitiati pace in commune Ecclesiae proposuerit, tum ut omnes videant, sentiant nos a

seruis Dei non doceri res ut vocant, impossibiles, neque obrui oneribus difficilibus portatu, quae ipsi digito suo mouere noluerint; sed potius ut illius aliorumque Prophetarum exemplis, tanquam nube testimoniorum, circumsepti, discamus tandem nos taedere nostri, naturaeque nostrae, ad officium L et a illud sanctum, quo nos prouocauit, quasi praeeunte eodem duce contendamus. Hic ergo finis ille est ad quem Propheta spectauit, cum hos duos versus antecindentibus subiiceret nimirum ut nobis sisteret in exemplum, Mnos suo ipsius exemplo accenderet confirmaretque in sancto instituto nostro. Summa est. Dauidem velle, certissimisque de causis, ac necessariis, sermone expetere, opere procurare Pacem Ecclesiae Dei Choc officium spondere, dum erat victurus, ad communem aedificationem Partes itaque duae sunt: una est sponsio sermonum orationumque ad pacem Ecclesiae pertinentium altera, sponsio operum ad eundem finem, si qua unquam

ratione ulla ab ipso poterunt proficisci paci Ecclesiae commoda Prior locus 3 versu, posterior vltimo proponitur. Quamobrem de utroque distincla nobis videndum est: quia causae simul coniunctae sunt, de illis eadem opera dicendum quod ad hunc locum videbitur pertinere,, ad consilium nostrum. Sponsionem igitur sermonum de pace Ecclesiae Propheta faciens, dicit: Zoquariam: sax tibi. Causam vero adiicit illis; roster fratres aereos, ct amicos meos. Ac de causa quidem iam anto diximus. Nam quaecunque ad communionem sanctoram edocti fuimus pertinere, ea fundamento nituntur illius germanitatis seu fratemitatis, Wpropinquitatis nostrae, quam non solum inter nos habemus a natura, verum etiam aeuod potentius est a gratia Dei in Christo, omnes quidem vocante communiter; sed benedictos a Patre vocante singulariter. Haec conscientia, qua nos fratres, propinquos alios esse aliis nouimus, coniunctissimos efficit, ut tum pacem inter nos procuremus, tum de pace, prosperitate ali aliorum laetemur in Domino. Haec igitur causa illa est, ad quam Propheta respexit illis verbis. Etsi quod ant disertis verbis expressimus non temere Propheta fratres , amicos distincto nominauit sed ut per incrementum elegantissimum oratio assurgeret quia fratrum appellatione ij solum proprio continentur, qui, natium, gratia nobis conitincti sunt in Ecclesia Dei amicorum vero appellatione etiam i qui foris sunt, Wab Ecclesia absunt: quibus vocandis omnes operam dare tenemur in Domino, quia iri anth dicebamus qui non sunt contra nos i pro nobis esse putandi sunt Luc. q. So quemadmodum promissione Deus ostenderat, dicens, Benedicam iis qui benedicent tibi, cum Abrahamum promissionibus gratiae instrueret. Hanc eandem causam pios omnes indesinentur sibi, praesertim hoc funestissimo perturbatissimoque seculo, necesse est ante oculos ponere ut non alienationibus quas videmus animorum, aut praeposteris, iniquis in alios iudiciis studeamus; sed optima fide, conscientia fratres amicos singuli cognoscamus, cum illis coalescamus quam diligentissimo, eosque onmibus officiis quae in manu nostra Deus posuerit, ex Charitate aevnoxeiro, prosequamur. Haec igitur causa, quae Prophetam excitauit, nos omnes longe iustitis ac vehementius excitare debet ad illa, quae post sequuntur, officia praestanda accuratissimo quam Themistocles olim se Miltiadis tropaeis excitari de nocte praedicabat. Haec enim tropaea sunt inuidis, Christianorum omnium

499쪽

Officium autem in sermone positum, quod Propheta spondet his iustissimis de causis, duabus in rebus positum est, nimirum in Specie officilia, circumstantiis. Speciem offici Propheta spondet a dicit Eloquartaem tibi. Circiamstantias, cum addit, nim vel iam unica voce designauit Species offici in eloquenda pace Ecelesiae

posita duo membra continet pro ratione obiectorum siue personarum, apud quas ista ex ossicio suo loquuntur ph. Ad unum pertinent orationes,, preces, gratiariamque actiones, quibus Deum Ecclesiae caput appellamus de pace illius ad alterum communicationes cum Ecclesiae membris, cum amicis, Meum Ecclesia uniuersa. Nam

siue ad Deum respiciamus, pacem oportet spirent animi nostri,in pro ea suspirent coram Domino Deo pacis siue ad homines qui nos circumstant, oculos, cogitationem Conuertamus, proferri a nobis ad pacem oportet omnia ut qui fili simus illi usqui Deus est pacis alumni Ecclesiae, quae domus est pacis membraque illius corporis quod Christus redemit conciliata cum Deo pace, .constituta inter nos in unitate Spiritus. Atque haec quidem omnia iam anto fusius sunt explicata Sed ea Propheta sibi ipsi nominatim applicauit, ut nostras singulorum conscientias permoveret excitaretque ad idem officium in veritate f. et ac charitate praestandum quod officium si tam diligenter plerique omnes coleremus, quam diligenter studia, opera camis colimus, quae Apostolus ad Galatas scribens exprimit copiosissimo Cap. S. vers. Iv. a I. iamdiu profecto extinctis mortiferis seminibus Satanae suauissima pace amplius

frueremur.

Sed quid sibi vult illa temporis circumstantia, cum Propheta dicit Ecclesia verbis illius, se iamiam eloquit Respicit quidem ad singularem illam occasionem quam principio Psalmi demonstrauimus, quod Deus locum designasset habitationis suae,

Carca in eum esset importata, ac cultus institutus sed etiam spectauit ulterius, nempe ostendit se velle praedicare sermonem pacis, Winstare tempestiuo, intempestiuo, adloque illico sine mora aut cunctatione ulla in eo sancto opere sese CCupare. Tim. d. a. Notum est illud Christi, neminem, qui manu suis admota aratro respexerit ad ea quae retro sunt, oppositum esse ad regnum Dei. Luc. s. a. notum, illud Apostoli, quando placuit Deo retegere filium suum in ipso, ut euangeliraret illum

inter gentes, non statim praeterea contulisse cum Carne, sanguine Gai. I. 6.

Notum Cillud elegans Cypriani dictum, cum Aspacio Patera proconsuli Africae

tentanti ipsum, spe vitae seni facta, responderet in rebus sanctis non esse deliber tionem. Hoc igitur institutum suum citra unam cunctationem deliberationemque inde ab illo ipso momento ad stimum usque spiritum, profitetur saltes ostenduque sesquod praecipit Apostolus indesinenter oraturum esse pro pace Ecclesiae Deum, indesinenter cum fratribus atque amicis de pace Ecclesiae sermones habitiuriam, neque Passurum se, ut vel ad momentum abripiatur ab isto sanctissimo officio coram Deo hominibusque persequendo. Hactenus de sermonis ad pacem officiis Sequitur aliter locus, de officiis ad pacem opere praestandis, qui locus duas consimiliter habet partes unam, de causa istius officil averam, de substantia, specie inius Causam Propheta expressit his verbis; froster domum Motiae Dei nostri inficium illis, Hocurabo quod bonum est tibi, vel requiram bonum tuum. Respicit autem propri haec narratio causae ad propositionem illam primam, qua usus est Propheta in principio, dicens piorum corentium Ferbis Domum Iehouae adeamus quo ex loco depromi facit potest horiun verborum interpretatio. Ad summam, causam instituti sui uniuerso Propheta ponit domum Iehouste Dei nostri: quihus verbis ostendit se ad hoc institutum adlaborare causa Ecclesiae,

500쪽

Ecclesiae, non simpliciter qu, domus est ex membris humanis coa ruentata Serisingulariter qua domus est Iehouae Dei nostri, ab illo inhabitante sanctificat reclgloriam suam. Proinde cum Ecclesia non possit recto a nobis considerari , nisi sectandum relationem illam qua ad Deum est ordinata ex eo sequitur plano qui EccleSiae bene cupit, eundem etiam quodammodo cupere Deo qui Ecesesi'm inhabitat. Comi autem Ecclesiae pius, tanquam ad finem Propinquiorem, quodammodo erue a P νῆ, siue ut loquuntur connaturalem respiciens Deo autem cupit, tanquam ad finem summum, in quo Ecclesia ipsa, singuli nostrum in Ecclesia conquiescunt. Nam quemadmodum nos in Ecclesia conquiescimus, non quia domus est, sed quia domus Dei; non quia corpus, sed quia corpus Christi ita o diuerso, cum bene Ecclesiae cupimus, non eo simpliciter cupimus, quod domus, corpus sit; sed eo maximst, quod domus Dei viventis est, corpus Christi. Atque haec causa est, cur Propheta non tantum in descriptione Ecclesiae qtati est, sed in descriptione Dei, a quo, in quo Ecclesia est, amplius haeret, dicen et domum Ienouae Dei nostri. Nam Anouam nominando, at unam illam essentiam respicere nos iubet, quae sola est per se, Waliis dat esse, principium est omnis boni in rerum matura boni, inquam, tum ex natura, tum ex gratia in nos omneae collati. Deum vero nostrum appellando, respicit ad foedus illud sanctissimum, quo Deus noster est nox vicissim sopulus illius, . ad demonstrationem foederis eiusdem per serinonem , operationes gratiae. Sic enim passim in Scripturis Deus promissiones suas aut operationes asserens, fundamenta naturae, gratiae ad confidimationem suae veritatis in suis solet coniungere. Quo etiam illud pertinet, quod in declaratione suarum promissionum, nitatem essentiae, personarum Trinitatem in unitate plurimum denotati nitatem, quam ex natura nouimus naturali appellatione Ictouae: Trinitatem quam ex doctrina, reuelatione gratiae didicimus, gratioso foederis ellogio significans, cum se inscribit mohim, vel Deum nostrum. Haec autem causa quam Propheta adfert, profecto f. et 3 eiusmodi est, ut sin- los nostrum dies noctesque possit afficere vehementissimo, nisi grauissimo veterno in sentiendis, persequendis bonis, grauissimaque obfirmatione in amplexandis malis, ad perniciem nostram teneremur. Cum autem iam ille Iehoua Deus noster nos limalis vindicauerit , nobis bona adiudicauerit quaecumque ab ipso ad rem Creatam peruenire possent quid excusationis vel in speciem praetexemus coram Deo atque hominibus, si ab eadem causa persequenda abstineamus, ex quo Iehouam Deum nostrum, Ecclesiam Domum Iehouae Dei nostri per Scripturas sacras didicimus Quapropter ut ait Apostolus Ephes. S. d. expergiscamur qui dormimus, taurghmus a mortuis, Cillucescet nobis Christus Intueamur semper in illam essentiam diuinam, quae principium est omnis boni, tum natura communi, tum gratia erga

nos singulari Intueamur in Patrem illum omnipotentem, qui nos dedit filio in Ecclesiam colligendos Intueamur in fidei ducem ac perfectorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito pertulit crucem, Wad dextram throni Dei consedit, quo nos eveheret: Hebr. a. a. Intueamur in Spiritum illum patris, fili habitantem in nobis,

testantem spiritui nostro nos esse filios Dei, Ctempla sancta Domino Intueamur in Ecclesiam, in quam velut templum lectissimum Deus nos conuocat, ut per eam ad se contendamus virtute aeterni spiritus viventis in nobis hae causae nos ita moueant, ut caeteras causas dimoueant ex mentibus nostris, Crapiant ad sanctissimum illud studium, cuius hic Propheta meminit,b seipsum exhibet typum in pietate sanctimonia ad haec officia praeiturum. Quid ergo est officij, quod Propheta hoc loco praedicat Ouaeram, inquit, siue

SEARCH

MENU NAVIGATION