장음표시 사용
471쪽
i Huius autem ordinis quem Deus in domicilio suo constituit, duplex est ratio Vna simplex, propria, Cnecessaria altera, composita figuris, ceremoniis, atque ambulatoria Quam utramque rationem distincto Deus posuit in prisca Ecclesia Iudaeorum Partes vero pro ratione obiecti duae una Ciuilis, ad rerum humanarum administrationem spectans: altera Ecclesiastica, ad rerum sacrarum procurationem. Masduas partes secundum utrumque modum quem ante perstrinximus, Propheta attingit,
dicens primum quidem de rebus sacris, diuinis, Ibi considere thronos iuri deinde vero de humanis, Ibidem esse inronos domui Davi L. Quapropter ut singulae huius versus partes melius intelligantur, primum administrationes illae ex Prophetae verbis distinguendae sunt post videndum quid sit quod de illis administrationibus praedicatur.
Ac primum quietem id necesse est obseruari, administrationes metonymico throno rum vel soliorum appellatione designari. Notum est eos qui iuridicundo praesunt, i alios qui auctoritate praeualent, ex soliis responsa dare consulentibus , solia esse iuris, auctoritatis se potestatis signa. Cum itaque Propheta non unius throni aut solij, sed complurium meminerit, eo significatum voluito Deo esse potestates ut Apostolus ad Romanos scribit, cap. 13. . ., ordinem inter potestates ipsas constitutum, quarum solia sunt, ac postremo ordinem ipsarum ad eos quibus praefectae sunt. t Potestates autem cum dicimus, necundum sationem administrationis illius quae ipsis commissa est, volumus accipi. Nam cum potestas nulla sit nisi , Deo, id pro certo nobis' 'ndum est, solam Deo potestatem quae sine principio est, sine fine esse, non solum tempo(L 18 re, verumetiam re ipsa ut loquuntur indeterminatam a diuerso autem cum reliquae potestates principium a Deo habeant, etiami finibus suis circumscriptas esse, limitatum ut vocant earum modum. Est autem inter homines potestatum in hac vita modus si bene obseruaui triplex.Primus est, quem Philosophi dictione Graeca innoxiaeoCappellauerunt: Secundus, quem noDτι-ν. Tertius, quem naremiaeoae vocant. Despoticam siue dominicam ut cum Iureconsultis loquar potius eam appellamus, quae sic absoluta est, ut tota illius ratio ex voluntate illius pendeat qui dominus est, citra ullam latis illius cum subditis communicationem. Atque haec in Tyrannicam transit facillimo, cum dominus plenitudine potestatis suae rivi cum vulgo loquar abutitur. Politicam potestatem eam appellamus, quae temperatum habet dominium cum eorum qui subsunt voluntate,& consensu. Terti vero generis potestatem, quam ministratoriam dicere possumus, intelligimus eam quae voluntati alienae tota obsequitur: ac proinde partim ex superioris, quo instituta est, voluntate leges accipit, partimque voluntati eorum vi subsunt accommodatur, interdum, bontemperatur quodammodo ad utilitatem ipsorum.
Primum genus a solius dominantis pendet arbitrio, qui ad se respicit Mutilitatem suam. Secundum pendet , consilio praecipud dominantis, subditor que secundario; respicit ad utilitatem publicam Tertium ab utrisque pendet, voluntatmque horum illorum spectat legitim ad utilitatem omnium. Atque haec quidem potestatum genera si cum potestate Dei comparentur, plano subsunt voluntati illius sed Deo qui est per se ut ita dicam susticientissimus, adeoque ipsa in se sufficientia, nullam
utilitatem adferunt. Sin autem secredum se, ut inter homines sunt, considerari eas placuerit, Primum genus, ut apud homines usurpatur, plerumque nimis est, Tox--τ-ικον brratiun nescio quid aduersus naturam sapit Caetera tum in societate humana ordine publico conuenientiora videntur esse, tum etiam a Deo in regendo populo ipsius, tanquam aequiora, natiuae humanae magis consentanea fuerunt instituta cum illa potestas imperio mentis respondeat, haec sensuum&corporis ministerio. Sic autem instituta sunt, ut politicus ordo utrumque genus potestatis in se habuerit: Ecclesiasticus vero contentus fuerit solo ministratorio, quia in ratione Ecclesia D minus
472쪽
minus summum ii imperiamque semper, constantissimo sibi vindicaui Itaque in Politico ut ordo potestatum inter se, tum summae quae regia dicebatur, tum vero inferiorum ex ordine quem ordinem potestates illae omnes, Winter se ipsae, terga eos qui ipsis suberant, commissi erant administrationi ipsorum, obseruatanti In Ecelesiastico vero erant omnia ministratoria, a solo Dei imperio pendentia, ad uniuersi utilitatem solum pertendentia: adeo ut ne ipsi quidem sacerdoti summo liceret in re incognita quidquam, nisi consulto ore Domini, statuere: quemadmodum aliquot exemplis in libris Mosis ostenditur. De his ergo potestatibus tria sunt quae Propheta hoc versu distincto praedicat: Primum quodnam sit officium harum postestatum Secundum, qui custodes aech: Tertium denique qualis earum constitutio a Domino. Officium demonstrat rivites,
cum armos appellat viri custodes, v m1aeaeae exprimit, dicendo, rosma omnm, is institutos Constitutionem vero pauculis verbis declarauit dicens, me coaeae dere id autem est, Hierosolymis. Ius autem officiamque ad potestates pertinens pro conditione earum, Me dititio temporum, vari circumscriptum est. Nam cum potestatum aliae humanae soliticae sint, aliae diuinae, Ecclesiasticae similiter rationem iuris necesse est duplicem obseruari: unam, ciuilem, humanam, secundum quam hominem inter homines necesse est inculpath, sine crimine ciuiliter vivere alteram spiritualem diuitiam, secundisi quam necesse est hominem quemque coram Domino ambulare inculpath, Cesse integrum, ut continetur verbis foederis quod Deus olim cum Abrahamo pepigit Gen. r. I. Iuris humani praecepta ilia prudentes tradiderunt; honeste uere, alterum non laedere,, suum cuique tribuere. Etsi haec duo, si quis accuratius volet expendere, ad unum, idem videntur pertinere. Nam qui suum cuique tribuit, non laedit alterum contra qui laedit alterum suum cuique minimo tribui Iuris autem diuini precepia si quis in pauca volet contrahere commodo verbis Pauli usurus est, ad Titum scribentis hoc modo, Illuxit gratia illa Dei salutifera quibusvis hominibus erudiens nos, ut abnegata impietate, mundanis cupiditatibus sobrie. Qiuste, pio vivamus in praesenti seculo, expectantes beatam illam spem Millustrem aduentum illum gloriae magni illius Dei ac seruatoris Iesu Christi, Tae a. 11. f. Is ra. a. Nam pro eo quod humanae iustitiae fundamentum est naturam lux, conscientia naturae corruptissimae hie fundamentum supematurale diuini iuris ponitur gratia Dei salutaris Clux gratiae, fides in conscientia domesticorum Dei, piorum illucescens. Pro eo quod opera humanae iustitiae illius ponuntur ea quae paulo anto diximus; divini iuris religiosissima opera nobis praescribuntur duo: unum, ut opera infructuosa naturae corruptae, adeoque ipsa corruptio quae inhaeret nobis, inama quaevis illius depellantur alterum, ut opera lucis vel fructus spiritus progignamus. Horum modus triplex Primus, respectu nostri, prudens, peruigil sobrietas, ne circumueniamur ab extrinsecta impedimentis, aut extrinsecis perturbationibus nostris Secundus, erga alios, iustitia, qua damus operam mente, animo, sermone, facto, nequem laedamus, sed suum cuique tribuamus coram Domino , quo vocati sumus in unitate spiritus: Tertius erga Deum, pietas, qua Deum religioso cognoscimus colimosque, Win ipso recognoscimus quoscunque vocat ad partiCipationem eiusdem gratiae. Postremo autem pro eo quod humana illa atque ciuilis iustitia, in terminis miserae huius naturae conquiescens, nihil certo habet quo ulterius praeter hanc vitam respiciat, salutaria illa praecepta Dei nos ad spem gloriae, gratiae excitant, quae hominem vel miserrimum .desperatissimum supra hanc naturam possit ad boni summi expectationem erigere.
Ad haec duo iuris, corporalis inquam, spiritualis humani, diuini, genera,
473쪽
thronos, id est, administrationes olim in populo suo instituit Deus, quarum administrationum tanta est necessitas, ut neque ordo naturae sine ordine humano in rebus creatis constare possit, neque in hominibus ordo gratiae sine ordine diuino, Ecclesiastico.Suus naturae ordo , Deo datus est, riuus gratiae, suumque ius ordine utrique
inditum quod ius a singulis hominibus prudenter coli, a custodibus vero quam religiosissim diligentissimeque urgeri necesse est. Nihil de singularibus istius iuris partibus dicturi sumus oramus Deum, iuris diuini
ex gratia, Chumani ex natura auctorem sanctissimum, ut mentes hominum plus satis hoc funesto tempor a iure aberrantes iniciat vero studio quaerendi utriusque
iuris quia frusticius docebitur, nisi adest animus noscendi illius, retinendi studiosus; quem animum tum ipsi nobis, tum aliis omnibus magis ac magis indi optamus, Domino. Id unum dicturi sumus, quod ex multis Scripturae locis apud Mosem
constat quemadmodum populares, inter quos de iure non satis Conueniebat, superiores suos consulebant, ut quid iuris esset ex eis cognoscerent ita etiam eos qui iuri dicendo praeerant, si ius non tenerent, aut non satis sibi tenere viderentur, non temere, pro imperio consulentibus respondisse; sed potestatem summam, summum iuris potestatumque auctorem, consuluisse, ex cuius ore sui Scriptura loquitur. Num.
a . . responsa darent. Atque hanc rem non solum pii reges, principes diligenter obseruarunt in rebus humanis, verumetiam rerum sacrarum administri eo religiosius ad consulendum Dominum adiuerunt, quo grauius in rebus sanctis, diuinis quam in profanis atque humanis peccari animaduerterunt: praesertim cum sibi conses essent longo angustiorem ipsis esse potestatem lime attributam, id est, non auctoritate politica, sed administratoria solum se esse praeditos, supra quem administrationis modum si quid arrogarent sibi, impium fore in Deum,&Ecclesiam eius sacrilegi a. Atque hoc illud est, ad quod nominatim Propheta respiciebat, cum faceret mentionem iuris Nam Deus inter vestes sacras ahio instituerat, quod vulgo ex translatione vetere Pectorale iuris appellatur: ex quo pectorali Deus per Urim Tummim respondebat extra ordinem consulentibus, siquid grauius, aut quod scientiam excinderet ipsorum oriretur. Hinc reges, hinc sacerdotes, hinc iudices responsa exorabant, certi aliquid cognoscebant, de rebus incertis. Quae cum ita sint, omnino videmus qu3m verum sit illud quod ant dicebamus, hic agi potissimum de ordine Ecclesiastico, quo Deus sanctis olim voluit consulere, testificari praesentiam suam, sed ex eo sequitur alia esse perpetua in ordine Ecclesiastico, alia transeuntia. Perpetuum habuit Ecclesias bio inde , principio, Chabitura est ad consummationem usque saeculi temporarium vero hahuit prisca Ecclesia Iudaeorum, ceremoniale praeter alia plurima Avι- Transiit ceremonia, antiquata est; oro in seculum permanet quem nos consuluimus Womnes administros Dei aequissimum est sepositis aliis omnibus studiis, occupationibus, quibus plus aequo incon(f. rao siderati, imprindentes quam plurimi immerguntur, studiosissim consulere. Atque haec quidem de potestate Ecclesiastica, quam Deus in Iudaeorum Ecclesia auctoritate sua sanciuerat ullus autem potestatis, ordinis, sicut etiam humani, custodes instituit Deus Reges WPrincipem quorum soli in pietate iustitiaque constabiliuntur a Domino. Propterea Psaltes ab his potestatibus, quas Melesiasticas appellavimus, ad ciuilem potestatem transit, subiiciens ibidem Aronos ad domum Doeti is in urbe Hierosolymorum consistere tanquam si diceret Deum auctorem esse naturae pariter ac gratiae ac proinde ut gratiae administras potestates ordinat, ita etiam naturae lumani ordinis potestates esse ab ordinatione eius: Cumque natium bona perficiat gratia ac non aboleat,
474쪽
aboleat, sapient Mim Deum prospexisse, ut quae bona in ordine humano sunt. eadem in Ecclesia observentur: non enim reiicienda esse, quia humana sunt seclquia hona, retinenda, excolenda cultura salutaris gratiae. Sunt ergo Reges, Principes, potestates humanae in Ecclesia, riunt de Ecclesia, cum eiusdem capitis, corporis in unitate Spiritus una fide sunt effecti participes. Quapropter etiam hortabatur Apostolus, ut deprecationes preces, Postulationes, gratiarum actiones fierent pro Regibus,, quibusvis in eminentia constitutis. I. Tim. a. I. Sed tamen ciam omus Dauidis throni disertis verbis hoc loco appellantur, tria illa capita in memoriam opus est reuocari, quae ani distinximus, cum de domo Iehouae, Hierosolymis ageremus Domum Dauidus nempe secundum naturae modum, secundum figuram, erecundum veritatem intelligi pro ratione locorum oportere: Secundum naturam significari homines qui suo ordine extiterunt ex ea familia in rerum natura Secundum figuram eandem familiam intelligi, qua regnum spirituale
Christi figurauit Secundum veritatem esse illud ipsum Spirituale regnum, quod Christus Dauidis filius aeternum possidet, quemadmodem angelus dixerat Hic erit magnus .filius altissimi vocabitur, abstque ei Dominus Deus sedem Dauidis patris
ipsius Luc. I. a. Est autem regnum temporale, quodcunque in Ecclesia, intre homines humano ordine instituit Deus, ad custodiam omnis boni ita constitutum ut ne illud quidem ipsum bonum spirituale, quod in Ecclesia disposuit Deus, alienum cura ipsorum Regum haberi oporteat. Nam si humano ordine, instituto Ohligam tur ad procurationem communis boni certo ex quo illi in eo ipso humano ordine Deo praesente sanctificati sunt, reipsa obligantur humano, cliuino iure etiam ad bonorum spiritualium procurationem, non dico administrationem: nam distincta sunt dona, administrationes, Coperationes singulari prouidentia Dei. Quapropter nec reges in administrationes Ecclesiasticas inuolare possunt, nec administri Ecclesiastici in regias, ciuiles humanasque singulis tantum est oneris, ut furore, non Sapientia agi videantur, qui alia insuper onera sibi imponi petunt aut etiam facit patiuntur, quacumque occasione aut specie id fieri posse putauerint. De cura solum iustodia loquor, quam piis regibus principibusque Deus semper demandauit non ut leges ferant Ecclesiis qua Ecclesiae sunt, id est, regno spirituali Christi, qui unus anim rum nostrarum legislator est; sed ut leges a Deo latas per administros eius obseruari curent, instent, Curgeant, nequid de cultu Dei decedat, unde ira ipsius in admistros, regemque siue principes, populares omnes accendatur. Hoc igitur conumne est omnium temporum in Ecclesia Dei singulare autem illius temporis fuit institutum illius regni, qua typus a Deo institutus est, quo spirituale regnum Christi fuit in rudi populo ante plenitudinem temporum adumbratum. Nam huius typi veritatisque contemplatione Ecclesiam illam confirmare in omnibus rerum difficultatibus, consolari voluerat inde , principio Deus Abraham de ea dicens, In semine tuo ben dicetur omnibus gentibus: Dauidi vero longo gloriosius multa ut clan plurimis Scripturae locis, tum Psal. s. demonstratur luculentissimo. Etenim cum prisca illa aetas quibusdam veluti fulmentis opus habuerit, ut in expectatione Christi Iesu firma consisteret, sapientissim Deus prouiderat, ut quemadmodum sacerdoth, sic etiam regni aetere illius umbraculum aliquod, vestigium in rebus humanis existeret: quam ad rem tribus Iehudaeo in ea nominatim domus Dauidis electa est. Quapropter etsi ordinem politicum in Ecclesia Dei plano oportet existere, aut Ecclesiam sese in eo ordine continere, denique alterum ordinem alteri coniunctum esse id tamen ex hoc loco intelligendum est, ciuilis huius ordinis non tam(f. ia1 propter necessitatem ipsius mentionem hoc loco factam quae tamen summa est necessitam quam propter pum a Deo institutum, ut promissionum suarum de regno spirituali aeternoque
475쪽
Atque hae quidem administrationes in ea Ecclesia a Deo constitutae sunt, ut forma extera Ecclesiae conueniente ordine seruaretur: qua forma singuli ad conscientiam
Wprobationem internae, quam principio dicebamus, quasi ducerentur manu. Sed quia ut olim dicebat Iurisconsultus quidam parum est si ius in ciuitate sit, nisi sint qui dicere possint ita etiam res se in Ecclesia habet age de custodibus, curatoribus iuris istius videamus. Custodes igitur iuris, ordinis sancti, quem hoc loco Ecclesia praedicauit, communi appellatione significati sunt domus vel familiae Dauidis quemadmodum apud Prophetas passim videmus eo nomine hanc domum celebrario contra prae caeteris familiis in populo Dei reprehendi, si quando iusta ratio ordinis a Deo imperati publico negligeretur. Huius autem custodiae ac procurationis modus in his Prophetae verbis duplex intelligendus est. Nam qua David secundum humanum ordinem fuit potestate praeditus, modus custodiae humanus est qua autem fuit typus Christi ex diuina institutione, diuinus modus, cuius in Christo, a Christo consummabatur veritas. Humani illius modi caput fuit David; quicunque ad familiam eius pertinuerunt, ij quaedam veluti membra extiterunt cum summo illo capite ad corporis totius Cordinis in corpore conseruationem Conspirantia secundum Deum. Diuini autem modi caput unicum Cimmutabile Christus est: qui ministerio non solum
sacerdotis summi aut seniorum ex sacerdotibus, aut sacerdotum ipsorum atque Levitarum ex ordine, verumetiam Prophetarum extra ordinem, quotiescunque visum esset, utebatur
ad hoc suum opus in Ecclesia sua promouendum ex quo fiebat ut hi quidem singulari sua vocatione in ministerio suo operam consumerent illi vero David inquam&qui ex familia eius, urgerent ministerium illud, mordinem humanum suum in procurando rerum sacrarum ordine religioso occuparent. Sic videmus Psalmos a Dauid fuisse Ecclesiae datos; hordines ministeri sacri, adhibito Prophetarum sanctorum Dei virorum consilio, distributos ut disertis Ferbis auctor libri Chronicorum aliquoties confirmauit. Restat locus tertius, de stabilimento istius ordinis quod Propheta innuit perpaucis verbis, dicens haec folia illic considere prius quidem, ubi de fidelibus Ecclesiae membris actum est, dixit tribus ascendere illuc ad testimonium Iehouae nunc vero agens de diuino ordine, aut rebus diuinis ministrante, qui Dei auctoritate institutus est in Ecclesia eius, dicit Propheta in loco considere. Id autem significare videtur Psaltes considendi verbo Deum auctorem istius ordinis in Ecclesia sua, tum stabiliuisse ordinem illum, tum vero actiones illius ordinis praesentia sua direxisse &firmauisse ad gloriam suam. Consident enim qui in pace sunt, aut qui immoti sunt ab aduersis rebus consident praeterea, qui mature consilia ineunt, ut en rebus gerendis praesint ac salutariter. Cum itaque hi throni dicuntur considere, partim de pace, firmamento illorum prouisum esse a Deo intelligimus, parismque res iusto ordine consilioque prouisas, curatas,aestas, tanquam a sapientibus administris diuinae voluntatis, in quorum consessu consilioque ut alibi dicit Psaltes Deus praefuerit Psal. 8a. 1. Enimuero quidni sedissent sedente Domino quidni substitissent, Deo suam sedem ac domicilium in eo loco statuente Nam ubi tutius sedeat Ecclesia piorum, quam in sede Chabitatione Domini sanctificantis praesentia sua, confirmantis electos omnes, ac praesertim administros suos Quod si illic, non alibi sedent, quid nobis cum illa eiλλοτριοπραγία, quae tam multorum infestat mentes 3 Hanc Spartam curemus singuli quam nacti sumus ij sequamur vestigia dicentis Pauli, Quid mea interest etiam de extraneis iudicare nonne de iis qui initis sunt vos iudicatis de
extraneis vero Deus iudicat. X. Cor. 6. a. s.
476쪽
o vero beatos illos, qui hac praesentia Domini apud suos versantis in animis mens confirmati ordinem illum diuinum agnoscunt; tum celesiasticum, quo docentur diuina iura, in fide ac obsequio sancto continentur ph tum vero Ciuilem, quo intercedente atque adiuuante ad studium diuini ordinis excitantur Nam profecto, ut Deus unus est, ita unus ordo quem instituit Deus: si nonris et aa unus, ne ordo quidem est: Nam eo ipso quod ordo est, unitas eius statuitur. Quod si ordo unus est, quomodo unum esse omnes inter nos ordineo pugnantes item animis inter nos possimus Atque unum ordine diuinitus imperato sumus throni ordinis , Deo instituti in Ecclesia, in republica in Ecclesia diuinus ordo Christi, quem nemo sine impietate oppugnare potest in republica, humanus ordo, cui nemo obsistit sine atroce in naturam ipsam contumelia. In Ecclesia ius ab ordine diuino cognoscimus, ius constantissimum ab aeterna illa ratione proficiscenso immutabile Inrepsitica, iuris illius diuini habemus adiumentumo potestates administras propter hunc ipsum finem , Deo datas Atque haec omnia in sede quadam firma, immori, id est, in Ecclesia, sunt a Deo constituta unde administros suos iubet ordini publico
singulis membris ad hunc ordinem pertinentibus in sua quemque vocatione consulere., omnes sanctificat praesentia sua.
Absit igitur a nobis, si Christiani sumus, si ordinem Ecclesiae, reipublicae omnisque societatis humanae diligimus, si ius , Deo, naturae ordine imperatum, colimus; si stabile quoddam verae pacis, tranquillitatis domicilium appetimus absit, ut discidiis, contentionibus ordinem illum sanctissimum conturbemus, quem Deus in Ecclesia sua obsignauito quo obsignat Ecclesiam suam. Absit, ut diuisi, diuulgi artibus violentiaque Satanae malimus esse, quam in Deo unitatis, pacis, elacatholica Ecclesia eius, unitate spiritus, rinitate ordinis contineri. Quod si non
omnes idem sentimus per omnia, absit, ut continuo statuamus nos unum amplius non esse, qui rebus tam multis, principalibus unum sumus. Qui unum Deum habemus patrem, a quo omnia, num Christum, in quo omniis, .unum Spiritum, .per quem omnia unum corpus in unitate Spiritus, nam fidem in praecipuis his capitibus, quamuis secundum plus, minus ut loquuntur vulgo differentem, an propterea nos unum esse negabimus, .dissidia inter nos faciemus, quia unum per omnia sententiis non sumus Quid nonne in uno, eodem homine videmus volu tatem sibi ipsi repugnantem, quae tamen una est voluntas naturalis appetet quod refugiet intelligens, sensus voluntatem hominis contra intellectus iudicium excit it: volet aegrotus una voluntate sanitatem, rem aduersam sanitati, hoc sensus, illud naturae lacultate voles pius saepenumero quod non vult Dominus, Crimen religio simul ipsi futura est velle quod non vult Dominus quemadmodum similitudine fitqvitam petentis prorogari patri contra quam vult Deus, Augustinus olim demonstrabat. an propterea duo homines fiunt, aut seipsum homo lacerat, manus affert violentas sibi Quod in uno homine fit, miratis fieri in tanto corpore , quod in uno corpore fers, humano tamen non feres in corpore Christi diuinitus adunato nec eo ipso tempore feres, quo inchoata est corporis illius coagmentatio, cum in perfecto homuncionis corpore, id est, ad perfectam staturam vel constitutionem suam euecto feras Deus meliora. Contendamus potitis omnes uno animo, ut quamuis diuersum sentientes in rebus particularibus, num in communi simus Erigamus oculos ad contemplationem throni illius gratiae in caelo positi, ubi non solum dissentientes, sed quod grauius est inimicantes Deo sunt reconciliati Deo per sanguinem Christi. Si me offendit alter in re humana dissentiens, condonare iubeor auctoritate Domini: qui autem , me dissentit in causa fidei, si errat, non me offendit sed Dominum suum Dominus autem condonat; ego non condonem Deinde errat, non reuesauit Dominus
477쪽
RIRRNI CL PAR m a. qi Dominus ipsi serendus est errans; expectandus Dominus qui errantem doceat:& manus nostrae non ad depellendum errantem, sed ad viam monstrandam potiusi adhibendae, si Deus operam nostram ad salutem, institutionem eius volet occupari. Nam quis nescit propterea Euangelium rae uniuersam doctrinam salutis mysterium appellari, quod sola reuelatione gratiae homini innotescat aut prout Christus ipse dicebat Nicodemo quis ignorat nullum ascendisse in caelum kres caelestes perindei novisse ac si pervestigasset coram, nisi eum qui descendita caelo, filium hominisi qui est in caelo Quis non audiat Iesum Christum clara voce inclamantem patri, i dicentem, Gloriam tibi tribuo, pater domine caeli, terrae, quod haec occultauerisi a sapientibus, intelligentibus,, ea retexeris infantibus Mare. XI. as. Quis in sesei reflectens oculorum aciem non agnoscat de sentiat illud, quod optimi docet Apos- tolus i. Cor. . .,c. de ministerio diuini verbi, sapientiam esse non seculi huius, neque principum seculi huius qui abolentur, sed sapientiam Dei in mysterio posita, occultam sapientiam, quam praefinierat Deus ante secula ad gloriam nos(f. et as)tram quam nemo principum seculi huius cognouiti sapientiam rerum quas oculus non vidit, nec auris audivit, nec in mentem hominis venerunt, quas parauit Deus iis quibus diligitur quam sapientiam Deus solus retegit per spiritum suum, prout spiri tus scrutatur omnia, etiam profunditates Dei: Nam ut nemo hominum nouit ea quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in eo; ita etiam ea quae sunt Dei neminem nouisse nisi Spiritum Deio quicunque Spiritum ex Deo acceperint animalem hominem non esse capacem eorum quae sunt Spiritus Dei: Nam ea illi stultitiam esse, nec posse ab illo cognosci, quia spiritualiter diiudicantur. Et tu, homo, non seras hominem in naturae tenebris errantem, quem Deus fert ante oculos tuos tolerantia sua, evocat iratia absit a nobis i haec insania. Quod si ne illa quidem ipsa auctoritate Diuini verbi ab ista praesumptione iudiciorum nostrorum deducimur: pudeat saltem Christianos, pudeat eos omnes qui Christiani audire volunt, intolerandae istius audaciae, cum hominem naturalem, scientiae humanae inanisque philosophiae opinione inflatum, plus humanitatis in suis iudiciis habuisse audient. Idemistium illum philosophum in historia Ecclesiastica legimus longo mitiorem, aequiorem erga Christianos fuisse, quam ipsi Christiani sint. Narrat enim Socrates, Hist Eccles lib. d. cap. a. cum Imperator Valens Antiochiae digeret, quiescens a bellis exteris incursionibusque barbaricis grauiter infestaret orthodoxos, quotidie maiora supplicia in eos excogitaret tandem opera Themisti illius Philosophi acerbissimam illam saeuitiam hominis fractam se ipsum ad maiorem aequitatem, moderationem reuocatum esse: nam libellum de ea causa Valenti inscripsisse, quo nominatim ipsum Imperatorem appellabat, docebatque non esse cur mirum ipsi videretur, si fori Christianorum dogmata interdum dissiderent,
nec inter se conuenirent plano Etenim reuera perexiguam esse illorum discrepantiana, si cum multitudine, confusione dogmatum comparentur quae apud Graecos obtinebant illorum enim esse amplius trecenta dogmata. In rebus autem quae sola opinione percipi possunt, prout ex necessuate, si quid homo in rebus diuinis percipit, opinione percipit, nam idem nesciebat carnalis Philosophus plurimum fieri, vidissideant valdo sententiae: meum ipsum velle gloriam ita sibi conciliare dissidentibus hominum sententiis, ut eo magis quisque revereatur maiestatem eius, quandoquidem cognitio eius non est illi exposita ad voluntatem animi. His sermonibus, consimilibus argumentis appellatus a Themistio Imperator Valens lenior in orthodoxos effectus est. Quod si natura duce humaniter cogitandum in causa religionis de hominibus esse iudicauit Philosophus ignarus veritatis, utens axiomate quod Sapiens Confirmauit, gloriam Dei esse celare verbum Prou. s. a. si Philosophi illius monitis
478쪽
fractus est quodammodo Valentis Imperatoris animus, qui sanguinem, Caedes Christianorum tanta ferocitate spirauerat; quid nos Christianos, obsemo, ne me est facere erga ignorantes aut errantes quosque quibus sermonibus reuocare in viam qua commiseratione animi dies, noctes de miserorum errantium institutione, salute laboraret Hoc nos omnes docet, huc ducit natura ipsa, a humanus ordo,, diuinus ordo, communis Ecclesiae Cpriuata singulorum de gratia salutari Dei experientia, constantissima Dei ex verbo ipsius testificatio: quibus omnibus nos Praestat cedere, quam particulari corruptioni naturae nostrae in nostram ipsorum, Miorem miciem obsequi. 6. Expinu sacem sermo semorum dicentes, Tranquiti sinae amantes tu, et Si sax in raemuni ne tua, tranquimius in salariis tuis. Aia multis circumsideamur bonis a Domino in Ecclesia eius o quantam laetitiam in animis nostris ex eo percipiamus, hactenus satis, iudicio meo, ex verbis Prophetae audiuimus. Nam cum, priuatis singulorum membrorum officiis o communibus Dei in corpus totum Ecclesiae summisque beneficiis intus, foris demonstratis, potentissim Propheta se, Ecclesiam priscam suis temporibus ad hanc laetitiam excitauerit nos, qui Deum esse nouimus constantissimum in promissionibus gratiae, salutari beneficentia in Ecclesiam suam, iisdem f. ad argiunentis vii necesse est, ut confirmemur ipsi, talios in cognitione ac conscientia eiusdem honi quoad eius per nos fieri potest, confirmemus. Atque haec quidem Christiana laetitia in nobis eiusmodi est, ut omnem metum omnemque dolorem eximere ex mentibus nostris, fugare possit, si eam animo vero concepimus. Sed quia illius gratiae virtutisque diuinae quae in se est absolutissima perfectissimaque sensus est in nobis imperiectissimus propterea visum est Spiritui sancto, exposita per Prophetam laetitia spirituali nostra, certissimisque illius argumentis, effectum laetitiae illius coniunctissimum reliquo Psalmo exponere nimirum publicam denuntiationem laetitiae illius ex studio Christiano, procurationemque diligentissimam illius laetitiae propagandae in uniuersitatem Ecclesiae; ex quo ingen ratum est in nobis spirituale gaudium, de quo anto diximus. Id enim naturale est. v laetitia hominem quasi fundat, dilatet modis omnibus ut contri, tristitia contrahit hominem, Wquodammodo in angustum cogit qui laetatur, diffunditur in se, .extra se, nec potest quin erumpat apud alios in testificationem laetitiae suae: quanirem sensus naturae docet, barabolis euidentissimis expressit Christus, viri qui ouem perdiderat, foeminae quae drachmam, .patrisfamilias qui filium Luc. s. d. S. I. Secundum hanc igitur rationem Propheta suam ipsius communem Ecclesiae laetitiam cum descripsisset verbis antecedentibus, iam venit ad illam inclinationem naturalem laetitiae, nimirum ad publicam denunciationem illius, .saluberrimam adhortationem ad pacem, qua laetitia alitur atque continetur ad Dei gloriam. Docturus autem Propheta illud officium pacis ad laetitiae conseruationem eme- cessarium, duobus modis credentes instruit de hac Christiana pace. Nam primum
hortatione utitur vehementissima, tanquam praeco religiosissimus voluntatis Dei, versu sexto septimo, quos anto exscripsimus Deinde vero suum ipsius exemplum spondet, Cante oculos piorum exhibet sese uelut ducem futurum ex facto ad ista pietatis officia, non autem vocalem solum praeconem, spectatorem, hortatoremque otiosum, duobus versibus vltimis. Glim autem sermone instituit docere alios Christianam
479쪽
tianam pacem tanquam doctor fidelissimus in schola Domini, primum rem ipsam imperat, deinde praeit verba singulis ad rem quam imperauit pertinentia. Rem enim ipsam imperat summatim, dicens E etii pacem Hierosolymorum Verba autem praeit credentibus quibus hoc imperat, cum subiicit, tranquiti sint amantes tui& c.
oratione conuersa ad Hierosolyma.
Ac primum quidem quid sibi velit Psaltes Hierosolymorum appellatione, satis opinor constat ex praecedentibus. Nam versu a Ws rem totam copiose explicauimus. Pax vero quid significet, nobis videndum est ut singuli suum officium, ad quod excitantur his verbis, tenere possint. Vt itaque paucis absoluamus, cum desiderium pacis uniuerso hoc loco praecipiaturo huius ipsius pacis sequentibus verbis tradatur enarratio, ne Ionbius abeamus, Pacis nomine intelligimus constitutionem vacuam ab omni malo, Win omni bonorum genere intus, foris quiescentem. Ac proinde, quia pax certa homini esse non potest, qui non solum intus abundat malis bonis vacuus est, sed etiam foris omnibus malis appetitur, kab omni bono quasi refugitur ita o diuerso pacem homini illi esse statuimus, quem bona certatim appetunt, fugiunt mala. Eademque ratione de Ecclesia dicimus, quam urbs Hierosolydi morum olim adumbrauit; hanc dici pacem illius, cum ipsi bene est ac non male. Ir Quomodo autem Ecclesiae bene esse possit, superiora docuerunt. Bene est Ecclesiae; et quae laetatur de filiis suis; ad quam fili adeunt, adhaerent; cuius forma intema,
et est Deus extema, Communio sanctorum, cum Deo verbo salutis, precibus, m piorum inter se insto ordine quem Deus instituerit ad coagmentationem sanctorum, . t ad aedificationem corporis Christi. His rebus vera pax Ecclesiae continetur: quemadmodum vera pax, iusta corporis constitutio in optima formae intereae, atque ex-m temae Cactionum omnium, accidentiumque commoditate versatur. De hac pace
quam se cum Deo habent, cum animis suis, cum Ecclesia tota, .cum membrisu, singulis eius, .cum omnibus hominibus, Propheta nunc demum loquitur, &omnia. antegressa bona comprehendit hac una pacis appellatione, dicens: Expetii pacem , merassobmorum. M. Hierosolyma, id est Ecclesiam Dei bonam esse confitemur omnes, tanquam Dei viventis domum tum pacem illius domus bonam, iucundam esse. Vnum , nobis, desideratur; ut cum bonam esse Ecclesiam, & bonam Ec(f. ias clesiae pacem sen- tiamus omnes in nostra conscientia, nos quoque bonum officium erga Ecclesiam, quam praedicamus bonam, Cad pacem, quam natura bonam esse docet, faciamus... Huc nos hortatur, vocat Propheta dicens, asini sacem Hierosoomorum: tam , quam si diceret; Ita estis singuli a natura comparati, ut neque bonum priuatum e I trum, neque commune noueritis ac ne illud quidem expetatis, aut etiam pro retis,
si quando nouisse datum est adeo magnae sunt in vobis tenebrae. Quod si in ipsis humanis rebus non videtis, quid vobis, quid publico utile esse possit multo mam
erraturi essetis a bono spirituali vestro, WEcclesiae Dei, quarum rerum notitia nemini nisi ex reuelatione Dei potest obtingere. Nunc vero cum per Dei gratiam ex praecedentibus constet, Deum Ecclesiam, Chatres germanos vestros a Deo in Eccle- sia genitos, Quos denique ipsos a vobis cognosci praelucente face diuini verbi: videte, ne in malo naturae vestrae torpentes haereatis, neve a bono prosequendo, cuius notitiam impertiuit Deus, abstineatis impie, sed bonum publicum Ecclesiae, &: priuatum spirituale vestrum in Ecclesia procurate, quibuscunque modis pote est. Quod si plura non potestis quemadmodum reuera non sumus idonei per nos ipsos ad cogi tandum quidquam velut ex nobis ipsis; sed quod idonei sumus, illud ex Deo est, a Cor. a. s. saltem date operam, ut votis ardentibus ex animo, religiosissimisque precibus coram Domino contendatis se intus studia vestra quis diligentissimo accen
480쪽
datis ad pacem, id est, bonum publicum Ecclesiae. in ea priuatum vestram princurandum. Hoc igitur summum praeceptum est, ad quod pios hortatur sestes ex antecedentis laetitiae causarumque laetitiae argumento. Cum autem praeceptorum diuinorum omnium eiusmodi sit auctoritas, ut quihu cunque praecepta dantiu , ij praeceptis illius obsequi teneantur sine exceptione ulla; profecto nos, qui singulari Dei beneficio in Ecclesiam ad perceptionem voluntatis eius vocati sumus, necesse est de obsequio fideli cogitare, ut pacem Ecclesiae, mus, quemadmodum nobis praecepit Deus. Ac proptere, ne fori in petendo incerti simus, tanquam si nesciremus quid a quo peti oporteat, indidit Propheta piis velut in os sanctissimam petitionis formulam, cum dicit tranquilli sint amanus emi, stisa in raemunitione tua, v. Huius enim petionis loci duo sunt a Propheta indicati, incremento conuenientissimo, cum pacem Ecclesiae docet et a nobis oportere foris, intus, communiter, singulariter Foris quidem etiam iis qui amant Ecclesiam communiter, quamuis nondum sese illi adiunxerint intus vero singulariter, domesticis fides, Ecclesiae catholicae. Nam quemadmodum si quis pacem habit, tionis suae desiderauerit, circvinspiciat opus est foris, quae impedimenta arcenda, quae adiumenta retinenda deinde vero dispiciat intus quid ipsae partes habitationis postulent ita etiam pios omnes post omnem hominum memoriam Deus informauit, ut in hoc domicilio mundi omnibus en cupianto pacem colant cum omnibus, quoad eius fieri potest, ut Romanis scribebat Apostolus cap. s. v. 18. deinde ut ipsi Ecclesiae ante omnia eno cupiant secundum Deum. Quinetiam hunc ipsum ordinem, quem nobis praescribit Psaltes, Deus in suis promissionibus quas enumciauit Abrahamo, distincto seruauit, ne quemquam Christianum taedeat illud postulare, quod in promissionum numero recensuit Deus. Dicebat enim primiti de optinibus etiam exteris, Benedicam iis qui benedicent tibi postea vero de Ecclesiae Christianae membris subiecit illud alterum, Benedictae erunt in te omnes lamiliae terrae. Genes. I a. s. De omnibus ergo promiscuo etiam exteris, ab Ecclesia Dei pronuntiantur haec verba, tranquilli sint amantes tui: de ipsis vero domesticis sequentia enunciata su Ac prius quidem per se est euidens: si tantum illud observemus amantium Eces siue duo esse genera, prout distincto , Psalte enumerantur paulo post octauo voem, dicendo 'oster fratres meos, ct amicos meos, is Sunt enim hi statres id est, germana Ecclesiae membra iamiam ex facto ad eam pertinentia in Christo Iesu, aut etiam in ea degentia secundum formam extemam, ordinem aspectabilem illius; illi vero amici, quamuis extra Ecclesiam positi, qui nec oderami Ecclesiam animo, sermone aut facto obsunt sed aut bene cupiunt ipsi ex animo, quamuis ipsi sibi id non cupiant boni, aut certo amico ferunt, ut Ecclesia sit, atque tranquilla sit de quo genere dicebat Christus, Qui non est aduersum nos, pro nobis est Luc. s. SO. Pro his ergo omnibus Ecclesia postulat, ut ipsis bene sit,in tranquillitate lauantur, denique communibus f eta6 secum beneficiis magis ac magis cumulentur 1 Domino. Alterii vero optatum in versu et quod ad domesticos Ecclesiae pertinet, duas partes illas pacis euidenter notat, de quibus anae dicebamus in definienda pace. Ad iustam enim, veram pacem desiderantur duo defensio a malo,, bonorum pacis perceptio De utroque preces concipiendas ostendit Psaltes verbis paucissimis; semata thpi illius, qui tum ad figurandam Ecclesiam fuerat datus allegoria Ierusalem opus erat Ecclesiae ad tranquillitatem urbis illius duo haec fuerunt opus, tum ut aduehsus mala foris minantua, irruentia circummunita esset urbs, tum ut intus abundaret bonis. Defensionem a malo Prooheta his verbis docuit ex tendam S sta in Praemis