Lælii, siue Monarchi duo, Ventura CÅ“co Academico Trauagliato authore ..

발행: 1563년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

D CONsCRIA HIs T. DIA L. fmandari voluerunt ut quoniam intelligebant sibi penitus intereundum esse, monumentis rerum gestarum viverent hominum memoriae quasi ditissimo templo dicati. Si aeternum igitur literarum usum se volunt,aeternam quoq; historiam profitetur ste mi ver principium literis tribuunt, iidequoq; initium aliquod extitisse volutatiunde Aethiopes historiam apud se innumerabilium quorundam

annorum esse contendunt, literaSq; Deorum accepisse munus,quὀd eos ad se confiigientes sint tutati, couiuioq; acceperint apparatissimo,dc omnium primi sacra fecerint. Sed non decet de laistoria verba facturos fabulosa poetarum commenta sequi . A gyptii apud se, suosq; Sacerdotes ab Osiride, Amon Mercurio Theuthe, quem Cicero Theyn vocatum ali erit ut Platoni placet, ut aliis Menone literas primum traditas, sacratamq; gloriantur historiam. Itaq; ab orbe condito quicquid actum sit sevi scire, scriptum I seruare,ac retinere profitetur; quos Scythae, quos redarguunt Assyrii, sed ante omnes qui Chaldaei nominantur in hanc septingentoruin militi annorum, velit aliis quadringentorum supra otia-ginta, non solum res gestas, sed citam gerendas suis claudi sacrariis affirmant; quae quidem arbitror comentitia censet Plaro grauissimus author ante alluuionem, qua totus orbis inundavit,ac res magnas gestas

112쪽

VENTVR E COECIstas fuisse, de literis etiani mandatas, qua inundati ne perierint Post alluvionem vero diu nihil gestum, scriptumue suisse attonitis adhuc hominibus metu, nouamq; quotidie perniciem expectantibus, donec paulatim audere coeperint, inde nobis historiam coepisse; a Sosestri s. nescio quo,ac Thalestria Reguna, quos Ninus Assyrius sit consequutus. In Italiam certe scrius peruenit historia, cum condita iam Roma in aliquot Italiae templis annorum numeruS non literis, sed clauis dignosceretur, ut apud Vulsiniuin Nursiae opinor aede. Peperit autem historiam rerum varietas, quam antiquitate fieri necesse suibus riis opinionum errores, dc varia inter homines vel

certamina, vel contentiones Certatum est enim m-ter Aegyptios,3 Scythas de generis vetustate prosuletibus utrisq; antiquissimos se mortalita esse, quos rident Aethiopes se somnium hominum vetusti simos esse produnt Aristoteles philosophus huius certaminis palma Aegyptiis tribuere videtur quos primos hominum credi,scriptum reliquit. Iam illud quam ridiculum, quod iidem Aegyptii existimasse

seruntur, homines, animantesq; reliquos ortos esse terra sumpto scilicet argumento ab spelunca, quaesit in Thebaica regione, unde murium immesa multitudo scaturire cernitur,campos' complere duae anaentia plerasq; Graeciae ciuitates etiam occupauit,

in queis

113쪽

in queis grauissimam Atheniensium urbem Etenim

memoria mandatum, ac proditum esse constat ipsam Atticam Athenienses genuisse, quod de Philosophi celeberim praedicare non dubitarunt. Sed de his satis Tanta autem caligine mersa est historia,ut nec quid, nec cui credas scire penitus possis. Nec frandum est in tanta vetustate: nam Tito Liuio reruRomanarum scriptori vetustissima videtur ea, quae septingentesimo ante anno sint gesta, compertu disiacissima. Qtiid in tanta seculorum serie credendum est accidisses itaq; omnem serme historiam mutuamur a Graecis, qui nec ipsi certi aliquid habent, de ubi commodum est libenter fingunt, nec mentiri dubitant. Quo fit ut qui primi condiderint urbes, palantes, vagosq; congregauerint homines, nec moenibus magis,quam iure ac legibus sepserint, tam ni certum sit, ut sententiis inter authores certetur,' sibi credi singuli velint, cur autem sibi fides habenda sit non afferant sane Philosophis etiam haec res ansam praebuit disputandi.Nam si primorum homisau,

qui ante alluvionera suertit extaret historia, aeteruune, an conditum coelum esset quaerentes nume digladiarentur. Etenim suae originis rationem primita mortales reddere posteris ualuissent. Quo argumento Plato existimat conditum orbem esse, quod

ita Deoruni praedicent filii, quos parentibus didi- ciste

114쪽

i VENTUR E COEGIciis par sit arbitrari, 3 quae ab illis acceperint absq; suco, fallaciis, mendacio posteritati tradidisse. Constat itaq; de vetustissimam historiam esse,ac temporum rerumq; varietatibus interceptam, vel potius extinctam, sic fato,vel certe necessitate serente. de asserit Aristoteles longissimis temporum spatiis terras aliquas maria superare, alias contra arescere, reddis cultui mortalium aptas ubi prius mare se rit. Ad haec regiones aliquot steriles paulatim fieri. Itaq; necessitate coactos homines inde discedere ,

nunc hos, nunc illos donec penitus deserantur, eas dem rerum, ac temporum conuersione denuo coli, annisq; fluentibus, hominumq; successione fieri, ut primorum cultorum intercidat omnino memoria, quod maxime historiae videtur obesse , de cuius vetustate, quod propositum nobis fuerat satis dixista videmur quamobrem nisi audiendo defessi estis,ad reliqua transibimus. Omnes cum se libenter audituros conclamassent, exigerentq; pensum quasi nouo sumpto principio ita coeptum est.

HIArti utilitas. UTILITATEM dissicultati non immerito iunximus, superos enim ne veterno torperemus, atq; adeo marcesceremus, utilitates omnes ad nos dissicile, magnoq; tum corporis, tum animi labore venire voluerunt. Itaq; nihil mortalibus sine sudore,

ratur,

115쪽

DE CONsCRIB. HI ID DIA L. ratur, quod Flaccus indicans poeta, poetico cecinit mole.

Irusta tulit, faciti puer sudauit, stast bHinuit Venere, C Baccho qui Vibia cantat cm. Sed in re nemini non cognita, satisq; perspecita morari non libet, dicam igitur id,quod maxime res ipsa desiderat nihil me utile putare, quod non sit idehonestum. Historiam verό rem honestissimam duco, in qua siqua turpia didia, factati scribantur, ca tamen prosunt. Nam cum omnis turpitudo dedecus

pariat, intelliget utiq; historiam qui legerit quid inter bonum, de malum: honestum,turpe: honoratu, inhonoratum intersit quod certe Lacedaemonioruauthoritas, qui grauissimis, optimisq; vixisse serui, tu legibus, testari vobis apertissime poterit; illotas enim quos habebant numero seruorum inducentes in conuiuia ebrios iuuenibus ostendebant, ut visis ebrioru gestis, foeditate discerent odissiciatq; abominari ebrietatem. Nihil igitur, nihil est in historia,

quod non cum emolumento legatur. Non tamen

omnibus haec sententia probabitur: nam deprauati inquient animi, atq; corrupti imitabuntur turpia, deterioresq; fient quibus ego facile me responsurum opinor, illud primum obiiciens , quod de legibus censorius ille Cato dicere consueuerat, omnibus il

116쪽

ro VENTUR E COECI dum maiore,ut parte iuuarent. Illud praeterea respodebo, quod de uniuersa dici soleta loquentia. On-endentibus. n.quibusda pessima,ac perniciosissimaaloquentia crededam este, quόd rebus publicis no pauciora mala, quam bona intulerint alloque tes scobuia itur. Vtilis quidem, atq; honesta est a loq, ctia, tu malus qui abuteris .ec sane si haec ratio seruanda foret, numen quoq; reprehenderetur u id hominem secerit, cum sint mali pleriq/. Ledunt diuitiae

multos, nonnullo propinquorum,amicorumq; tu ba,ac tandem si respicere velimus omnia, qua Diuorum maxima putantur munera noxia reperientur

abutentibus. Sed ut ad historiam redeam, qua de nobis institutu est sermo Doctissimi, clarissimis viri sic iudicarunt, historia eam maxime, quae ad mores pertinet Philosophiae partem, illustratam suisse; quae cum aut proprium uniuscuiusq; animum curet, aut domestica tracitet, aut medeatur ciuitati, omnia haec nobis ubertimes, atq; copiosissime historia suppeditat. Iam primum omnium, si Nestorem illum Homericum consideraueris nonne tanquam in speculo prudentia videbis exemplar, quod sequaris, quod capias,quod imiteris Cum autem legeris Regem illum regum decem sibi Nestores, non decem Achilles, Aiacesue Telamonios optasse , nonne cerinis quatum corporis viribus prudentia praestet perniciosam

117쪽

niciosam Achillis iram Graecis suisse si percipis, vi

tandam certe non secus, ac mortem iram existimas.

Sed apoctis recedamus,quibus historica fides non habetur Coser tecum obsecro Themistoclem, atq; Periclem, vel Aristidem eidem Themistocli compara , Nicia ei, qui victus in Sicilia occubuit Alcibia idem compone.Iam horum profecto exemplo vita,

moresq; tuos ornabis,leges tibi ipsi dices, qua quid fugiendum, quid sequendum sit scire facile possis.

Hos ipsos, quos memoraui in aciem, in forum ad Re p. deducito, tua certe quid patriae prosit, quidue Obsit optime noris, atq; pulcherrime quόd si vel Phocionis paupertatem, vel Fabritii rei familiaris angustias historia duce subodoratus sueris, quis dubitat, quin domui sis commodissime consulturus,

certior videlicet factus paucis contentam csse naturam Mores igitur formantur historia, eiusq; philosophiae quae dantur praeceptiones historicis maxime probantur exemplis. ut Ver6 rerum causas perscrutantur, plurimuna historiae se debere no negant, cimius auspicio multa se cognoscere profitentur. Nam ut ommittam Platonem,quem palam est omnem historiam cognouisse, multa quoq; Aristoteles historia repetita confirmat, quod quidem licet plurimis possim, paucissimis exemplis ostendam in crepat diuinissimus ille Philosophus veteres, qui Cometa,

quae

118쪽

quae vocantur sydera hyeme non cerni credebant sumpto ex historia argumento nam in Achaia pam id antequam aliquot urbes terremotu corruerint, mare limaxime inundarit, hyeme ingentem Cometem scribit esse visam Idem chi de sontibus fluuiis loquatur Caucasi montis altitudinem, quam tradit esse miram historia nos docet; Ait enim occidente solem ad tertia noctis parte Caucasi vertice illustrare. Tertia ad ortu, ut ex duodecim nocturnis horis sol in eo vertice quatuor duntaxatio spectetur, que

etiam variis gentibus asserit habitari Longum esset, quae ab historia Philosophi etunt recescre,cum eoru i aliqui, de ii quidem grauissimi historiam scribere non dubitarint; Vt Teophrastus Teopompus, Socraticusq; Xenophon, atq; Aristoteles ipse, quem sunt quidam authores centum ciuitatum historiam in unum redegisse corpus, quod opus non sine magna nostri temporis iactura cum aliis, de eiusdem Philosophi,&aliorum scriptorum plurimis desideratur. Quare dubitare non possumus admodum utilem historiam esse. Atq; ego ut de meo sensu loquar,&id, quod sentio apud amicissimos homines liberius depromam,mirificam quandam suauitate legenda experior historia; & quemadmodum Socrates philosophiam non vulgarem musicam existimabat, sic ego suauissimam armoniam historiam arbitror.

119쪽

tror.Illud p terea videre mihi videor pulcherrimuquoddam corpus historiam effingere omnibus suis

partibus, omnibus numeris absolutum; quod tunc apparebit clarius cum praecipiemus quem ordinem in historia seruandum putemus: de quoniam utilitatem exposuimus, dissicultatem si placet aperiamus. Hilioris disi has. E sane cum in omni re conscribenda maxima dissicultas, tum in historia maior. Itaq; pers cpe miram soleo quorunda hominum arrogantia, qui quasi leue onus suscipiant, libros edere non dubitantu&qui magni viri, loci rinaq; praestantes vulgo existimatur horum sunt temeritate similes. Ego verό egena illam magnopere laudo, quam in quibusdam regnis hac etiam tempestate diligentius seruari accipio, nequid typis excudatur, quod prius non examinent viri doctissimi, perpensiumq; atq; examinatum pro bent habebit enim praeiudicium is, qui scribit Esrorum virorum, peritorumq; sententiam, ac probationem, leuiusq; sortasse cadct. Haec tamen vel Principes viderint, penes quos summum ius, summa est authoritas, v c illi, qui tantum licere sibi volunt, ut bibliothecas venaliu impleant librorum, quorum sane bona pars non legirui .Excusandi tamen videantur, comparatum est enim natura omnes, ut homines appetasat gloriam. Erramus autem plerumq; per

120쪽

r VENTUR A Cor crauia gradientes, neq; rectum iter perspicientes. Etenim quod experior ipse 3 testari S liberius fateri volo tenet me eximia quaedam cupiditas laudis, sed tamen edendis voluminibus consulto hactenus temperaui, timens videlicet ne appetitio nominis, in ni'; famae dedecus aliquod pareret Vrgent tamen amici, quibus si inuitus obtemperauero, quicquid secus acciderit amicitiae tegetur ornamentis, nimiaeq; in amicos facilitatis laudibus ocultabitur. Quamquam non satis mihi videtur excusari, qui culpam emrati transfert in alterum Summa tamen humanitas,3 pudor negandi quod petitur facile me tuebitur

quemadmodum spero, siquid emisero, quod opus fuerit in annum praemi decumum. Sed in hanc sententiam satis. Dico igitur, ut ad id redeam, quod susceperam, summi cuiusdam esse viri animi sensa ita mandare literis, ut multorum iudicium subeant, ut placeant, atq; delectent. Nam ut illos ommittam, qui famam reprehendendis aliis aucupantur; sunt etiam quidam, qui aliorum errata facile vident, ipsi tamen nihil edere possunt id si quidem possunt ne

parem gratiam relatam accipiant, nolunt. Quae reses icit, ut magnum periculum adeat', qui sua scripta multis legenda proponit. Sunt quibus tumidioribdeatur Demosthenes Bruto Cicero perfectus non videbatur. Itaq; suerut prioribus seculis qui Ciceronen

SEARCH

MENU NAVIGATION