장음표시 사용
21쪽
pecori quod ipsum nim gregem appellat eos parcere necesse sit atque sic sere continuatur sententia hujusce mei)exigui gregis qui oppositus est alieno magno gregi nulla
vobis potesta est, nam hunc ego pastoremque meum
lustrare quotannis etc. Cognoscimus igitur id quod jam supra conjecimus eundem hic inveniri sententiarum ordinem atque in priore parte. Ibi Spem deam, ne se destituat, obsecrat, cau8amque addit: nam agricolarum deos omnes religiose Veneror. - Quomodo vero alterum praetervehemur Scopulum, in quem omne adhuc inciderunt interpretes γΡalis enim, pastoritiae deae hoc loco commemoratio maxima fuit causa, quamobrem et hos versus et totum carmen viri doctissimi perturbaverint. Hic vero non minus clarum fiet, eo sensum carminis prorsus non intellexisse. Sic enim argumentati sunt: non divelli posse alem deam a ceterorum deorum enumeratione. Hujusce rei quod probabilem causam non invenerunt, chematicam conStruxerunt carminis sormam
alius aliam' cui omnia accommodabant. Sed hoc quid aliud est nisi carmina Tibulli secundum propriam tuam sententiam
con8truere, cum Verum eorum Sensum indagare non possis 3 Dissenius unus exstitit, qui cum totius carminis integritatem defendere vellet, hos quoque versu suo loco retinendos esse existimaret. Is vero, cum totum sententiarum
nexum minime intellexerit, etiam hujusce rei mirificam profert explicationem, quae quam procul sit a Vero, non necesse est argumenti demonstrari. Dissenius enim sic sere argumentatur Postquam Cererem, Priapum, Lares appellavit poeta interdum alis deae oblitus est, quia in Larum commemoratione venit ei in mentem, deberi his etiam aliud quid scilicet quod possit tranquillus et tutus parvo contentus domi vivere et partim inertes horas ducere, partim etiam sua manu vel arare vel gregem tueri. Rursu autem in gregum mentione in veri pastoris cogitationem ejus lustratione quasi in rectam viam reducitur, ut denique etiam Palem commemoret. Postremo illud quoque reminiscitur, cujus rei
22쪽
- 14 causa ab initio deos appellare instituerat atque in v. 37 redit ad initium illud, quod lacerat . - 1l. - o jure Haasius eique consentiens Ribbeckius decerunt hanc explicationem et plane assentior Haasio dicenti pag. 12: magnam hoc modo poetae ingenio injuriam fieri. insius ipse,
cum quomodo removeret difficultates, non inveniret, transponendo e8Se versus censuit post v. 26 et profecto nescio an melius hoc secerit quam laudare Dissenii sententiam. Ipse ego, Si non alio modo res posset expediri, pedibus irem in sententiam ejus. Sed multo lacilior et simplicior tota res est. Si enim eam, quam ego proposui, totius loci interpretationem accipis, omnia bene procedunt neque aut emendatione ulla aut transpositione opus est; immo gravissimis argumenti8, suo loco versus retinendos esse, demonstrari potest. Quid, quaero, Pales pastoritia dea sibi vult in agricolarum deorum numero, cum nulla adhuc gregis commemoratio acta sit - Iamjam intellegimus, Verum carminis sensum perspicientes, quam ridicula sit illa schematica sorma, quam viri docti statuerunt, ut hoc certe nostro jure miremur, adhuc neminem exstitisse, qui tales nugas resutaret. Certe opportuno loco Pales dea in versura commemoratur, atque ut in priore parte agricolarum dei munera sacraque sunt allata, ut agros tueantur, Sic in hac parte, cum unica pecoris cura ruStic remanserit, pastoritiae deae
pares debentur honores, ut gregi prospiciat; ita ut optime respondeant v. 35. 3 versibus 11-24. Non minores suerunt errores, in quos inciderunt viri docti de versibus 3 sqq. judicantes, cum non intellegerent, quid significaret illa deorum convocatio: adsitis, divi, nec vos e paupere menSadona nec o puris spernite fictilibus sqq. Videlicet necesse erat, hos quoque Versu eiSdem accommodari logices regulis, quas animo sibi finxerunt omniumque deorum invocatio aptissime claudebat singulorum deorum enumerationem itaque et caliger utina ius et Ribbeckius
23쪽
consentientes versus 3 sqq. Haasius V. 35 sqq. inseruerunt post v 24 quamquam ibbeckius, a ceteris dissentiens, statuit, non omnes deos, sed Solos Lares invocari. - Facile cognoscimu8, hunc quoque errorem eandem habere originem
atque reliquos omnes scilicet quod illi viri consilium et
commune vinculum Singularum partium non cognoVerunt. Dissenius vero, quo modo hos quoque versus suo loco retinendos demonstraverit, jam supra vidimus, nec magis hic quam alii locis consentiente nos habet. Jam nostram sententiam exponere liceat, ut tandem aliquando ex errorum voragine emergamus et quomodo optime continuetur his versibus Sententiarum nexus, et SpiciamuS.
Cum igitur in antecedenti parte posita, qualis vita sua esset uSque ad me8Sem, narravisset, quid, quaero, Verisimilius St, quam nunc sequi ipsius messis descriptionem 3 onne desideraretur aliquid in gratissima vitae rusticae effigie, si hoc ipsum missum esset, quod maximum gaudium rustico a fere solet Non mancus, mihi crede, artifex est ibullus invenimusque, quod nostro jure quaerimus, Versibus 7 sq breviter quidem, sed non minus pulchre quam cetera, X- pressum vel hoc ipsum in poeta mirari debemus, quantulis verbis quanta et quam gravia dixerit. - Dum igitur grato otio rusticus fruitur gregesque curat, procedente tempore segetes laete creverunt atque v. 37 sqq. in media meSSorum gaudia introducimur. Hac messe, quippe quae jucundissima et maxime propria pars sit auctumni, simul totius temporis descriptio continetur quam imperfectam num esse dicemus et inchoatam, quod verborum careat tinnitu et loquaci singularum rerum enarratione γ - Convocantur igitur ad pauperem mensam certe omnes dii deaeque, non Lares soli, ut gaudiorum sint participes omnes enim plurimum contulerunt ad bonum et laetum segetis incrementum. agna gaudia sunt messorum, quamvis non uberrimo illos fructus ager tulerit, quam
24쪽
- 16 quos tulit antiquo condita messis avo: parva seges Satis est, satis est requiescere lectos licet et solito membra levare toro.
Et ne quid desit imagini, sequentibus versibus 45-48 hiemis gaudia describuntur, non minora fere quam Veris, aestatis, auctumui. Iam licet totum se dare otio domesticisque commodidatibus, licet vires colligere usque ad redeuntes veris labores Audimus exsultantem poetam his versibus: quam juvat inmites ventos audire cubantem et dominam tenero detinuisse sinu; aut gelidas hibernus aquas cum suderit auster, securum somno imbre juvante equi. En habes persectam si absolutam imaginem omnium temp0rum anni et amoenae vitae rusticae, quam quoi deserere noluerit ibullus, nemo vitio ei vertet: habes simul etiam primam magnam totius carmini partem, quam claudit poeta, omnes prece et vota comprehendens, versibus 4 et 50: hoc mihi contingat sit dives jure furorem qui maris et tristes ferre potest pluvias, qui versus optime respondentis. Meti, quibus ad vitae rusticae descriptionem transitus fit. Quamquam desinit hic virorum doctorum error tamen de altera quoφι elegiae parte pauca mihi dicere liceat, quae exstat inde a v. bl 8que ad . 74. - ostquam prima parte poeta, non cauSam e habere, quare non contentus sua vita divitia conquireret, expoSuit, nunc alteram maximamque affert causam, quare essalae invitationem non accipiat Taedet me, inquit, bellorum, cum vinculis Deliae tenear. Transitus fit ad hanc partem v. l. 52: quantum est auri pereat potiusque smaragdi, quam fleat ob nostras ulla puella Vi . Certe pulcherrima haec pars est, quippe qua solum Deliae amorem poeta celebret. - Clauditur totum carmen ocosissimis versibus 75 - 78, quorum duo priores 75 76 ad ip-
25쪽
sam secundam partem pertinent , sequentes 77. 78. repetunt primae partis argumentum: hic ego dux milesque bonus vos, signa tubaeque ite procul, cupidis vulnera serte viris. serte et opes ego composit securus acervo despiciam dites despiciamque famem. Quo modo cum plane perspectum et cognitum habeamus poetae consilium in nostro carmine, quaedam etiam de tota Tibullianorum carminum compositione dicenda sunt, de quaquamquam multum et saepe disputatum est a viris doctis, tamen nondum ad finem quaestio perducta est. rimus is- senius accuratius hanc rem disseruit in praefatione suae editionis. Tamen hic quoque ad miram quandam ententiam pervenit, quae nescio an nemini hodie verisimilis videatur.
In pag. enim LXVII latonis adhibens sententiam justum
carmen omne e exordio, medio carmine, exitu compositum
esse dicit. ' Deinde pag. LXXI medium carmen propriam ubertatis sedem vocat, idque semper in complures partes divisum esse dicit, variasque figura enumerat, quibus utatur poeta in describendis rebus. Quam sententiam quo modo nostro quoque carmini inculcaverit, jam supra dictum est. Talis sine ulla varietate carminum compositio, certe indigna esset Tibulli ingeni meritoque taederet nos talis artificii, si re vera in carminibus inveniretur. Suo jure igitur Bubendeyus Quaesit Tib. Bonn. 1864 hanc ejecit Dissenii sententiam, pag. 4 sic dicens: unumquodque carmen in partes secundum sententias divelli posse, consentaneum est ars tamen compositionis ibi tantum cernitur, ubi singulae partes carminis singulas sententias complectentes, tali inter se vinculo continentur, ut ratio logica, quae inter Singula Sententias intercedit, externo quodam vestigio atque indicio perspici posset atque tale indicium nihil aliud esse potest,
' Ηο adductus orrore, omnia armina saepe ridiculo modo in tros partes divellit.
26쪽
quam numerus versuum. - Deinde eo pervenimus, ut non in omnibus quidem carminibus, at certe in quibusdam ea inveniretur sententiarum secundum versus dispositio, ut sententiis singulis eodem ordine logico positis par respondeat versuum numerus - Deinde disseruit Bubendeyus carmina quaedam, quibus probari hanc suam sententiam putaret carm. I, 4. aliaque.). Sed tamen in aliud vitium non minusquam illud Dissenii molestum et eum incurrisse et qui eum secuti essent, jam Teuthlius in hist liti Rom. perspexit, cui libenter ego assentior dicenti: Es istisicht olligethan das, Was in instinctive Gelahi fur Symmetri eingab, et steigern bis gum mechanischen usi echnen, Wie dies II. Bubendey
haben Adnumerare licet his viris Guil Wisserum Quaesit. Tib. Lips. 869. Qui viri, freti suis inventis, majora etiam ausi sunt, quae certe maxime Sunt vituperanda. Persuasum enim habebant, hac responsionis lege criticae quoque poetarum tractationi utilitatem afferri posse, quamobrem saepius
versus huic legi non respondentes ejiciendos esse existimabant. - 1 propatulo est, omnes hos viros leges imposuisse nostro poetae, quibus nunquam erat vinctus, nec minus talem
numerorum computationem indignam esse Tibulli arte quam Dissenii tripartitam divisionem. Immo, ut res et argumentum carminis exigebat . ita singulae ejus partes institutae sunt
neque ut par esset versuum numerus, laborabat poeta. Praeclare haec sententia nostro quoque carmine comprobatur, in quo si parem numerum versuum singularum partium
statuere velles, sine dubio in magnos incideres errores. Quid, quod, cum in veris aestatisque descriptione respondentes videamus sententias, lex tamen illa severior plane desideratur Atqui, si tales leges poeta omnino sibi imposuisset, eam quidem constantiam certe nostro jure posceremus, ut ubique eas servatas inveniremus. Sed prorsus desunt pulchriori
27쪽
Totius carminis argumentum V. 1 4. transitus ad priorem magnam partem . . Prima pars 7-48. Descriptio vitae rusticae Secundum
b. Spes dea invocatur v. 9. 0)c deorum agrestium Veneratio 1 24.2. tempus Ggὶι ad messem aestan . 25-36. a. audia et labores 25-32. b. surum luporumque invocatio v. 33. 34 c. alis, deae pastoritiae, veneratio v. 35. 36.3. Messis hauctumn 6 v. 37-44. 4. hiems vo 45 - 48. Conclusi primae partis V. 49 50. transitus ad secundam partem majorem l. 2. Sem Ma pars Deliae amor V. 53-74. totius carminis conclusio 75 - 78. Νum minus grata est et artificiosa haec carminis compositio, propterea quod libera est regularum Severitate, quod nu8- quam sere sententiarum ordini respondentem invenimus parem versuum numerum Hoc si quis contendere audet, parum sentit veram carminum pulchritudinem. Nunc cum sensum dispositionemque carmini plane perspexerimus, respiciamus licet in dilaceratam ejus formam quam viri doctissimi nobis praebuerunt; utque ut clarior etiam fiat perturbatio. ante oculos tibi ponam elegiam, ut Ribbeckius eam exhibet in fine suae quaestionis: Divitias alius fulvo sibi congerat auro et teneat culti jugera multa soli, quem labor assiduus vicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent: me mea paupertas vita traducat inerti,
28쪽
dum meus assiduo luceat igne focus. nec Spes destituat, sed frugum Semper acerVOS praebeat et pleno pinguia musta lacu. 25 a modo nunc possim contentu vivere parvo nec semper longae deditu esse viae, 0 sed canis aestivos ortus vitare sub umbra arboris ad rivos praetereunti aquael Ipse seram tenera maturo tempore vites rusticus et facili grandia poma manu; 29 nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentes 15 aut stimulo tardos increpuisse boves, non agnamve sinu pigeat fetumve capellae desertum oblita matre referre domum. at vos exiguo pecori, laresque lupique, parcite de magno est praeda petenda grege. 20 II nam veneror, seu stipes habet desertus in agris seu vetus id trivio florea serta lapis. 35 hic ego pastoremque meum lustrare quot annis et placidam soleo spargere lacte alem; I et quodcunque mihi pomum novus educat annus rablibatum agricolam ponitur ante deum. flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona. spicea, quae templi pendeat ante fores; pomosisque ruber custos ponatur in hortis terreat ut saeva falce riapus aves. 30 vos quoque, felicis quondam, nunc pauperi agri custodes, serti munera eStra, Lare8. tunc vitula innumeros lustrabat caesa juvencos, nunc agna exigui est hostia parva soli.
Agna cadet Vobis, quam circum rustica pubes 3524 clamet, io messes et bona vina date l37 adsitis divi, nec vos e paupere mensa Sqq. Nescio an nunquam carmini pulchro major clades allata sit. Continuat descriptiones direptas videmus. disturbatus est gratissimus temporum ordo, ut brevi dicam, tanta omnium
29쪽
- 21 rerum depravatio facta est, ut quod verum fuerit poetae consilium, non liceat cognoscere. Jam tempus est removere tales errores, cum in novissimam Tibulli editionem L. Μuelleri eos receptos videam Simplex fuit et minime sinuosus ibulli animus, quamobrem et simplici mente et sine praejudicio carmina legenti pus est ei, qui recte ea intellegere vult. Hoc loco unum tantum illustre exemplum protuli, quo demonstrarem, quantum ars critica nimis arguta damnum afferret pulchris carminibus; sed alia quoque in promptu mihi fuere, quibus idem demonstrare licebat de quibus alio loco agere in animo mihi St. - Nunc, cum integrum carmen Tibullo vindicaverim, ad Propertii elegias transitus fiat, quas si ex dilacerata codicum forma in integrum restituero, non minore gaudio animus afficietur.
Fortasse non in alio Scriptore tam praeclare et tam proSpere exercita est ars critica, quam intropertio, lartasse vero non alius Scriptor adeo indigebat doctissimorum virorum cura misera enim est omnium codicum conditio et dilacerata. Ac primum quidem, quaenam fides tribuenda esset singulorum codicum auctoritati, diligentissime viri docti quaesiverunt Lachmannia quidem e magna librorum 8S.
sarragine duos potissimum elegit, quos ut minime Ital0rum interpolationibus corruptos sequendos duceret, Gr0ninganum et Neapolitanum quamquam multo plus tribuit Groningano libro quam Neapolitano Secutus est Lachmannum eriZ- bergius Quaesit. Prop. 233-3b. At vero de cod. Gron fide nuperrime optimo jure dubitatum est eumque multo magis quam eap. ab Italis interp0latum depravatumque e88 demonstraverunt Heimreichus Quaesit. Prop. Bonn. 863 Grummius de codicibus rop. eap. et Oron. Auricli 1868. His tamen de singulis codicibus quaestionibus non idem in Propertio viri docti effecerunt atque in aliis plerisque scrip-
30쪽
toribus, scilicet ut talem sestituerent carminum formam, qualem ipse poeti eam esse Voluit. Immo nunc demum novae et multo majores difficultates detectae sunt magis magisque intellectum est, et optimum codicem eap. et reliquos omnes quorum nulli saec. XV priores extant mirum quantum dilaceratos esse atque in ipso codico archetypo e quo optimi fluxerunt libri, maximas gravissimasque corruptelas exstitisse. Hujusce rei argumenta quaedam protulerunt Hauptius prooem. lect Berol. 854.l856. Heimreichus i. c. idem Novae Quaesit. Pro in symbol philol. Bonn pag. 674 sqq. - Atque hic certe magnae etiam gravesque quaestiones solvendae sunt, quarum adhuc tantum initium factum est. Hoc vero inter omnes constat, maxime depravatos esse libros II et III, quippe in quibus maximas lacunas et pleraque frusta divulsa inveniamus. His in libris fortasse multae lacunae expleri poterunti multae etiam laciniae in unum persectumque carmen conjungi. Nimirum magnus hic labor est omnemque ingenii aciem requirit, cum quam maxime te animum cogitandique rationem poetae perspecta habere necesse sit, si quid in emendandis restituendisque ejus carminibus proficere vis. Sed ut gravis
labor est et plenus aleae, ita necessarius tamen et minime recusandus, qui dum infectus erit, permulta dubia manebunt et obscura. Quo modo enim, quae vera sit lectio, cogno8cas priusquam totum habeas et integrum carmen quo modo omnino de frusto judicare liceat, cujus ne sensum quidem
perspectum habeas Hunc igitur laborem quod viri docti omiserunt, in magnos illos errore inciderunt, quos suo jure castigavit L. Muellerus in praes ad Prop. pag. XIII sic dicens: Fuere novello tempore, qui plerosque in ropertii libris suppositicios versus agnoscere sibi viderentur. A quibus ego longe dissentio. am hic poeta, qui neque in schola unquam fuit lectitatus et in ipsa antiquitate, ne dicam in medio aevo, paucissimos sui studiosos invenit, unde tanta inquinaretur labe - Ne his quidem versibus, qui aperte seruntur mendosi spongiam adhibendam censeo. Pleraque