Everardi Ottonis ... De tutela viarum publicarum liber singularis; cujus Pars 1. est de Diis Vialibus, 2. de Magistratibus Viocuris, & 3. de Legibus ad viarum securitatem pertinentibus

발행: 1731년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 로마

371쪽

rerum venalium fuerint praesecti P atque. Ulpianus. Demosthenis Scholiastes , ad . orat. contra Timocratem, eos ita distin

tem Agoranomus inspector rerum venaset inforo: Asynomus, qui in eo occupatur 'iit urbs munda sit, qui apud nos appellatur; minime tamen inde sequitur ν Romae & in coloniis Romanis, ab Asty- . nomis diversos fuisse 2s diles: quid enim vetat, quo minus hi utramque & Agor nomi & Astynomi, ex instituto populi , iornarint spartam Z etsi 2Εdiles Romani plerumque , apud Graecos scriptores

γορανομοι , munere potiori appellenturi sDenique ad Agoranomos pariter ac Asty- nomos, consulis horum munere, apud ipsos Graecos, querelas de immunditie vij arum delatas este, ex Libanio discimus, declam. 36. pag. 79 'Aγορομοροι Α Λςυνο-

Vertit Morelsius: Fori autem N annonae praesecti atque AEdiles, ita leges despiciennes noη insigatis: qui tantum urbi curae impendunt, ut paludes totas is ea constituant, M loci passim in foro occurrant' perlubrici. Haec

372쪽

ET MUNICIPALIBUS VIAR. URAAMAR CUR : Haec poterant 'Cujacio refellendo sis. ficere; quo magis Vero cura viarum dilitia patescat , age conseramuS, quae Pa pinianus ad munus Astynomorum retulit, cum his , quae de I libus , & Romanis, & municipalibus , nunc quidem o currunt, nec ovum OVO similius appar&bit. Primum ait, A stynbmis curae esse, ut Viae exaequentur, Iez effluxiones aquae coelestis noceant domibus, & ponticuli fiant, ubicunque Oportet. Sic vero Agrippa, AEdilis Curulis fuit, Dictus , omnia aediscis publica , omnes vias privatis impendiis refecit, s choacas eapurgavit auctore Dione lib. 49, ad A. 7 ao Ιdem'

firmat antiqua inscriptio , Beneventi re Perta, apud Fabreti. . cap. IX. Inscript.i72. & Gudium pag. 72. n. C. ENNIUS M. F.

C. BERGONIUS. 4 F.

Deinde vetant, ne parietes aedificiorum Procumbant, aut Ventrem faciant, . in viam publicam: curant, ut mundae lint viae publicae, & reficiantur sumtibus eorum, qui proximas aedeS Possident, pro regione singularum aedium, ita ut, si jure coi duistionis eas teneant, istum sumtum loc

373쪽

toribus imputent in pensionem: Henique non permittunt ante Ossicinas. quicquam prop'ssitum esse , quo populo iter det rius sit, & dant operam e via publica

sorum animalium tolli; id quod civium smtati apprime conducit; praeterquam quod ejusmodi purgamenta adeo invisia erant, ut ea vel pede calcasIe nefarium , & mali. alicujus praesagium haberetur. Haec om a vero AE.dilibus curae suisse, praeter loca superius laudata , Seneca bsteis dit epist. 86. cum nobilissimos AEdi les ait, functos incis exigendi munditias.& Paulus in l. 12. D. de periz. et Co Rod. rei vend. Lectos AEdilis, cum in via

histica positi essent, concidit. Eodem pertinet parasiti edictio AEdilitia, apud

Plautum C t. act. IV. sic. a. si cujusquam schropham aut petronem in via publica conspexerit: nec sorte alios, quam 2Ediles, . Geta Plautinus intellexit Truc. act. II. . bovaiya prosercore habet, forasset ferri et metuit Publicos, mundissimus est. Ab eadem cura viarum, repetendum Vudetur Edictum aEdilium Curulium , in I. 4O. I. a. D. de AEdilit. edict. Puod parte tertia nobis erit explicandum. Ne-

374쪽

ET MUNICIPALIBUS VIAR. URBANAR CURAT. 3 6que enim hi munere suo satis se perfunctos censebant, si stercora, caesorumve antia malium exuvias e medio removissent, sed Canes etiam feroces ac belluae, humanum 1itientes sanguinem, procul a Viis relega dae erant, quo iter facientes sine peric lo iis se tradere possent. HaS Utique Pa

tes Plato, in Republica sua, Astynomis mandavit lib. VI. Oiarum structuram

earumque exornandarum curam , ne aut

homines injuria assciantur, aut ipsae serae noceant, y ed ut tam in ipso urbis ambitu, quam in suburbiis consentanea quaeque gerantur', magis tussulit eligendi qui appellentor αςυνόμοι, id est AEdiles. An vero cura sternendarum platearum

AEdilibus etiam injunctat ita quidem videri posset, quia Livius lib. X. c. 23. de Cn. &Q. Ogulniis, usi dilibus Curulibus, scribit: Semitam faxo quadrato a Capena porta ad Martis straUerunt. Et eodem libro c. ult. ab AEdilibus Curulibus ola a

Martis stice ad Bovillas perstrata e Varro lib. Iv. de I L. Clious Publicius ab

'AEdilibus plebei Publiciis, qui eum publi

ce aedi arunt. Ovidius lib. V. Fast. vi α87. Plebis ad c Ediles delata licentia tali Publicios, animus defuit ante viris.. Rem populus recipit, mulctam subi re cente , mi

375쪽

M. P. tr. CAP. III. DE AEDILIBUS CURULigus

Vindicibius lauri publiea cara fuit.. Mulcta data est exeat te mihi magnoque

favore t, . . Vict es ludos instituere novos. . Fane locant cliUum, qui tunc erat am dua rupes. l. T is η- iter es, Publiciumque --

eant.

Nec desunt exempla .in coloniis & municupiis viarum & clivorum, ab HLdilibus mi nitor n. Apud Gudium pag. 7O. H. I.

LUCILIUS. AED. VIAM. SILICE. STRAVIT. Capacius item lib. I. Hist.

Neap. refert inscriptionem, adversus quam contraria probatio audienda non videtur:

Verum curasternendarum viarum in Urbe apud Censores & 1 v. viros, in municipiis apud uinquennales fuit; AEdiles vero, alia quando ex mulctatilia pecunia, justii Senatus di Populi, aliquando etiam privatis tantibus, ob primum ad censem ad honoris

is fioris gradum , &-επιφανῶν ut Cicero & Plutarchus vocant, eXtra O dinem vias munierunt. Pristris exemplum

in Publiciis illis fratribus dabit Festus: Publicius appellatur, quem, d o brut=NS L. M. PMIDE Maissi AEdiles cirules s Varro & Ovidius plebejos vocant) peci

376쪽

ET MUNICIPALIBUS VIAR. URBANAR RATariis condemnatis ex pecunia ; rant, munierunt, ut in Aventi um. Dculis melia venire possint. Posterius dotist lapis Cremonae , in Via publica descript , apud Gudium Thes inscriPt. Pag. 73. MI. T. PRAESENTIUS , Q, R . .' P. HELVECIUS. P. F.:: cALD. OB. HONOREM. rcfli I cc IN. VIAM. H. S. Aliquando stratura in Urbe Collegio Qtiaestoriun fuiύ mandata , sed Claudius

ejus loco gladiatorum munus .injunxie, propriis nummis per omnes annos Celebrandum, Sueton. lib. V. cap. 26. & Tat lib. XI. Annal. c. 22. Augustus instituit, ut annui magistratu. ordinarii, V.. c. AEdiles, Tribuni & Praetores quatuordecim 'urbis regiones sortito & extra ordinem tuerentur, VicOS Vero magistri, e plebe cujusque viciniae electi, quibus veste, quam magistratus gerunt , ac lictoribus binis . certis diebus uti concessit, Sueton. Aug. c. 3O. Dio lib. ss. Idem septem cohortes opportunis locis constituit, ut binas regiones Urbis unaquaeque cohors, adversus raptores aliasque personas atroces tuer tur , praepositis iis Tribunis , & super' omnes spectabili viro, qui per totari .nOciem vigilabat, et Praefectas vigilum appellatus, l. 3. D. de os . praef. του. Victor

377쪽

P. Π: CAP. III. DE AEDILIBUS. CURULIBUsee Rusus duos Curatores cuique regioni adsignant , quod cujus Principis inventum sit, nescimus de AleXandro Severo ' a tem scribit Lampridius c. 33. Fecit Romae cWatores Urbis quatuordecim, sed ex comωaritas . viris. Vicorum etiam magustros viis urbanis praesuisse non temere dixerim :. aliud enim est via, quae suo nomine appellatur, aliud Vicus, sive conti- nuata aedium series, in quas Hebraeoriun M'que , et ' Graecorum urbes divita sus Tunt Inspectores earum Dio. Victor vicomagistros Vocavit. Crebra. eorum fit mentio in lapidibus antiquis.. Apud Gruterum pag. z O. n. 8. MAGΙ- STRI VICORUM. URBIS. REGIO- 'NUM. XIIII. in basi praegrandi occurrunt; et . apud Gudium pag. 26. n. 6. L.

Flaminius Priscus CURATOR ET MAM GISTER TRIVII VICI AURELII lau-

: datur. Magistros Vicorum in . PraeteXta. compitalitios ludos fecisse, Asconius in Pison. pag. Is'. scribit, ad quorum im tationem, de magistris vici rustici extra: Urbem, Calpurnius 'Εces. l. cecinit: 'quoque turba boni plaudat saginata magistri , facit egregios ad pervia ς-pita

378쪽

DE MAGNIFICA VIARUM STRUCTURA, SE' CUNDUM LEGEM VIARIAM GRAccΗΙ

Legis Semproniae auctor C. Sempronius Gracchus, Trib. pl. qui popnis carisD mas quod in viis .rusticis muniendis omnatum cum utilitate conjunxit. Hae ad amussim directae se latae, ut duo currus advers transire psisent: I. 2. g. 2I. De ne quid in loc. pubi. Lex XII. Tabb. explicatur. Viae per Italiam duplici modo munitae. Earum flrmitas exstrvep .imento supposita. Ad latera limbi poditibus destinati. Aliquando agger m dius 'editi, latera jumentis trita. APger , ab aggestu terrae, pro via milita- . ri. Partem Uiarum nobilem constituunt Pontes, quibus vias divisas Romani studiosse junxerunt. Viae per columnas miLliares distinctae is sua intervalla. Η rum antiquitas, forma N Uus. Mensurae viarum celebriores. Lapides minores, ου quibus in equos Cel Cehicula scansio commodior. Stapides nulti in Q serum bellis, quando coeperint usurpare Munus stratorum. Curionis Tribuni lex Haria, de muniendis se resciendis Oiis. Conquium cura viaria.

379쪽

3; P. D. CAP. IV. DE MAGNIR VIAR. STRUCT actenus Viae maxime. Urbanae nos

tenuere, nunc ad rusticas & mulitares oculos conseramus , in quibus muniendIS majestas impe

rii , Jam sub libera Republica, in tantum

eluxit,. ut sine testibus . classicis narratio nostra fidem vix inventura videatur. Fulm dus ergo hujus capitis iit Lex Sempronia, quam C. Sempronius Gracchus, Tribunus plebis A. U. C. DCXXX. de Vi rum munitione tulit, auctore Plutarcho in Gracchis cap. 9. cujus Verba haec sunt .

Elaboravit potissimvlis is viis maeviendis , tam utilitatis, oblectamenti se omnatus habens rationem. Ducebantur enim directae ad amustis per agros Viae, atque

hisc lapide quadrato sternebautur, hinc

380쪽

glareae aggeribus a Uectis referriebantur. Complebat re pontibus jungebat lacunai,

torrentibus Cel specubus σω tas, ac lateribus pari inter se 1astigio utrisqlle comparatis , aequabilem habebat de visendam undique opus faciem. Adhaec viam omnem per mimario dimessus capit autem paullo minus octo stadia milliare columnas lapideas spatii signandi gratia D Cit. Alios lapides modicis interje inter Vis hinc inde secundum viam disposivit: quibus equitantes sine subjicibus epi Upiariis conscenderelit

commodius equoS.

Omne punctum Gracchus tulisse censendus est, quod in viis muniendis utile dulci miscuit, eoque operis publici gene re maximam sibi civium benevolentiam conciliavit. Magistratibus enim in pro vincias ituris, pariter ac privatis, nihil jucundius esse poterat, quam itinera sua, tam peditum, quam equitiun, & vehic lis, utentium commoda facilitate juvari. Ornatum viis addebat, quod ad lineam rectam erant constructae, latitudine sui ciente, & longitudine ingenti. Prospectus quoque amoenitate Viatores, per Ceusam exaggerationem ambulantes, ab iti-'neris labore & taedio plurimum levabam tur. - Quod Viae rectae. fuerint, cernere licet, tum ex ruderibus Viarum public Z a ruina

SEARCH

MENU NAVIGATION