Everardi Ottonis ... De tutela viarum publicarum liber singularis; cujus Pars 1. est de Diis Vialibus, 2. de Magistratibus Viocuris, & 3. de Legibus ad viarum securitatem pertinentibus

발행: 1731년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

mae destinctorum , quorum sepulchra amboribus lucisque erant circi insepta. Servius ad Abneid. ΙΙΙ. Vers. 3O2. Lucum vvn' MI u

ponit sive religione. Nam in ibis habitantinaves piorum , qui lares Viale unt Ua ro lib. IV. de L. L. Et unde abcendebant ad imum novam Ciam, lucus es se sacellum Lurum. Ipii de se apud virgilium lib. VLHZileid. Vers. 673. t Nuιli certa mus , Lucis habitamus opacis. Ιi1 litoribus, insulis, portubus & navium stationibus Diis quoque marinis templa, arae & statuae fuerunt erectae, ad qiuas m re ingressuri precabantur, & reduces vota nuncupa. a s olvebanc. Hinc Θεοὶ άιγιαλιοι, si- . ve litorales dii dicuntur , & Strabo lib. Vlu. Pa . ῖε ῖ. Eleae solum totum in lucis donariorum resertum ei se ait ,

bra etiam in Citi sunt Mercurii, Neptuni In ripis donaria. Cum enim censeretit divino sic mortali generi convenientissima quaeque loca esle maxime commoda & gra

inhulas numinibus Marivis sacras putarunt, ait Dionys. Halic. lib. I. cap 39. Servius ad Virgilii lib. III. AEneri us. I 2. Simul era duo virilis , Castoris ε' Pollucis, tu Samothracia, aute portum sita, quibus naufragio liberati Cota solvebau. Ipso virgil. lib. III. Vs. ε OF A

62쪽

Et possitis aris jam vota tu dis re Λωes. vercules item Pollium rogat , ut sibi in ib.

tore aras exstruat, in queiS nautae praeter .aavidantes sacrificarent, apud Statimn lib.

- Da templum , dignasque tuis conuibus amas. s puppes velis ne sent transire secundis. , Lapidos porro & stelae, non tantum deo-nim nominibus & figura insignes, sed etiam rudes , in viis publicis , ubi divortia erant ditionum diversarum coibant termini statuebantur. Ita Strabo Mercurii itatuas, ist viis ad Alphei numinis ostia, crebras suis se, scriptum reliquit lib. VIII. &lib. XVII. pag. 8I8. de Via Syena, in AEgypto, Philas tendente : Per totam viam videre licebat ut, inque, multis in locis, quas statuas Mer - curiales , lapidem altum, rotundum , siatis gar rem , propemodum 'baricum, ex nigrore doro 'aeo, ex quo mortaria suΗt, --jori lapidi impositis, ac rursussuper eo

alium. Qtii locus memorabilis nos monet,

ut ab AEgyptiis natales hujus superstitionis repetamus, a quibus deinde ad alias gentes fluxit. Pausanias lib. VII. in Achaicis, ubi de Mercurio Pharis culto: Eςμασι, inquit, θ

63쪽

Prope ipsum Dei signum lapides fere triginta erecti sunt quadrangula Mura: singulos

ortis Deorum nominibus appellantes Cen rantur. Et sane Graecis olim omηibus p

irium fuit , rudes lapides pro diis, perinde

ac simulacra ipsa, colere. . . MaXime Vero apud Romanos invaluit aerminorum religio, postquam Numa lapides finales Jovi Terminali sacravit, omne 'ue jussit quotannis , in festo Terminalium, di bis & fructuum primitiis sacra illis facere, uti, praeter Plutarchum ,bmultis describit Dionys . Halicarn. lib. II. c. 76. Hinc poenae termini moti illustrantur, quia religio sur- tum augebat; adeo ut si quis ignorantia, aut fortuito lapides alienos moverit, Verberibus decidere liceat, quum lapides illi Iovi Jacri essent, L 2. D. de terni. mst. Deut. XXVII. vs 17. Plato lib. VII. de I L. Seneca Hippol. act. II. Vf. s28. nudus in campo Dcer Tivisit agros arbiter sopulis lapis. - Propertius lib. I. Lleg. . uas illa suis contemnet Metibus aras, Et quicunque seacer, qualis ubique, lapis. Ovidius lib. 2. Fastor. V. G. I. Termine, sive lapis, sive es defossus in agro Stipes , ob aaliquis sic quoque numen

habes.

. Dii Terminales quidem a Vialibus disse

64쪽

ET TEMPLIS DEOR. VI ALIUM. 33

rint ratione & loci, & ossicii: sed tamen quandoque termini, Hermarum habitu, prouis vialibus habebantur, ubi viarum d vortia sines diiunguebant: nam Ulpianus ad Dei sthenenis ibit terminos vultum Mesecum vi vertice, in fronte autem lascripti nem habuisse. Termicii effigiem , in truncum detinentis, dedit Oilei. tab. I., Aliam 'nim , sed quam Fabretius statuam si

pulchralem reistius existimavit c. I. Inscr. Declarat id i quoque Statua Terminalis , uti Polluci dicitur , in nummis Augusti, apud GoltZ. Huram. Aug. pag. 23. n. 2O. ita efformata, ut caput promineat, ceterae Vero corporis partes, in pyramidis inversae spectent, consita; et fasciis involutae videantur. Pausanias . in fine , Corintluaca

termisis lapides Hermae, Julius Frontinus de coloniis pag. 1 2. Aliis vero locis ager determinatur per muros , HremulaS , Inac ria , b rpiones, congeries &e. Atque ii jus generis fuit lapis ille ungulae delibutas , qui religiosam moram viatori objiciebat, auctore Apulejo, dict. Dc. Apud Judaeos tabernaculum , altare & omnis supellex divina , Dei mandato, uncta eraς & consecrata Exod. XL. Vs. 9. IO. Num. VII. Vs. L.

at miseri gentiles, uti victimas & animalia Deo consecrata fleo ungebant, ita & Japb c a ' des;

65쪽

νε ν. 1 CAP. II. DE STATUIS, ARIs

des ; quod deos ejus pinguedine & odore

delectari credebant. Discimus laoc ex Theophrasto πεe --, & Luciano in Pseudomante. Clemens Alexandrinus lib. VII: Stromat. , pingues lapides. Amnob. lib. I. adv. gent. pag. 22. Lubricatum lapidem , & ex olivi unguine fordidatum, vel, ut alii malunt, odoratum vocat. Porro squemadmodum Deorum statuae plerumque aureis coronis ornatae in nummis conspiciuntur, ita lapides quoque ornabant stor,bus , sertis & coronis, I. 7. I. I 2. C. Th. de pagan. Tibull. lib. I. Heg. I. Vs. I s. Nam veneror, seu stipes habet desertus in . t agris , Seu vetus in trivio florea serta lapis. ubi Loensis lib. II. Misceli. c. I 8. in primove ' deum semitatem, qui semitas custo- dit, in altero vero lapidem terminalem intelligi voluit, quocum non ubique facit Broeta .huilius in notis. Lapidem unctum cum ramo coronato conjtingit Apulejus in Apol.

Negant vidisse se, qui fuere , unum saltem,

in Mibus ejus, aut lapidem unctum, aut V mum coronatum. Minucius Felix c. 3. Dp des e latos, vinos F coronatos vocat, &denique Siculus Flaccus de condit. agror. Pag. s. Cum enim terminos disponerent , ipsos .quidem lapides in solidam terram rectos con-

losabant, proxime ea loca, quibus fossi factis

66쪽

ET TEMPLIS DEOR, VIALIUM. 31

Euae autem, ais, lapides isti saepiusiimp liti & rudest Joannes Spencerus de legibus Bebr. lib. II. cap. 6. rationem adfert, quod

Gentes , naturae quodam instinctu, res naturales, nullo artificio adulteratas, sine sig- 'nis & figuris, Numini existimarint gratio-ies. Dis. Clirysostomus Sem. XII. ex a eis penuria & desectu insormes lapides 'deducit. Aliter rursus Lactantius lio. I. c. 2O. Quid , qui lapidem colint ruforrum atque V dem , cui nomen es Terminus Hic es quem pro Bue Saturnus dicitur devorasse. Dundem lapidem, per vomitum iterum ejectum, Iupiter sub jugis Parnassi statuit, posteris insigne monumentum eXisteret, duciq-re Hesiodo Theogon. vf. 98. & Apollodoro Bibliothec. lib. I. Scribit etiam Pausi nias, in Phocicis , diebus, Θρ ma xime festis, oleo eum perfusum , Decidaque lana Celatam fuisse. Sed , qui universam Gentilium Theologiam ab Hebraeis petitam contendit, Vir Cl. Petrus Daniel Pluetius, morem istum dimanasse putat a lapide , quem unXerat Jacob in Bethel. Is enim in . itinere lapidem, cui innixus scalam in som- nis Viderat, posuit in titulum, addito vο- to , eum locum fore domum Dei, si falvus reverteretur: erexit se stelam ,suditque ole*m. C a de

67쪽

38 P. r. CAP. II. DE STATUIS, ARI s. desi er. Deinde vocazit nomen istus Dei Beth-el. Genes. XXVIII. Vs. I 8. I9. Et si, ne, Judaeos lapidem hunc deduxiise in speciem cultus divini, eique iuniles, successu temporis, alios secisse, eN I Reg. XIV. 23. constat, atque ex traditionibus Judaeorum firmat illustris Scaliger animadvers. Lusebian. pag. 2I6. ad annum et Iso. A Bethetquoque, quod Phoenicum lingua signi, cat domum Dei, Iapides animatos Graecis. Βαιτυλους VocatOS existimat; eique viri Clariis Cuperus ad Laetant. de M. P. pag. Isε. &Bud deus Hist. Eccl. tom. Ι. Pag. 3I9. adltim putantur. Aliis autem veritimilius videtur, ut Grotio & Pottero, doctissimo Oxoniensium Episcopo, Archaeol. Graec. lib. II. c. 2. Iacobum morem antea ulitatum secutum Iuisse; quia Moses lianc rem non ita na rat, quali eam instituerit Patriarcha, sed ut ex Veteri more usitatam: nam & Mamtis signum e lapide rudi in Petra Arabiae, apud Suidam; & Venus, . apud Cyprios in modum metae culta, apud Servium; & Pallas Attica, sine forma, rudi palo & solo staticulo ligni informis, apud Tertullianum

repraesentata memoratur. Baetuliorum meminit Damascius apud Photiuiti cod. 262.

68쪽

aliis. Sanctioniathon, & ex eo Philo Biblius, apud Luseb. Praep. LVang. lib. I. CZP. Ita.

αμεν ζ DUenit Deus Vramιό baetulia, lapidibus animatis factis': sed. lapidibus in his eum scripsisse , & Philonem errasse , con tendit Bochartus Phaleg. lib. II. c. 2. Iidem forte sunt Lapides, qui Divi di vire, apud Lamprid. Heliog. cap. VII. Multa fabulosa de his narrant Graeculi nugatores, in vulgus nota; sed impuro aliquo daemone agia tante baetulos moveri, Isodorus Philos phus, insignis artium magicarum archite-HuS, fatetur. Restat de Columnis dicamiis, quae in laonorem Deorum Vialium erigebantur Eas inter primum lociun occupant obeliscatae illae, quas Athenienses in vestibulis pessiiun,

in vicis & angiportibus Apollini Agyieo

posuerunt. Meminit earum Aristophanes in Thesmophoriar. Vs. 69 s. & in Vespis, V. 87O. ubi Seholiastes: Προ. F Θυρων

te fores statuas in acutum desinentes, ob Iiscorum instar, collocare in honorem Apollianis Ag iei. Scholiastes Euripid ad Phini

69쪽

columna is acumen de em, quam ante fores statuunt. Dicunt nonnulli eas columnas Am

Iinis me proprias, alii Dinysi, alii utrisse

que commones. Decantatae item ubique sunt Herculis columnae, terrarum ac 'itinerum

remini, de quibus in diversia abeunt Vet res Calpen & Abylam cas putantibus aliis :aliis aeneas columnas in templo Herculis, aliis aliter. Vide Strabonem lib. III. 96. &Ε stath. ad Dionys. v. M. Quicquid est, de origine moris istius si quaeratur, Ηuetius , unam istam columnam, in qui, delitescens Dominus ducem se itineris praebuit Ebrieis,

tot sacras viales columnas peperisIe, existimat, Dem. LVang. prop. IV. cap. 6 8. &Dickinsonus DelpJ3. Phoen. c. IO an inviis namque Arabiae desertis, ubi incerta erant itinera, Jehovali, tanquam dux viae &Imperator, ipsis praeibat, per diem in columna nubis, ad ducendum eos in via, N per η ctem in columna ignis, ad lucendum illis. Exodi XlII. vf. 21. &. XL. f. 38. Psalm LXXVIII. v. 13. I . Nehem. IX. Vs. Iz. Et sane corpus hoc suit materiae coelestis, simile columnae, in rotundam figuram pres , sum, ut ab omnibus per tota castra videri

70쪽

ET TEMPLIS DEOR. VIALIUM Mus I9. Psalm. CV. H. 39. Illud quoque palam scribit Moses, Dominum in nube iura litas antecessisse, tum ut noctu illos duceret via , qtra eundum ellat, ciun ut eos adve his aestum Solis muniret Exod. XΙΙΙ. H. et IzDeut. I. Vs. 33. Hinc nonnullis admodum verisimile videtur, veterem illum serpentem, . ad animas hominum corrumpendo, hanc scelestam instituisse. Auctor enim I MaCc. cap. III. E. 8. gentes, ait, evolvisse libros legis, in quibus scrutarentur similit dinem idolorum suorum; & Clemens Al xandrinus lib. I. Stromat. pag. 21s. colu nam igneam , Thrasybuli ducem , cum dia vina illa componit; immo expresse Bacchi& Apollinis columnas, 'E Hau ἰ e . fluxisse scribit. At Celeb. Vitringa lib. V

phontis , Nepotis do Diodori silentium , nullam Clementi fidem habet; et in cuipiam

isthaec columnarum origo longius petita videatur, is, per me licet, earum cunabula ab litteratis repetat Obeliscis, Soli ab Ita gyptiorum Hierophantis consecratis; quos de ibunt Plinius et Ammianus Marcellianus. Vel ad Pharos recurrat, in nautarum Praesidium, ex albo lapide exstructas, quas inter vetustate et artificio eminuit illa, c juS in YRIypto utilissimae, meminit Strabo lib. XVII. ςum inscriptione: ΣΩΣT PATΩΣ

SEARCH

MENU NAVIGATION